Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 102 (Sap. 7:26-7:26)
DESCRIBTA sapientia secundum duas similitudines meta phoricas, exequitur in hac litera eam describendo secundum tres alias figuras. Habet enim sapientia, quae est donum DEI, pulchritudinem uenustatis, magnitudinem puritatis, & similitudinem deitatis. Quantum ad primum dicit sic, quod est candor luci aternae. Lux aeterna est ueritas necessariorum, quae candorem recepit cum de monstrationis euidentia inducit. Vel potest dici, ueritas manifestissima fidei, inquantum ad ea quae fide tenentur. Ab isto autem candore doctores in Ecclesia candidi nominantur. Gen. 40. Pulchriores sunt oculi eius uino, & dentes eius lacte candidiores.
Doctores enim & praelati, quorum est alios informare, dicuntur dentes Ecclesiae: quia sicut officium dentium est cibum frangere, diuidere, conterere, & masticare: ita officium praelatorum & doctorum est Sacram scripturam frangere, & diuidere secundum quod subditorum necessitas exigit. Can. 4. dicit sponsus Ecclesiae: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lauacro, gloss. Dentes qui peccata rodunt, scripturas atterunt, sunt fortiores, & ad regendum apti, scilicet Ecclesiam, qui in infirmitate praeualent. Et dicuntur isti dentes sicut greges quium propter innocentiam: tonsarum propter uoluntariam paupertatem, per quam ab eis omnia superflua, & quandoque necessaria afferuntur: quae ascenderunt de lauacro: quia a baptismali regeneratione continuem proficiunt ascendentes de uirtute in uirtutem. Et isti dentes sunt lacte candidiores propter sapientiae uenustatem. Dicit Aristoteles ista tria de dentibus: unum est, quod dentes qui sunt stupidi, curantur cum sale: quia sal aufert stuporem a dentibus. Et hoc dicit Aristot. particula 1. problem. 37. Secundum est quod habentes raros & distantes dentes non sunt ita longaeui sicut illi qui habent densos & fortes. Et hoc dicit particula 6. problem. 1. Tertium quod dentes sunt duriores & fortiores quam carnes: & tamen magis patiuntur a frigiditate quam carnes: sed a calido plus laeditur caro quam dens. Cuius causa est secundum eum: quia dentes habent multos poros & minutos, & hoc denotat albedo eorum. In istis uero minutis poris est modicum de calido. Sunt enim dentes frigidiores quam ossa, & ideo frigidum adueniens cito alterat & laedit dentes. Caro autem habet poros latos in quibus plus continetur de calido: & ideo minus patitur de frigido. Sed calido plus laeditur caro quam dens. Calida nanque celeriter percipiunt calidum, & laeduntur inde: ita quod efficitur uelut ignis in igne. Moraliter sic dictum est. Doctores & praelati in Ecclesia sunt sicut dentes candidi in corpore CHRISTO mystico. lnferiores uero delicatiores sunt sicut caro. Contingit autem aliquando quod isti dentes patiuntur stuporem: sicut euenit quum homo comedit fructus acerbos & immaturos, tunc enim non possunt statim postea masticare sine laesione cibos alios. Quando ergo sic est, quie illi qui doctores esse deberent in Ecclesia, occupant suum ingenium circa scientias seculares, & circa prudentiam dispensandi mundana, isti contrahiunt stuporem, & siunt inepti ad digerendum cibum doctrinae fidei ad usum subditorum. De talibus dicitur Amos 4. Dedi uobis stuporem dentium in cunctis urbibus uestris, ad indigentiam panum in omnibus locis uestris. Istum tamen stuporem auferre possunt faciliter per sal. i. per studium Sacrae scripturae, ad Col. 4.: Sermo uester semper in gratia sit sale conditus. Secundo illae Ecclesiae in Christianitate quae habent raros dentes: id est, paucos doctores & praelatos instructos, non sunt ita longaeuae: id est, ita perseuerantes in uita gratiae sicut sunt illa loca ubi abundant doctores morigerati, sancti & instructi. Tertio tamen isti dentes magis patiuntur a frigido quam calido: & carnales siue mundani magis patiuntur a calido. Frigidum & calidum sunt aduersitas & prosperitas. Boni autem & perfecti magis laeduntur aduersitatibus quam imperfecti, & imperfecti magis laeduntur & falluntur peccando in prosperitatibus. Quia Proverbiorum 1. Prosperitas stultorum perdet illos. Dicit ergo Spiritus sanctus quod sapientia contenta in Scriptura sacra est candor lucis aeternae: id est, ueritatis increatae quae est DEVS, 1. lohannis 1. DEVS Iux est, & in eo tenebrae non sunt uulae. Secundo est speculum sine macula DEI maiesta tis. In Scriptura enim sacra DEI maiestas per fidem inspicitur, quasi in quodam speculo mundissimo, in quo nulla est macula falsitatis, primae Corinthiorum decimotertio: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Vnde tota cognitio quam de DEO habemus in praesenti est specularis: in qua cognitione obiectum repraesentatur, non per se, sed per suam similitudinem, & non per lineam rectam, sed per lineam reflexam: sed in futuro uidebimus DEVM sicuti est, non per creaturas, sed immediate quasi per lineam rectam. Non solum autem in speculo sapientiae, quae est Sacra scriptura, uidemus DEVM: sed etiam mores nostros, quales esse deberemus si secundum legem DEI uiueremus. Vnde Hieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem: Vtere (inquit) lectione diuina uice speculi: foeda corripiendo, pulchra conseruando, & pulchriora faciendo. Scriptura enim speculum est, foeda ostendens, & corrigenda