Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 185 (Sap. 16:25-16:26)
POSTTA generali forma mirabilium, quae DEVS exercuit circa populum Hebraeorum in deserto gubernando, & circa populum Aegyptiorum in Aegypto eos flagellando, uidelicet obedientia creaturae ad diuinam uoluntatem: In ista parte eandem obedientiam applicat singulariter ad illam cibationem gloriosam, qua per Mannam populum suum quadraginta annis in deserto pauit. Et circa hoc duo facit: Nam primo ostendit miraculi qualitatem: Secundo miraculi utilitatem. Secunda pars ibi: Vt scirent silii tui. Fuit autem miraculi magnitudo ineffabilis in hoc, quod omnia cibaria uidebantur transfigurata: id est, trans substantiata cuilibet in quo libet, sub specie ipsius Mannae, quod unicuique sapiebat, illud genus cibi quem magis dilexit, & hoc est, quod dicit: propter hoc: id est, quia omnis creatura factori deseruiuit ad nutum: ideo etiam tunc in omnia transfigurata: id est, cibaria uel cibos, quibus homines pascuntur transfigurata in omnia secundum apparentiam, & iudicium comedentium: quia quod prius sapiebatr unum cibum, postea uidebatur alius, & tertio tertius: & sic quodammodo omnia ad esum huma num pertinentia transfigurata: & in omnia omnium nutrici gratiae tuae: id est, uoluntati gratiosae populum nutrienti. seruiebat ad voluntatem borum, qui a te defi derati sunt: id est, adoptati, & dilecti. Haec est ergo miraculi qualitas, & sequitur eius utilitas, & informatio, uidelicet fidelium, ut cognoscatur, quod non solum fructus per consuetum cursum naturae producti conseruabant homines in uita naturali, sed etiam sermo & imperium producentis, de quolibet quicquid placet. Et hoc est quod dicit: Vt scirent filij tui, Domine, quoniam non nati uitatis fructus pascunt homines: id est, tructus per consuetum modum naturae procedentes, sed sermo tuus: id est, Manna coelitus datum ad sermonem tuum, hos qui in te crediderint conseruet.
Dilexisti Domine.] Dilectionem suam DEVS ad hominem quatuor modis magnificat & commendat. Praeuenit enim tarditatem nostrae beneuolentiae, abluit foeditatem immundae conscientiae, superat quantitatem nostrae sufficientiae, & praeparat uoluptatem perennis affluentiae. Primo dico quod suam dilectionem ostendit in hoc, quod praeuenit tarditatem nostrae beneuolentiae, 1. Iohan. 4. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus DEVM, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Vnde Bernhardus: Dulcis IESVS primus es in accessu, & ultimus in recessu, & ideo conuenienter cor humanum exigit sibi dari. Pro uerb. 23. Fili mi praebe mihi cor tuum. Sicut enim ipse est primus in accessu prae ueniendo uoluntatem, ut ad eum conuertatur, & ultimus in recessu: quia prius natura & causalitate homo recedit a DEO per peccatum, quam DEVS dere linquat subtrahendo gratiam. Ita cor humanum primum est inter partes cor poris, quod uiuit & ultimum quod moritur. In cuius figura dicitur Exodi 13 Sanctifica mihi omne primogenitum: id est, omne cor humanum, quod intra menbra corporis primogenitum dici potest. Et hoc est quaed signanter dicit Matth. 22. "Diliges Dominum DEVM tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua".
Secundo ostendit CHRISTUS suam dilectionem ad nos in hoc, quod abluit foeditatem immundae conscientiae. Deleuit enim peccatum originale proprij sanguinis effusione, delet peccatum actuale per sacramentalem poenitentiae lotionem, & hoc est quod nobis comemorat Iohanes Apocal. 1. Dilexit nos, & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sanguis significat amorem, & cau sat amorem. Vnde sanguineae complexionis naturaliter sunt amatiui, & iuue nes magis amatiui quam senes propter sanguinis abundantiam ampliorem. Narrat Hieronymus contra louinianum libro 1. allegans Renophontem haec scripsisse de infantia Cyri maioris. Scribit (inquit) Hieron. Nenophon occiso Abradaco uiro, quem Pantheon uxor miro modo dilexerat, collocasse se iuxta corpusculum, & confosso pectore sanguinem sui mariti uulneribus infudisse. Isto modo moraliter animae deuotae sponsae fideles IESVCHRISTI, uideant contemplando maritum suum occisum, & non casualiter, sed pro earum amore sponte defunctum, collocent se iuxta corpus sacrum Crucifixi, & illud tam voluntate quam intellectu quasi duobus brachijs amplectentur, com fodiant pectus suum gladio doloris, & contritionis, ac compassionis: ut inde sanguis amoris erumpat & in uulnera Saluatoris transcurrat. Ad Heb. 9. Sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum: & hoc est quod suadet Apo stolus ad Eph. 5. Ambulate in dilectione, sicut & CHRISTVS dilexit nos, & tradidit semetipsum pro nobis.
