Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
ECRARATO de poena timoris tempore tenebrarum, quae fuit uniuersalis Aegyptijs, tam ex parte temporis, quam ex parte per sonarum. In ista parte declarat tertio, quod fuit uniuersalis ex parte cau sarum, & ponuntur 7. causae illatiuae timoris. Non quidem ex natura sua, sed ex conditione Aegyptiorum, tunc temporis in tenebris exi stentium: quia perturbata conscientia semper praesumit saeua. Ideo etiam illa quae ex natura bonis hominibus praestant solatium, conscijs sibiipsis de malitia pro pria, praestant metum, sed causa mouens ad timorem stat uel in aëre, uel in aqua, uel in terra: id est, iuxta terram in alto aëris. Duae differentiae ibi erant. Sonus uentorum, & cantus auium. Quantum ad primum dicit: Siue spiritus sibilans. id est, uentus leuiter flans. Quantum ad secundum dicit: Aut inter spissos arborum ramos. Sed qualiter erit terribilis, si erat suauis. Sibilus enim uenti uel suauitas cantus est, maxime delectabilis: quia non inducunt timores, sed quia differenter aliquando siunt, possunt aues infestae & feroces dulciter canere, ut est cantus Sy renum. Ideo propter causas ignotas, ut fiebant sibilus, & cantus terribilis erat eis. Et ideo dicit: Inter spissos arborum ramos: quia spissitudo crudelis negotui significat absconsionem. Secundo in aqua fuit duplex differentia causarum deterrentium. Vna ex impetu aquae, alia ex collisione petrarum contentarum in aqua. Quantum ad primum dicit sic, aut uis aquae quaecurrentis nimium: id est, impetuose uel nimium irruentis a sublimi in profundum. Quantum ad secun dum dicit, aut sonus validus praecipitatarum petrarum des. uidelicet per uim aquae. Tertio in terra: id est, prope terram erat triplex differentia causarum, eos de terrentium: quia triplex sonus eos perturbabat, unus per motum animalium loca lem, alius per motum animalium uocalem, & tertius per motus uocales simi situdinarie. Quantum ad primum dicit: aut ludentium animalium cursus inui sus, & ideo timebant ne ab animalibus conculcarentur. Quantum ad secundum dicit, a mugientium valida bestiarum vox. De tecuo dicit: aut resonans de altissimis mon tibus Echo: ista igitur omnia defi. faci. &c. Circa generationem Echo, notanda sunt duo, unum est naturale, aliud fabulosum. Naturalem autem generationem ipsius Echo declarat Aristot. 2. de Anima, correspondente comento 8. Est enim secundum comentatorem iteratio soni, conseruando figuram suam, & sit ab aëre percusso, & sonante cum reflexione ad aliquod obstaculum, maxime con cauum. Ponit autem ad hoc exemplum Aristinus de Lumine: Lumen multiplica tum in aëre, & reflexum ad aliquod politum reflectitur uersus illam partem, in qua generatur: sicut manifestum est in corpore luminoso, quod illuminatur, non solum perradios incidentes, sed per radios reflexos: aliter esset umbra, ubicunque non incidunt radij Solis. Aliud exemplum est in aqua. Si enim la pillus proijciatur in aquam, siunt multae circulationes ubi cecidit lapillus, & minor circulus pellendo causat maiorem, & ille alium: & sic deinceps, donec deficiat uirtus primi pellentis. Si autem circulationes illae occurrant alicui ob staculo, priusquam uirtus primi pellentis deficiat, repercutiuntur, & siunt cir culationes uersus locum, ubi prima percussio facta est per lapidem. Eo dem modo, quando ex percutiente & percusso sit sonus in aëre, ille sonus mul tiplicatur, & sonus iste generat alium, & ille alium circulariter, quamdiu du rat uirtus primi percutientis. Si autem occurret alicui obstaculo, quod transi re non posset, reflectitur sonus ueniendo per idem medium, per quod iuit us que ad locum suae generationis, conseruando figuram primo causatam, & ista iteratio soni est Echo. Fabulose loquendo Echo narrat Ouid. 3. Metamorph Fuit enim virgo quaedam mirae eloquentiae, quae lunonem longa narratione detinere solebat, dummodo lupiter in montibus adulteria sua fecit cum pu ellis. Impediebatur igitur luno per narrationes ipsius Echo, ne deprehendere posset istas puellas ipsis fugientibus. Iunone detenta per narrationes ipsius Echo, tandem luno hoc percepto: Huuius, ait. linguae, qua sum decepta, potestas Parua tibi dabitur vocisque breuissimus vsus Priuauit eam usu loquendi, hoc solum sibi relinquens, quod fines uerborum ingeminat. Haec ergo Echo Narcissum iuuenem adamauit pulcherrimum, sed ab eo repellitur. Spreta letet sluis pudibundaque frondibus ora protegit, & solis ex illo viuit in antris. Fatigantibus igitur eam amore, dolore, & pudore, cuius corpus totum eua nuit preter uocem & ossa. Ossa uero conuersa sunt in saxa, & tandem sola uox remansit quae uocatur Echo.
