Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTOVAM Sapiens dissuasit omnem locutionis maliciam gene raliter: Hic particulariter descendendo dissuadet quasdam linguae malicias specialiter. Et sunt tria, murmuratio, detractio & men dacium. Et secundum hoc lectio diuiditur in tres partes sicut patet intuenti. Dicit ergo inferens conclusionaliter ex praece dentibus. Ex quo sic est quod peccator maliloquus nullo modo potest euade re impunitus, sed iudicabitur & corripietur a DEO. Ergo custodite uos a mur muratione, quae est species una locutionis, quae multum DEVM offendit, & non solum cauenda est propter DEI iudicantis seueritatem, imo propter sum inutilitatem. Et ideo subdit: quae nihil prodest.
Et est notandum circa istud uitium quid sit & quantae grauitatis apud DEVM Est enim murmuratio querela cum impatientia in his quae homo debet ferre patienter uel sustinere. Et committitur quandoque contra DEVM per displicen tiam: quandoque contra praelatum per inobedientiam: quandoque contra proxi mum per inuidentiam. Primo enim inueniuntur quidam qui murmurant con tra DEVM per displicentiam, quam habent de suo regimine & administratio ne, quam facit circa homines: Et hoc est multum irrationabile. Vnde Seneca: Optimum est pati quod emendare non possis, & DEVM a quo autore cuncta proueniunt sine murmuratione comitari. Malus enim miles est, qui imperato rem gemens sequitur. Seneca in Epistola 14. Vbi nulla prudentia est, subtiles artifices multum indignantur: & merito: quando corripiuntur & instruuntur ab inscijs & ignaris artis suae. Certe de mundi regimine nos sumus ignari: DEVS aut solus scit quid omnibus expediat.. Et ideo quicunque contra diuinas ordina tiones & dispositiones murmurat, ostendit se esse fatuum & indisciplinatum, Eccles. 10. Vir prudens & disciplinatus non murmurat. Murmurant tamen mun diales contra DEVM propter quatuor:
Primo de hoc quod temperiem & tempestates non tribuit eis semper secundum eorum uoluntates. Secundo de hoc quod prosperitatem & aduersitatem non tribuit in uita ista iuxta merita & demerita hominum. Tertio de hoc quio DEVS eis fre quenter immittit tribulationes & infirmitates. Quarto specialiter murmurant pauperes inuoluntarij contra DEVM, de eo quod non ita abundanter tribuit eis si cut quibusdam diuitibus. Primi homines multum faciunt contra se ipsos: quia impediunt propriam tranquillitatem & pacem, non conformando se diuinae uoluntati: imo si sic esset sicut uellent, mundus periret: quia talis temperies qualem uhus homo uellet pro oleribus suis uel pro agro suo displiceret uel noceret uicino suo, imo sibiipsi dilpliceret uel noceret: postea quia homo nescit quid sibi uel suis expedit. Tales uidentur consimilis affectionis qualis fuit Phaenton secum dum fabulas, de quo Ouid. 2. Methamor. Qui fuit filius Phoebi, qui petijt a pa tre, quod posset regere currum Solis. Rexit igit iste puer inscis & inexpertus, aliquan do duxit Solem ita procul a terra, quo omnia per frigus congelabant. Aliquando ita: prope terram, quod omnia coburebant, propter quod a loue fulminatus interijt. Ita contingeret istis fatuis & praesumptuosis qui de diuina gubernatione murmurant. Sed si secundum eos fieret gubernatio, pro sua affectione sentiunt, & facerent sua fatuitate, ut tota mundi machina solueretur. Vnde narratur de, quo dam heremita, qui seminauerat olera, & petiuit pluuiam a DEO & obtinuit. Po stea serenitatem, & obtinuit. Iterum pluuiam, & habuit: & quale, temporis uoluit, DEVS dedit, & tamen nec unum olus