Tertio CHRISTVS ostendit ad nos suam dilectionem maximam in hoc, quod superat quantitatem nostrae sufficientiae. Plura enim nobis tribuit quam perfecte intelligere, & considerare sciamus, nec sufficimus suum amo rem recompensare. Vnde Apostolus ad Ephesios secundo uocat charitatem CHRISTI nimiam. Propter (inquit) nimiam charitatem qua dilexit nos. Sicut enim dicit Chrysostomus de reparatione lapsi: Nemo amicorum carnalium etiam si sit in hoc supra modum insaniens, ita exardescere potest in amorem dilectae suae: sicut DEVS effunditur in amorem animarum nostrarum.
Quatuor enim defectus in dilectione hominum experire contingit, a quibus amor diuinus est totaliter alienus. Sunt enim aliqui, qui licet amentur, non tamen reamant amatores suos, sicut sunt ingrati. Econtra dicit Dominus, Prouerbiorum 8. Ego diligentes me, diligo. Et Boëtius tertio de consolatione phi losoph dicit: Pulcherrimum diuitiarum genus est, amicos inuenisti: Sunt qui diligunt, sed propter propriam utilitatem. Indigent enim beneficijs amicorum. Contra quos Seneca in quadam epistola: Negociatio est amicitia, quae ad commodum attendit: & secundum Aristotelem octauo Ethicorum: Cum sit amicitia propter utile, & propter honestum diligentes, propter utile sunt minimi amici inter omnes. Et hoc etiam deplangit Ouidius primo libro de Ponto: Turpe quidem dictu, sed si modo vera fatemur. Vulgus amicitias vtilitate probat.
Sed per oppositum DEVS diligit nos non propter suam utilitatem, qui nostris non indiget bonis: sed diligit nos ad fructum nostrum, Ephesiorum primo: Gratificauit nos in dilecto Filio suo gratis: id est, gratos nos sibi fecit. O saeae decimoquarto: Sanabo contritiones eorum, & diligam eos spontanee. Tertij sunt qui diligunt hominem, sed non nisi in prosperitate & felicitate sua. De quorum quolibet uerificatur illud Boëtij tertio de consolatione, prosa quinta: Quem felicitas amicum, infortunium facit inimicum. Vnde dixit quidam: Exemplo didici quod prosperitatis amici Res amplectuntur, non nos, sed nostra sequuntur. Et iterum metricus: Non sunt personae, sed prosperitatis amici, Quos fortuna tenet dulcis, acerba fugat.
Sed per oppositum CHRISTVS tunc maxime diligit, quando homo a mundo deseritur, & a malis hominibus agitatur. Vnde per Psalm. dicit DEVS: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, & glorificabo eum. Quarto in mundanis amicis reperitur defectus: quia multi diligunt uiuentes, & mortuos persequuntur, & odiunt, cuiusmodi sunt nonnunquam fratres, filij, uxor, seruus, & executor. Cum enim homo fuerit defunctus, tunc illi qui de bonis suis eum magis iuuare deberent, spoliant & praedantur, & sibi appropriant quidquid pos sunt. Vnde metrice dicitur: post mortis morsum, vertit dilectio dorsum, Finita vita finit ac amorita Per oppositum CHRISTVS diligit amatorem dum uiuit, & longe amplius post mortem Ioh. 13. Cum dilexisset suos qui erant in hoc mundo, in finem dilexit eos: id est, in perpetuum dilexit eos, Hierem. 31. In charitate perpetua dilexit te & attraxi te
Quarto ostendit DEVS suam dilectionem ad nos in hoc, quod praeparat nobis uoluptatem perennis affluentiae. Vnde 2. ad Thessal. 2. Dilexit nos, & dedit consolationem aeternam, quae quanta sit, sancti nituntur exprimere, & non possunt. Vnde August. de moribus Ecclesiae. Tanta est pulchritudo iusticiae, tanta est iocunditas uitae aeternae: hoc est, incomutabilis ueritatis & sapientiae, ut etiamsi non liceret in ea amplius manere, quam unius diei hora, propter hoc solum anni huius uitae innumerabiles, pleni diuitijs, & circufluentia temporalium bonorum, certe meritoque contemnerentur. Et Chrysostomus de reparatione lapsi: Si quotidie oporteret tormenta perferre, si ipsam gehennam paruo tempore tolerare, pro eo ut CHRISTVM possemus uidere in gloria uiuentem, sanctorum eius numero sociari: non erat dignum pati omne, quod triste est modo, ut tunc tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur.
On this page