docens. Similiter dicit beatus Gregorius secundo Moralium, capite primo: Sacra (inquit) Scriptura quasi speculum, quod oculis mentis opponitur, ut interna nostra facies in ipsa uideatur. Ibi enim foeda, ibi pulchra nostra cognoscimus: ibi sentimus quantum proficimus, quantumue a profectu longe distamus. Et sicut ille qui habet in facie maculam manifestam abhorret se uidere in speculo: ita moraliter uitiosi in uita abhorrent se repraesentare, ubi Sacra scriptura quantum ad bonos mores in uerbo DEI mani feste proponitur. Et tales sunt quibus nullum speculum bene placet. Sicut narratur de quadam turpi & deformi domicella. Ista autem habuit tortam faciem & oblongam, & quotiens respexit speculum doluit & offendebatur: de formitatem tamen suam semper imputabat speculo, unde plura specula fregit quam omnes mulieres de patria. Ita est in Ecclesia de hominibus uitio sis, nec uitam suam uolentibus emendare: Nullus sermo bonus eis placet, contra quemlibet bene praedicantem offenduntur: quia semper perpendunt in isto speculo uitam suam esse distortam & turpem, nec tamen se corrigunt per poenitentiam: sed quantumcunque bene audierint se descriptos, statim propter ueterem consuetudinem obliuiscuntur quales in speculo describuntur. Et de talibus dicitur Iacobi primo: Si quis auditor est uerbi & non factor, hic comparabitur uiro consideranti uultum natiuitatis suae in speculo: considerauit enim se & abijt, & statim oblitus est qualis fuerit. Et ideo benem praemittit. Estote factores uerbi DEI, & non auditores tantum fallentes uosmetipsos. Legimus enim Exodi 38. Quod Moyses fecit de mandato Domini quendam luterem: id est, quoddam lauatorium quod ponebatur in ter tabernaculum & altare, in cuius margine superiori erant specula, & interius continebatur aqua, ut sacerdotes antequam ad altare accederent inspice re possent, si aliquam maculam abluendam haberent: sicut dicit Magister in historijs, & eam abluendo delerent antequam accederent ad altare. Isto modo moraliter in Sacra scriptura est interius aqua gratiae, & deuotionis: & exterius in uerbo doctrinae sunt specula informationis sincerae, ut omnis homo semetipsum posset inspicere, & quod defectiuum fuerit emendare. Quoniam hoc est speculum sine macula maiestatis DEI. Tertio sapientia quae in Scriptu ta sacra continetur imago bonitatis DEI dicitur. Sicut enim per imaginem co gnoscitur id cuius est imago: ita per eam quae per Scripturam docentur, & diui na beneficia nobis exhibita & promissa uidentur. Aliter potest litera hodiernae lectionis exponi de CHRISTO, qui est sapientia increata. Ipse enim fuit candor lucis, honestissime uiuendo: speculum sine macula, rectissime docendo: & imago bonitatis, benignissime redimendo. Fuit enim candor lucis per corporis puritatem: Speculum sine macula per mentis claritatem: & imago bonitatis per diuinam personalitatem. Vnde Augustinus de Trinitate libro duodecimo, capite 6. dicit, quod homo dicitur ad imaginem DEI, secundum illud Gen.1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Sed Filius DEI sic dicitur imago Patris, & non ad imaginem: quia na tus est, non creatus: similis & aequalis, & in nullo dissimilis. Homo autem est imago & ad imaginem: quia non adaequatur paralitate, sed accepit similitudinem: In qua tamen imagine plus difformitatis, quam conuenientiae de monstratur.
Licet enim fimilitudo sit de ratione imaginis, non tamen aequalitas: sed tantum de ratione perfectae imaginis est aequalitas. Sicut dicit idem Augustinus in libro 83. quaestion. q. 15. Istud speculum CHRISTVS uidelicet fuit speculum planum plane docendo: speculum concauum humiliter moriendo: speculum connexum potenter resurgendo. In illo speculo enim concauo apparet imago reuersa ad superius & inferius: & dexterum & sinistrum. Et ita fuit in CHRISTO moriente summus DEVS, a uilissimis ribaldis torquebantur, summe iustus accusabatur, summus iudex plectebatur. Et sicut per speculum concauum accenditur ignis: Ita per contemplationem istius speculi concaui sum me in nobis accenditur ignis deuotionis ad DEVM. Et sicut in speculo integro non apparet nisi una imago: si autem confringatur uel discontinuetur, quaelibet particula suam repraesentat imaginem: Ita fuit in CHRISTO, quam diu anima CHRISTI & corpus coniuncta fuerunt adinuicem, & CHRISTVS fuit homo uiuens, una tantum imago apparuit: uidelicet similitudo hominis: quia apud populum infidelem non uidebatur nisi homo purus & non homo & DEVS. Sed ubi facta est confractio istius speculi & disconti nuatio siue diuisio corporis ab anima, licet diuinitas utrique esset coniuncta: statim mundo apparuerunt duae imagines duarum naturarum, uidelicet DEI & hominis, & semper imperpetuum apparebunt: Imago hominis apparuit in corpore uulnerato, crucifixo, conclauato, sepulto & consignato. Sed imago DEI apparuit in sole eclipsato, terraemotu monstrato, uelo lacerato, ruptione, & mortuorum resuscitatione, ut merito fateretur Centurio: Vere Fi sius DEI erat homo iste, Matth. 27. Hic ergo CHRISTVS dicitur speculum sine macula, ad differentiam hominum, qui specula quaedam dici possunt, sed non sine macula, propter fomitem concupiscentiae repugnantem spiritui conti nue dum uiuit in carne, Iob 15. Quid est homo ut in maculatus sit, & ut iustus appareat natus de muliere.
On this page