Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQUAM ostensum est, quod poena exterminationis primo genitorum nulli pepercit propter generis nobilitatem: quia aequali ter afflixit regem & uulgum, & dominum & seruum: In ista litera consequenter declaratur, quod etiam non pepercit aliquibus pro pter temporis importunitatem. Cum nox sit tempus humanae quie ti deputatum, molestius affligit omnis aduersitas. Vnde in ista litera tria siunt: quia primo describitur hora decurrens: secundo causa efficiens: tertio effectus sequens. secunda ibi: omnipotens sermo. tertia ibi: Stans omnia re. Circa primum dicit sic: Cum enim quietum silentium contineret omnia: id est, media nocte, quan do homines dantur quieti, & continent se a strepitu & tumultu scilicet intem pesto: & nox in suo cursu, &c. Septem enim sunt horae noctis secundum Isid. 5. Ethy. ca. 33. uidelicet uesperum, crepusculum, & conticinium, & intempe stum, gallicinium, matutinum, diluculum. Vesperum dicitur a stella, quae So lem occidentem sequitur uno tempore, & alio tempore procedit. Vnde eadem stella vocatur hesperus: quia sequitur Solem praecedens tenebras noctis, & tunc dicit lucifer: quia praecedit solem in aurora. Vnde Boët. 1 de consol. Met. 5. Et qui prime tempore noctis Solitas iterum mutat habenas. Agit algentes hesperus ortus. Phoebi pallens Lucifer ortu. Crepusculum idem est quod dubia lux: Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem & tenebras. Conticinium dicimus, quando omnes solent con ticescere, quod idem est, quod silere. Intempestum medium est, & inactuosum tempus noctis, quando agi non potest, & omnia in sopore & quiete sunt. Me dium autem noctis actu caret. Gallicinium dicitur illa pars noctis, in qua galli lucem praenunciant suo cantu. Matutinum dicitur in abscessu tenebrarum & aurorae aduentu. Diluculum dicitur, quasi iam incipiens parua diei Iux. Ergo intempesto, quando omnes sunt in silentio, & nox in suo cursu medium iter ha bet. Nox est quando Sol est sub terra, & spacium noctis ab occidentead orien tem sub terra, Solis est cursus secundum Damascenum lib. 1. ca. 5. In medio er go illius noctis terribilis omnipotens sermo tuus Domine: id est, praeceptum tuum, quod est CHRISTVS, uel angelus, sermonis tui nuncius, uel executor prae cepti. Ecce causa efficiens istius. Exiliens de celo a regalibus sedibus venit: id esi, ab angelis, in quibus DEVS sedet: durus debellator in mediam exterminij ter ram prosilijt: id est, in medium Aegypti, quae fuit tunc terra exterminij: gladiu tuus: id est, sermo tuus, uel angelus habens gladium acutum: insimulatum: id est, uerum, & non fictum, imperium tuum portans. Ecce hora decurrens, & per sona occidens: & sequitur effectus subsequens: & stans repleuit omnia morie: id est, omnes domos repleuit mortuis. Exod. 12. Non erat domus ubi non aceret mortuus, & vsque ad celos attingebat stans in terra. Ecce ineuitabilitae de qua nullus euadere potuit. Hic est dubitatio literalis. Vtrum angelus ex terminator Aegypti fuerit bonus. Et uidetur quod sic: Nam deillo angelo di citur Actor. 7. Hunc scilicet Moysen DEVS principem redemptoremque mi sit in manu angeli, qui apparuit ei in rubo, hic eduxit eos faciens prodigia, & signa in terra Aegypti, in mari, & in deserto quadraginta annis. Item ad He braeos primo: Qui facit angelos suos spiritus. Vbi Gregor. Ad exercitium uindictae mittit DEVS angelos suos, ut in Sodoma: ergo boni angeli exter minatores fuerunt Sodomorum, & eadem ratione Aegyptiorum. Item Esaiae trigesimoseptimo: Egressus est angelus Domini & percussit in castris Assy riorum 185 millia: ergo angelus bonus percussit Assyrios, & eadem ratione Aegyptios.
Ad oppositum Excech. 30. Dissipabo terram, & ponam eam in manus alie norum, Gregorius in moralibus Non enim angeli, sed mali tortores sunt. Item Au gustinus super illud Psal. Misit in eos iram indignationis, immissiones per an gelos malos. Possumus (inquit) sine dubio malis angelis attribuere mortes pri mitiuorum, & indurationes Aegyptiorum. Responsio. Hic est duplex modus loquendi. Vnus quod angelus malus erat exterminator Aegyptiorum, sed pe stea misit DEVS angelum bonum, qui malum cohiberet ne similiter extermi naret Hebraeos, & de illo dicitur, ut in litera patet: Attingebat vsque ad celum, Alius modus dicendi est, quod fuit angelus bonus. Et hoc magis concordat cum litera huius lectionis: quia aliter esset nimis distortum exponere primam partem de angelo malo: & secundam de angelo bono, quando dicitur: Staus omnia repleuit morte. vsque ad celum attingebat stans in terra. Et quod angeli bo ni exterminant malos corporaliter, expresse dicunt primae rationes: Mali uero aliquando puniunt bonos corporaliter tantum: sicut patet Iob. 1. & 2. Ecce in manu tua est, ueruntamen animam eius serua: sed malos puniunt boni angeli, & corporaliter & spiritualiter. Boni uero angeli puniunt malos homines cor poralibus poenis non spiritualibus. Haec Glosi. super illud Psalm. Immissiones per angelos malos.