excreuit: cogitauit ergo heremita quo esset uniuersalis defects olerum in toto mundo, & patienter sustinuit. Casu tamen co tingente diuertit ad locum alterius heremitae, & uidit ibi olera pulcherrima. Quo modo, inquit, habes tu olera ita pulchra, ego seminaui olera & pluiliam a DEO postulaui, sicut mihi uidebatur expedire & obtinui, & tamen nihil habeo. Certe respondit alis: Hoc iuste & rationabiliter tibi accidit: putabas te sapientiorem DEO & ipse tibi ostendit fatuitatem tuam. Vnde etiam de quodam agricola narrat qui com muniter habuit in agris, in uineis & pascuis uberiores fructus & herbas quam uici ni sui. Requisitus aut quare: Respondit quod semper habuit talem temperiem, qualem uolebat. Requisitus quare: Respondit: Ego nunque aliud tempus appeto quam DEVS dat. Vnde murmuratores ex causa tali sunt similes Gaio Caesari, de o narrat Seneca lib. 1. de ira in fine, & Sueto. in lib. de uita 12. caesa. Iste Gaius or dinauit facerae solenissimum festum suis nobilibus. Contigit ergo ipso die festi tom trua fulmina & pluuias maximas fieri. Rex fatuus indignatus indixit bellum com tra louem, & iussit balistiarios suos. & sagittarios & magistros machinarum suarum sagittas & tela iacere contra louem. Isti fatui obedientes suo principi, sagittauerunt tela & iecerunt lapides contra coelum, quae omnia in populum descendentia, magnam partem populi peremerunt. Reuera sic est de illis qui murmurant de diuinis disi positionibus, iaciunt uerba impatientiae contra DEVM, quae DEO nocere non pos sunt, sed praecise in damnum proprium retorquentur. Sic murmurauerunt filij firael in deserto contra DEVM, & perierunt: nec intrare potuerunt in terram promissio nis. Vnde Nume.14. Omnes qui numerati estis a uiginti annis & supra, mur m: urastis contra me: non intrabitis terram, super quam leuaui manum mea, ut habi tare uos facerent in ea praeter Raleph filium lephune & Iosuae filium, Num. Et ideo signanter dicitur 1. Corinth.10. Neque murmuraueritis sicut quidam eo rum murmurauerunt, & perierunt ab exterminatore.
Secundo inueniunt ho mines qui murmurant contrao DEVM, eo quod prosperitatem & aduersitatem non distri buit in uita psenti, iuxta merita & demerita personarum. Et haec est antiquissima querela gentilium philosophorum contra DEVM: & causa propter quam plerique dixerunt, mundum no regi a Deo, sed a casu, Iuxta illud Claudiani in 1, ma. suae in principio: Sepe mihi dubiam traxit sententia mentem Curarent superi terras aut nullus inesset Rector & incerto fluerent moralia casu.
Et Boëtius in de conso: lib. 1, metro. 5. offelliseri eediorortis. & postea circa medium metri: Debita sceleri noxia pond, clara tenebrit iustusque uulit Omua certo fine gubern m: Crimen migpum. Ae peruersi resident celso. Hominum solus respuit actus. Nil peruria, nil notet ipsiit Mores solio. sanctaque taleat Mertro fector cohibere modo: Iniusta iuce colla nocentes. Nam cur tanias lubrita versat Praus, mendac, compia eolore, &c Fortima uices: premit insontes Latet obscurit condita uirini
