Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Spiritus sanctus declarauit uitam & modum, per quem gentiles philosophi poterant deuenisse ad ueram DEI cognitionem: Hic ostendit quod de eorum negligentia in hac par te nullam habuerunt excusationem. Et circa hoc tria facit: quia pri mo ponit eiusdem excusationis allegationem: Secundo illius alle gationis probationem: Tertio eiusdem rationis confutationem. Secunda pars ibi. Et enim cum in operibus. Tertia pars ibi: Iterum tamen nec his Allegatio ad excusandum gentiles philosophos posset esse talis. Videri ete nim posset quod eis minor esset querela quam praedicta praetendunt pro tan to: quia ipsi fecerunt quod in eis fuit. Quaesierunt DEVM studijs & ingenijs, disputationibus & doctrinis uolebant eum inuenisse: unde si non inuenerunt, non uidetur culpa eorum. Confirmatio istius allegationis est, quod ipsi con tinue in operibus DEI scilicet creaturis discutiendis conuersabantur, studen tes circa naturam rerum creatarum. Et ad DEVM cognoscendum multiplici ter inquisierunt, inueniendo, disputando, & docendo, & concluserunt euidenter, quod omnia sensibilia quae uidentur, bona sunt, & usui humano multum necessa. na. Igitur uidetur quod si potuissent ulterius ascendisse ad DEVM cognoscen dum, hoc multo libentius attentassent. Sed confutatio istius allegationis cum sua probatione est talis: Si isti fuerunt ita studiosi & ingeniosi, quod potuerunt sibi adquirere aestimationem, & aliqualem cognitionem de toto mundo, sicut de moti bus Solis, & Lunae, de uiribus arborum, lapidum, & herbarum, quod est difficilimum: quomodo non facilius horum omnium Dominum & causam poterant inuenire: prae ertim cum ipse se deuote uiuentibus sponte iugerat. Sap. 6. Praeoccupat aut qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Dicit ergo sic a principio lectionis pro li tera. Sed tamen adhuc in his gentibus, uidelicet colentibus corpora coelestia & elementa, minor est querela, uel minor quam de colentibus idola de quibus postea statim dicetur. Vel minor querela est: hoc est, uidetur quam lectio ultima praeten debat. Et hi enim, enim, pro quia: quia hi fortassis errant. In hoc quod dicit for tassis, innuit excusationis insufficientiam: DEVM quaerentes & sic facientes quod in eis fuit, & volentes inuenire, sed non ualentes. Huius rationis confirmatio uidet esse iuud, quod sequitur. Et enim cum in operibus illius conuersentur & inquirunt & sic continue versentur per studium, & inquisitionem in operibus illius: id est, DEI etiam manifestum est ex dictis eorum, quod persuasum habent: id est, ratum & per rationem probatum: quoniam bona sunt quae videntur, uidelicet ista sensibilia. Sed haec responsio refellitur sic: Iterum tamen nec his debet ignosci. Et exponitur per li teram quae est ista. Aut est, uel tamen pro sed, sed istis non debet ignosci: id est, non de bet pro excusatis haberi. Et subiungitur ratio in litera: Si enim tantum potuerant scire, ut possent astimare seculum, quomodo Dominum hisius facilius non inuenerunt: quasi diceret: Mirum est, & si tanti erant ingenij, quod istos effectus scire poterant. Igi tur causam omnium istorum effectuum utique leuissime scire potuisset. Sed contra illud ultimum uidetur esse illud superius positum 6. cap. Difficile aestimamus quae in ter ra sunt, & quae in prospectu sunt inuenimus cum labore, quae aut in coelis sunt quis inuestigabit: Igitur non potuerunt facilius inuenisse DEVM quam aestimare seculum. Dicunt doctores quo aliud est comprehendere de DEO, quia est, & aliud, quid est. Primum potuerunt philosophi per creaturas: secundum fuit eis impossibile. Sed quia DEVM esse hucusque demonstratum non inueni, siue ab Aristo. siue a quo cumque alio, ut dicit quidam doctor: licet ego cum philosopho, & alijs solennibus do ctoribus in ultima lectione tenuerim, & adhuc teneam oppositum. Et ideo iuxta uiam illius doctoris, aliter ad dictam obiectionem respondeo. Dicam enim secundum mentem beati Aug. 28. de Ciui. DEI cap. 38. Quod ante omnes philosophos Graecos uel Barbaros prophetae sancti praecesserunt, qui tam uerbo quam scripto DEI noticiam docuerunt: & ideo DEUM esse statim a principio