Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 181 (Sap. 16:16-16:17)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit, quomodo diuersi mode flagellati fuerunt Aegyptij & Hebraei per bestias & anima lia: quia Aegyptij ad exterminationem, Hebraei uero ad castigationem. In hac parte consequenter ostendit, quomodo diuersi mode flagellati fuerunt Aegyptij & filij lirael, per oppositum consolati, & hoc per res insensatas & elementa. Et circa hoc duo facit. Nam primo agit de Aegyptiorum terribili flagellatione: Secundo de Hebraeorum admirabili consolatione. secunda pars ibi: Pro quibus angelorum.
Circa primum quinque facit. Primo assignat illius flagellationis causam principalem: secundo causam instrumentalem: tertio eiusdem instrumenti actiuitatem supernaturalem: quarto eiusdem actiuitatis congruitatem: quinto asserit instrumentalis actiuitatis temporalem diuersitatem. secunda pars ibi: Nouis aquis & grandinibus. tertia pars ibit Quod enim mirabile. quarta ibi: Vindex enim. quinta ibi: Quodam enim. Circa primum dicit: Negantes enim, &c. Vbi tangit causam principalem istius Aagellationis, & est culpa ignorantiae. Negantes enimte nosse impii. Exod. 6. dicit Pharao: Nescio Dominum, & Israel non dimittam. Secundo tangit poenam: per fortitudinem brachij tui flagellati sunt, ut qui nolut DEVM nolcere in pace, saltem confiteantur eum in tribulatione, sicut Pharao fecit Exod. 9. lu stus Dominus, ego autem & populus meus impius. Vnde Gregorius: Oculos quos culpa claudit, poena aperit. Causam autem instrumentalem flagellationis Aegyptiorum exprimit consequenter, cum dicit: Nouis aquis, & grandinibus, & pluuijs, persecutionem passi sunt, & consumpti. De ista hagellatione narratur Exod. 9. Quia septima plaga, qua Dominus percussit Aegyptum fuit talis: Dominus pluit de coelo grandinem maximam, commixtam igni cum fulgure, & tonitruo, & occidit homines, & iumenta, quotquot in agro reperiebantur. Illi autem Aegyptij qui Dominum timuerunt, sed & iumenta sua receperunt infra domos: quia fuerunt praemoniti a Moyse, quo tempore caderet grando, & illi nihil mali patiebantur. Sed illi reprobi, qui comminatio nes DEI non timuerunt, sed cum iumentis in agro reperti sunt, generaliter interierunt: Tantum in terra Gosen, ubi habitabant filij Israel non cecidit grando talis. Fuit ergo mirabile, & contra naturam, quod istae impressiones simul fiebant: fulgura & grando, pluuiae & tonitrua, & quod ignis descendens cum grandine, non liquefecit grandinem, nec aqua ignem. Sed ignis mansit in sua caliditate ad comburendum, & aqua in sua congelata frigiditate ad conterendum, De ista ergo mirabili plaga dicit sic: Nouis aquis & grandinibus, & pluuijs persecutiones passi sunt, & igne consumpti. Illi, uidelicet qui extra domos fuerunt. Et dicit nouis aquis: quia in terra Aegypti naturaliter pluuiae non descendunt. Sed Nilus, qui pro tempore excrescens, terram irrigare consueuit. Et ideo fuit eis ista plaga mirabilis. Sed multomagis fuit mirabile, quod duo contraria fuerunt iuxta se inuicem approximata, & quod neutrum eorum egit in aliud, & noc est quod subdit: Quod enim mirabile erat in aqua, quae omnia ardentia ext in guit, plus ignis valebat. Quarto assignat huius miraculi congruitatem, & dicit: Vindex est enim orbis iustorum: id est, ignis, aqua, & omnis creatura erexit se in uindictam impiorum, propter informationem iustorum. Circa istam clausu lamV index enim est orbis iustorum.] notandum, quod