Sed posito sicut ueritas se habet, quod DEVS regit mundum, tunc apparet magis mirabile, quare mali reportant praemia iustorum, & sancti aliquando luunt & puniuntur loco malorum. Vnde dicit Boëtius lo quens ad Philosophiam prosa 5. lib. 4. Cur ergo haec uiceuersa mutentur, scele rosorum supplicia bonos premant. Praemia uirtutum mali rapient uehementer admiror, quae tam iniustae confusionis ratio uideatur, ex te scire desidero. Minus enim mirarer si misceri omnia fortu itis casibus crederem. Nunc stuporem me um DEVS rector exaggerat, qui cum saepe bonis iocunda, malis aspera: con traqe bonis dura tribuat, malis optata concedat: nisi causa deprehendatur: quid est quod a fortuitis casibus differri uideatur. Non solum autem gentiles philo sopni: sed sancti DEI prophetae uidentur de hoc murmurasse. Sed non murmu rauerunt, sed potius admirantes exclamauerunt qualiter inconprehensibilia sunt iudicia DEI & inuestigabiles uiae eius. Ad Ron. 11. Vnde Iob. 21. Quare impii uiuunt, sublimati sunt cofortatique in diuitijs. Et Hierem.12. Quare uia impiorum pro speratur: Bene est omnibus qui praeuaricantur & inique agunt. Item Psal. Vsquequo Domine peccatores, usquequo peccatores gloriabunt. Item Abacuc 1. Quare non respicis super contemptores, & taces conculcante impio iustiorem se. Sed certe istud murmur est irrationabile, si causa penset. Medicus prudens & fidelis aegro, de quo desperat, omnia indifferenter concedit quaecunque desiderat: Aegro ue ro de cuius salute spem habet, multa negat: dietas & abstinentias ordinat & a maras potiones: tamen salubres ei propinat. Isto modo DEVS reprobis in hac uita abundantiam temporalium bonorum tribuit ut pro paucis bonis operibus paucis diebus in hac uita praemientur. Et hoc est quod dicit beatus Gregorius, 21. Moralium, capitulo quarto super illud lob. 31. Nunquid non est perditio iniquo: Dicit Gregorius: Iniustus ad debitum mortis currens effraenatis uolu ptatibus utitur: quia & uituli qui mactandi sunt in uberioribus pascuis relin quuntur. At contra iustus a delectationis transitoriae iocunditate restringitur: quia & nimirum uitulus ad laboris usum uitae deputatus sub iugo detinetur: Et consequenter ponit exemplum de aegro desperato. Et de ista materia loqui tur idem Greg. 6. Moral cap. 3. Quasi per amoena prata in carcerem uenit, qui per praesentis uitae prospera ad interitum tendit.
Tertio inueniuntur quidam mundiales, murmurantes contra DEVM quando eos flagellat uel per tribulationes, uel per infirmitates. Et hoc fatuum est & irrationabile, cum frequenter infirmitas situtilior homini quam sani tas. Vnde in uitas Patrum legitur, quod cum quidam petijt liberari a tertia na a Iohanne heremita, respondit: Rem tibi necessariam cupis abijcere. Dicit enim Aristoteles 3. Topicorum: Illud quod est effectiuum beatitudinis magis est eligendum quam quod sanitatis: sed tale est frequenter infirmitas. Vnde Ecles. 31. Infirmitas grauis sobriam facit animam, flagella etiam & tribulatio nes & taedia faciunt nos fugere ad DEVM. Et ideo considerato, quod Pater no ster est qui nos flagellat & verberat: & quod nobis haereditatem seruat, patien ter debemus sustinere quidquid nobis irrogat. Vnde Grego. 6. Moralium 3 ca. Quidam tunc prosperitatem despiciunt cum malum eius exitum cernunt, sed perfecti econuerso. Vnde tunc est prosperitas pensanda quam nihil sit: cum sese supra caeteros successibus extollit. Narrat Seneca6. declamationum cap. 1 quod quidam abdicauit filium suum: ad quem frater suus accessit rogans, quod patri suo nullo modo dure responderet: sed abdicationem patienter sustineret, sub quo pacto chirographum suum sibi dedit, permittens se daturum sibi dimidiam partem haereditatis suae: ille tacuit & frater alius abdicatur: tunc declamatione racta super casum, frater ille gratus dicit germano suo: In omnem me fortunam frater tibi iungam comitem, si militandum est, una militabimus: si peregrinan dum, una peregrinabimur: si quotidianam rogauero stipem, illam tecum diui dam. Nolui recentem patris iram exagitare: malui ut tacendo patrem uincerem, meae partis haereditas erit tuae custos. Moraliter loquendo: Frater iste charissimus CHRISTVM significat, qui nos fratres suos uocat, ad Hebraeos 5. Non con funditur, fratres eos uocare pater noster DEVS, Deutero. 