mundi per Adam & filios suos extitit praedicatum. Cui dicto quidam assenserunt, & quidam dissenserunt, sicut modo de alijs articulis inuenimus. Isti ergo philosophi au dientes DEVM esse, & a DEI cultoribus fuisse praedicatum, poterant ex regimi ne mundi rerum uniformi gubernatione rationabiliter asseruisse DEVM esse. Et ideo quod errauerunt, eorum uel negligentia, uel malicia fuit in causa. Et quia propter reuelationem antiquam diuulgatum est apud omnes genres, legibus utentes DEVM esse: & quod est omnibus notum, uidetur ipsa natura notum. Ideo aestimo Damascenum dixisse 2. sen. cap. 3. Cognitio existendi DEVM nobis natu raliter inserta est, quanuis non ingenij naturalis inuestigatione, sed potius diuina reuelatione DEI noticia hominibus fuerit comunicata. Vnde dico ad obiectio nem, quod multo facilius est DEVM: id est, fidem de DEO inuenire, quam secu lum aestimare: quia bene utentibus naturali ingenio, DEVS seipsum aliquo mo do reuelat, uel per extrinsecam informationem, uel per intrinsecam inspirationem. Com firmatur haec responsio: quia nec aliter astronomiam dicunt plurimi adinuentam fuisse. Vnde Magister in historijs scholasticis super Gen. de dispersione filiorum Noë, narrat: Noë habuisse filium quendam nomine lonichum, qui accepit a DEO sapientiam seu donum sapientiae, & inuenit astronomiam. Sicut ergo ad discere potuerunt scientiam ad mensurandum quantitatem terrae Solis & Lunae: Ita potuerant didicisse colere uerum DEVM
luxta illam clausulam: Dominum non inuenerunt.] Notandum, quod ratio est: quia non quaesierunt eum ubi manet. Non enim inuenitur in lasciuijs uoluptatis, nec in diuitijs uanitatis, nec in consortijs carnalis consanguinitatis. Non inuenitur in lasciuijs uoluptatis: quia secundum quod scribitur lob. 28. Non inuenitur in ter ra suauiter uiuentium. Et Canti. 3. In lectulo meo per noctem quaesiui, quem diligit anima mea, quaesiui & non inueni. Secundo non inuenitur in diuitijs uanitatis: quia Oseae 5. In gregibus suis & in armentis uadent ad quaerendum Dominum, & non inuenient. Tertio non inuenitur Dominus in consortio carnalis consanguini tatis, Luc. 2. Requirebant eum inter cognatos & notos, & non inuenientes eum, egressi sunt in lerusalem. Sed inuenitur in praesepio pannis inuolutus auisterae poenitentiae. Luc. 2. Inuenietis infantem pannis inuolutum, & positum in praesepio. In uenit etiam in domo mundae conscientiae, Matth. 2. Intrantes domum, inuenerunt pue rum cum Maria matre eius. Tertio aut inuenitur in templo contemplationis deuotae, Luc. 2. Post triduum inuenerunt eum in templo. Erraucrunt ergo isti philosophi circa diuina & coelestia propter nimiam distantiam. Dicit enim Basilius quo nimia distan tia facit errare circa tria, uidelicet quantitatem, qualitatem, & circa figuram. Circa quantitatem secundum Basilium, & ponit exemplum de Sole, qui propter nimiam distan tiam a nobis apparet uix pedalis quantitatis in diametro. Circa qualitatem, &c. Et ponit exemplum de uelis nauium, quae cum sint alba, apparent multum distantibus esse ni gra. Erratur etiam circa figuram, propter distantiam, &c. Et ponit exemplum de turribus quae cum sint quadratae propter nimiam distantiam, apparent esse rotundae. Vnde autor de uisu propositone 10. Rectangulae magnitudines magna distantia uisae pari fariae apparent. Vbi habet alia translatio: Sicut quadra per distantiam longam uisa ro tunda apparent. Ratio est, quia in magna distantia anguli quadrati non immutant sensum: quia cuiuslibet uisibilis per improportionatam distantiam, siue per eloga tionem uisum terminari contingit, sicut dicitur propositone tertia eiusdem libri lsto modo peccatores elogati a coelestibus errant circa futuram gloriam tripliciter: qia circa eis quantitatem, non considerantes quam magna est multitudo dulcedinis tuae Dne, &c. Circa eius qualitatem, non considerantes: quia nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit gloria, quam DEVS se diligentibus praeparauit: Circa eius figuram non considerantes: quam stabilis sit & aeterna. Est enim in quadro posita: sicut dici tur Apoc. 21. Ipsi aut credunt eam esse rotundam: id est, uolubilem & caducam.
On this page