de triplici uindicta legimus in Scriptura. Vna nobis indicitur, sicut per nos exercenda: Alia nobis interdicitur, tanquam praecauenda: Et tertia nobis praedicitur, sicut praeuidenda. Prima est uindicta poenitentiae temporalis: secunda est uindicta maleuolentiae mundialis: tertia est uindicta diuinae sententiae generalis. Prima ergo uindicra est ultio poenitentiae temporalis, quam quilibet debet accipere de seipso. Si puer deberet uerberari, mallet ab amico verberari, quam ab hoste: & quilibet no strim mereretur pro peccato uerberari: quia seruus sciens uoluntatem domi ni sui, & non faciens, uapulabit plagis multis, Luc. 12. Ergo oportet quod ua pul emus hic, uel in purgatorio, uel in inferno. Si in purgatorio, uel in inferno hoc fiet per ministerium daemonum secundum multos. Si uero in praesenti, hoc fiet ab amico: quia unusquisque maxime est amicus sibiipsi, sicut dicitur 9. Ethic. Haec ergo poenitentia est hic a nobis exercenda. Sed quomodo legimus in Scriptura ueteris Testamenti, quod patres antiqui in suis poenitentijs quatuor faciebant, caput radebant, barbam praescindebant, saccum induebant, & in cine re sedebant: sicut innuitur in glo. Esa. 22. Vocabit Dominus DEVS exerci tuum in die illa ad fletum, ad planctum, & ad clauicium, &c. Sic moraliter conueniens est, nos facere poenitentes, ut primo caput tondeamus: id est, mentem, quae est caput animae exquisita discussione denudemus, recogitantes omnes annos nostros in amaritudine animae nostrae, Esa. 38. Secundo barbam radamus per nouaculam mundae confessionis.. Tertio saccum induamus per austeritatem satisfactionis, lonae 3. Rex Niniue reiecit uestimenta sua a se, & indutus est sacco. Quarto in cinere sedeamus per memoriam mortificationis corporis nostri, quod in cinerem resoluetur, Sapien. 2. Extinctus cinis erit cor pus nostrum. Iste cinis impediet, ne coruus infernalis nidificet in mente nostra. Iste cinis sicut cinis iuniperi conseruat ignem per annum: ita seruabit charitatem per totum corpus uitae nostrae. Refert Valerius lib. 3. cap. 6. de quadam insolentia cuiusdam principis Romani, qui Caius Marius dicebatur. Iste post multos triumphos obtentos semper de cantaro potare solebat. Est autem cantarus quoddam genus uasis cum duabus ansis. Requisitus quare hoc faceret, respondit: quia Liber pater post inclytum triumphum, quem de Asia obtinuerat, semper de isto genere uasis bibit, quod ille Caius imitari decreuit, ut inter ipsum haustum uini uictorias suas, dei sui uictoriae compararet. Quod ille princeps insolenter fecisse legitur, nos ex deuotione facere conuenit. CHRISTVS uocat poenitentiam calicem suum, & specialiter martyrium, Matth. 20. "Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum". Istum calicem debemus bibere in memoriam uictoriarum, quas CHRISTVS tulit de ini micis nostris, & sic nobis delectabile uidebitur poenitere. De ista uindicta loquitur beatus Augustinus de Vera & falsa poenitentia, cap. 8. Et habetur in Canone de poenit. dist. 3. ubi dicitur: "Item "poenitentia est quaedam dolentis uindicta, puniens in se, quod dolet commisisse": & infra: "Continue dolendum est de peccato, quod declarat ipsa deuotionis uirtus. Poenitere enim est ipsam poenitentiam tenere, ut semper poeniteat in se ulciscendo, quod com misit in peccando"". Et istud allegat Magister senten. lib. 4. dis. 14. De ista eadem uindicta loquitur Apostolus 2. Corinth. 7. Secundum DEVM tristari, operatur uindictam.