32. Nunquid non ipse est pater tuus: Iste pater unumquemque de nobis totiens abdicat, quotiens e um aduersitate flagellat. Quid igitur dicit CHRISTVS frater noster tali homi ni a DEO tribulato. Certe sic dicit ille frater gratissimus: sustineas patienter & patri nostro nihil dure respondeas, & dabo tibi medietatem haereditatis meae: & simul cum hoc in omni fortuna stabo tecum: nec te deseram: nec dimittam dummodo hoc unum concedas, quod patri non remurmures. Et ideo Treno 3. scribitur: Quid murmurabit homo uiuens, nisi pro peccatis suis: Scrutemur uias nostras, & quaeramus, & reuertamur ad Dominum: quia Greg. 5. Moral cap. 13. quod qui in poenis murmurat, iusticiam ferientis accusat, & DEVM post ponit. Vnde Aristoteles dicit 6. Topicorum: Quod proterue respondens, est causa quare frequenter non bene disputatur. Et 2. elenchorum dicit: quod si re spondens contra argumentetur, cum debeat soluere, peccat contra leges bene respondendi. Moraliter. Disputatio est inter DEVM & hominem. DEUS habet opponere & arguere, Apoc. 3. Ego quos amo, castigo & arguo: & hominis est in ista disputatione respondere, lob. 30. disputare cum DEO cupio. Si ergo il le respondens proterue & contra argumentando & remurmurando respon deat: Reuera non bene disputabitur a parte sua: sed si patienter sustinet & gra tias agit DEO, disputatio bene finietur. Sicut responderunt sancti Martyres. De quibus canit Ecclesia: Non murmur resonat, non querimonia: & est Ambrosij.
Quartum genus murmurantium contra DEUM sunt pauperes inuoluntarij, qui non uirtute, sed necessitate ad paupertatem coguntur: & isti sunt ualde fatui: quia si de sua necessitate uirtutem facerent: indubitanter eligerentur ad regnum coelorum, Iac. 2. Nonne DEVS elegit pauperes in mundo, diuites in fide & hae redes regni: Multos tamen iuuat paupertas ad uitam aeternam consequendam: scitis quod pauper scholaris deficientibus uictualibus suis plus appetit repatriari quam ille qui abundat. Et peregrinus in terra extranea deficientibus expensis facit maiores dietas. Et falco famelicus auidius uolat ad praedam: Et reuera isto mo do pauperes multi qui sunt in ista uita sicut scholares, quibus uictualia quoti die deficiunt sicut peregrini, qui paruas expensas habent, & sicut falco fameli cus, multo auidius desiderant coelestem patriam & versus eam peregrinantur quam diuites impinguati & abundantes in seculo. Et hic est notandum quod horror paupertatis uoluntariae, quam ita detestantur homines his diebus, procedit ex de fectu fidei: quia non credunt DEVM uelle sufficienter subuenire his quae siunt pauperes pro amore suo. Et non aduertunt fatui quod pater habens multos fi lios, plus de illo solicitatur, qui minus potest seipsum iuuare, & cui nondum pr uisum est unde possit uiuere: & mater plus solicitat circa unum filium infirmum, quam circa multos sanos. Ita DEVS circa pauperes uoluntarios, qui pro amore suo sunt pauperesplus solicitat quam circa diuites. Vnde in Psal. Ego uero egenus, & pau per sum, DEVS adiuua me. De istis pauperibus murmurantibus dicit Psal. Ipsi dispergentur ad manducandum: si uero non fuerint saturi, murmurabunt. Non sic uos charissimi, sed sicut ad Phil. scribitur: Omnia facite sine murmuratione
On this page