Ad primum in oppositum de dicto Gregorii dicendum, quod illud dictum sic debet intelligi, quod angeli boni non sunt tortores bonorum, sed malorum, ut patet in Sodomitis & Assyrijs. Ad secundum dicendum quod Augustinus non determinat, quid fuerit de facto, sed quid possit attribui angelo malo. Ee uult dicere, quod angelus malus potest facere mutationes naturarum, sicut mu tare aquam in sanguinem uel creare ranas: sed occidere pecora primitiua, & obdurare: id est, tentare de obduratione possunt, scilicet daemones, de potesta te eis concessa a DEO. Posset etiam dici in proposito nostro, quod bonus an gelus utebatur daemonibus eos cogendo exterminare Aegyptios: & sic ista ex terminatio fuit per angelum bonum, & per malum. Sed ex dictis oritur alia du bitatio, & est ista: quia dictum est, quod angeli boni non puniunt bonos. V trum animae in purgatorio puniuntur per angelos bonos, uel per malos. Et ad hanc quaestionem dicendum, quod non puniuntur per bonos, nec per malos: Non per bonos: quia non esset conueniens quod conciues suos ita uehemen ter affligerent. Nec per malos hoc decet fieri: quia non decet bonas animas ita per illos torqueri, quorum prius extiterunt uictores in uia. Et ideo per solam diuinam iustitiam ignis affligit animas in purgatorio existentes: concomitan tur tamen bonis angelis daemones ad loca poenalia, animas ducentibus, & etiam animabus ibidem afflictis assistunt, ut de earum poena satientur. Assistunt etiam morientibus ad explorandum in exercitu, si aliquid in eis calumniare possint. Vi de sanctum Thomam super 4 sententiarum dist. 21. q. 1. ar. 4.
Iuxta illam clausulam, Cum enim quietum silentium tenerent omnia.]N Notan dum est, quod quies & silentium conuenienter coniunguntur: quia nihil ma gis tranquillitati est contrarium, quam nimia loquacitas. Est etiam uirtuosum silentium moraliter custos conscientiae, fraenum insolentiae, decor innocentiae, & signum sapientiae. Est enim primo moderatum silentium custos conscien tiae: nam in multiloquio non deest peccatum. Vnde credo, ubicunque homo pro nus est ad loquendum, conscientia cito laeditur, & sicut nullus thesaurus secu re ponitur in cista, quae non habet seram: ita nec uirtutes diu manent in conscien tia hominis, qui est immoderatus ad loquendum. Homines tempore belli ha bitant in ciuitatibus muratis libentius quam extra: quia ibi est maior securitas propter fortitudinem muri, ita bonae personae & silentio bene muratae sunt, quasi fortia castra DEI, Esa. 30. In silentio & in spe erit fortitudo uestra.
Secundo silentium est fraenum insolentiae. Nota quod nobiles equi fraenan tur, & uiles agrarij & nullius ualoris fraenis non utuntur. Et eodem modo mo raliter uiri sancti, qui CHRISTVM ferunt per obedientiam fraenantur, per si lentium a sermonibus indiscretis, & periculosis retrahuntur, Eccles. 28. Verbis tuis facito stateram, & fraenos ori tuo rectos.
Tertio silentium est decor innocentiae. Zacharias in silentio genuit Iohan nem. Scitis quod maiorem sonum faciunt ligna arentia, quam uirentia: ita ari dae personae frequenter sunt uerbosae, Esa. 32. Cultus iustitiae silentium. Vale rius lib. 2. ca. 2. Nenocrates cum quodam tempore maledicorum sermoni in teresset summo silentio, uno ex his conquaerente: Cur solus linguam cohiberet. Quia dixisse metinquit) aliquando poenituit, tacuisse uero nunquam. Item alius philosophus cuidam dicenti sibi: Male de te dixit talis. Non curo, inquit, quia auditus debet esse robustior lingua, cum singulis hominibus sint singulae lin guae, & aures binae. Vnde quidam cuidam uerboso dixit sic: Cum nihil auscultes, sed plurima vana loqueris. Vna tibi melius auris quam ora duo Nam geminas aures nobis DEVS, os dedit vnum, Nos audire decet plurima, pauca loqui.
Quarto silentium moderatum est signum sapientiae. Vnde Hieron. super Ec clesiastem. Pythagoricorum disciplina est tacere per quinquennium, & postea erudit os loqui, Iob. 13. Vtinam taceretis, ut putaremini sapientes. Scitis quod aqua quanto profundior, tanto quietior. Et eodem modo sapientes quanto pro fundius sciunt, tanto quietius silent, Proverb. 13. Aqua profunda, uerba ex ore sapientis uiri. Expertum est frequenter, quod pauper mercator transiens per uil lam plura habet uerba, quam diues: Ita est interdum quod pauca sciens, semper est iactatiuus de nihilo, Proverb. 14. Vbi plurima sunt uerba, ibi frequenter e gestas. Et per oppositum abundantes diuitijs sapientiae, cum modestia & silen tio exprimunt sensum suum, Esa. 8. Aquae Siloe currunt cum silentio, & Eccle siast. 9. Verba sapientium audiuntur cum silentio plus, quam clamor principis inter stultos. Versus: Scire loqui decus est, decus est & scire tacere. Raec duo si poteris scire, peritus eris.
On this page