Secunda uindicta de qua est intentio in Scriptura, est uindicta maleuolentiae mundialis, quando homo passus iniuriam, neque potest remittere proximo, nec ultionem DEO committere: sed ipsemet omnino uult semetipsum uindicare: & istud est iniustum secundum iura tam humana quam diuina, & ratio est: quia nullus est bonus iudex durante offensa. Similiter nullus potest esse iudex suijpsius. Vnde Tullius in oratione pro x Viatore: Nemo fere est, qui sui periculi iudex, non sibi se aequiorem, quam reo praebeat. Hinc CHRISTVS Iacobum & Iohannem increpauit dure satis, Luc. 9. quando ignem de coelo petiuisse uolebant in ultionem iniuriae: quia Samaritani CHRISTVM recipere nolebant. In quo nobis datur intelligi, quod non semper in eos qui peccant exercenda est uindicta, sicut notatur 23 q. 4.: quod autem uindicta Ratio autem quare in iniuria nemo bene iudicat, patet per exemplum, quando nubes interponuntur inter solem & oculum nostrum, ex motu siue tremo re causato in nube media, apparet nobis Sol tremere, dicunt simplices Solem trepidare: & causa huius deceptionis est tremor in medio, per quod uisus sit. Isto modo moraliter quando homo considerat iniuriam, sibi illatam durante offensa siue rancore, & in sensualitate considerat iustitiam suam per me dium nebulosum, tunc necessario errat in iudicando. Haec ergo uindicta est nobis interdicta sub poena grauissima: uidelicet, quod si non remiserimus proximo, remissionem non consequamur. Vnde Matth. 18. "Serue (nequam) omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me": Sic Pater meus coelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Vnde remittere iniuriam, & non petere uindictam, magnum genus eleemosynae est. De qua dicit Caesarius admonitione 2. Qui captiuos redimere, & pauperes pascere, & uestire non praeualet contra nullum hominem odium in corde re seruet, & inimicis suis non solum malum pro malo non reddat, sed etiam eos diligat, & pro eis orare non desinat, certus de promissione, & de misericordia Domini, ut libera conscientia ante tribunal DEI dicere poterit: Da Domi ne, quia dedi: dimitte, quia dimisi. Haec ille. Quam perfecte autem CHRISTVS iniuriam sibi factam dimisit, notat Bernhardus super Can. sermon. 89. Tam liberaliter (inquit) Dominus dimittit iniuriam, ut illam nec damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando. Et pondera illa tria: quia pauci sunt etiam qui uindictam remittunt, qui duo residua habere possunt. Propter hoc signanter dicitur Eccles. 28. Qui uindictam uult a DEO, inueniet uindictam, & peccata illius seruans seruabit. Et infra: Homo homini seruat iram, & a DEO quaerit medelam, in hominem similem sibi non facit misericordiam, & pro peccatis suis deprecabitur. Tertia est uin dicta iudicialis quae nobis praedicitur, sicut continue praeuidenda, unde Gre gorius homel. 39. Praesentis temporis agenda est laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis iudicij recedat a memoria. Et Hugo libro suo de Animal. lib. 1. Quis putas memor erit, quae tristitia, cum separabuntur impij a consortio sanctorum, & a uisione DEI: & traditi sunt in potestate daemonum, & ibunt cum ipsis in ignem aeternum: ibique semper erunt sine fine, in luctu & gemitu, ubi erit stridor dentium intolerabilis, foetor incomparabilis, timor horribilis: mors cor poris & animae sine spe ueniae, & misericordiae: ubi nec qui torquet, nec qui torquetur, aliquando moritur: sed sic morientur ut semper uiuant, & sic uiuent, ut semper moriantur. Haec illae. Proverb. 6. Zelus & ira uiri non parcet in die uin dictae, nec adquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione do na plurima. Et tunc erit vindex orbis terrarum, &c
On this page