Deficientes faciebant illos prae timore, quamuis non fiat hic mentio de bono timore moraliter, sed tantum de timore qui est poena. Est tamen nihilominus advertendum, quod timor laudabilis multa bona operatur in hominibus. Causat enim timor in persona bona de futuris prouidentiam & circumspectionem, de prae teritis contritionem & poenitentiam, in agendis discretionem & diligentiam, in pericu lis bonam aggressionem & confidentiam. Primum omnium bonorum, quae timor opera tur in homine est, quo dat sibi de futuris prouidentiam & circumspectionem. Videtur enim queo praesumptuosi & superbi & accidiosi negligenter omittunt procurare, quae sunt saluti eorum necessaria. Virtuosi uero timentes, praeuident & prouident sibi de his quae ad salutem sua pertinent. Ad hoc est exemplum losuae 9. de Gabaonitis qui timentes a facie filiorum Israel, eos cautelose praeuenerunt: & ne eos destrue ret, iuramento constrinxerunt eos, & requisiti de fraude responderunt: Timui mus ualde, & praeuidimus animabus nostris uestro terrore compulsi: Consimi liter uiri sancti in praesenti uita multa considerant eis periculosa futura: & ideo cum omni diligentia prouident animabus suis. Et ideo dixit Epimenides Phi losophus: Beata ciuitas, quae in pace bellum timet. In uitis patrum legitur lib. 2. parte tertia, quod Abbas Helias ait: Tres res timeo. Vna quomodo anima egressura est de corpore: Alia quomodo sum iudici occursurus. Tertia quo modo de me fuerit proferenda sententia. Dicit Macrobius in Saturnal de con uiuio tertiae diei fere in fine. Carnes aprorum delatae in lumine Lunae, contra hunt ex nimia humore putrefactionem: ita quod nihil ualent ad esum humanum, Cum ergo uenatores illud perpendissent, nec possent de syluis ad ciuitatem per diem omnes apros transferre. Vnus prudentior caeteris dixit, quo carnes illas in multis partibus acutis clauis aereis configerent. Infixo ergo unicuique parti cla uo aeneo, detulerunt illas carnes in lumine Lunae sine quacunque iactura car nium. Moraliter. Lumen Lunae est uana gloria mundi: in qua qui nimis conuer santur, propter humorem nimium deliciarum putrescunt, in Psalm. Putruerunt & corruptae sunt cicatrices meae, &c. Vnde remedium speciale est contra illud: Timor futuri iudicij, quo homo configat crebro meditando cor suum: iuxta illud Psal. Confige timore tuo carnes meas a iudicijs, &c. Solinus de mirabi libus mundi, cap. 2. quod mutis interdum incitamentum uocis timor est: quia non solum acuit, sed si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum Olimpiade octaua & quinquagesima, uictor Cyrus intrasset Sardis Asiae oppidum, ubi tunc latebat Croesus, filius IAchis regis mutus usque ad illud tempus, in uocem metu timoris prorupit. Exclamasse enim dicitur: Parce patri meo Cyre, & ho minem te disce uel casibus nostris. Sic peccator saltem metu iudicij diuini, si mutus ante fuerit, in uocem confessionis erumpat, Tobiae 13. Cum timo re & tremore confitemini illi, regemque seculorum exaltare in operibus uestris.
Secundo timor uirtuosus causat in homine de praeteritis poenitentiam & contritionem. Est enim sicut r thyriaca, quae expellit uenenum. Sicut enim thy riaca de tyro efficitur serpente, & est nihilominus antidotum contra uenenum: ita timor de peccatis oritur, & tamen peccata expellit, Eccl. 1. Timor Domini ex pellit peccatum. Nam qui sine timore est, non potest iustus fieri. Hinc est quod tam Philosophi sancti inter omnes passiones praecipue comendant uerecun diam, quae est quasi quidam timor, significans poenitentiam de aliquo defectu Dicit enim Aristot. 4. Ethi. in fine, uerecundia est timor ingloriationis: id est, ti mor confusionis, de quo probatcomentator primo, quo non est uirtus, sed pas sio. Quod ostendit, cum per eius definitionem, tum per effectum eius. Per de finitionem quidem: quia timor est uerecundia ingloriationis: omnis autem ti mor est passio, & non uirtus. Per effectum uerecundiae probatidem: omnes passiones appetitus sensitiui causant in corpore transmutationem, & hoc fa cit uerecundia. Sicut enim per timorem in periculis mortis homo pallescit: ita per uerecundiam, quae est timor ingloriationis, homo rubescit. Ratio huius diuersitatis inter timorem & uerecundiam fuit ista. Quod uerecundia sit qui dam timor: quia timor proprie est de periculo mortis, uel alicuius nocentis uitam hominis. Sedes autem uitae est in corde, & ideo quando cor incipit de ficere per timorem, natura mittit illuc spiritus & calorem: & ideo tunc retra hitur calor a facie cum sanguine, & homo pallescit. Honor autem & inhonor in exterioribus est, & ideo, quando homo timet per uerecundiam perdere ho norem, spiritus & humores trahunt se ad exteriora, & sic concurrente sangui ne homo exterius rubescit, secundum quod ibi probat Aristoteles de uerecun dia, quae est passio laudabilis in iuuene. Vnde dicit: Laudamus quidem uere cundos. Tertio ostendit quod non conuenit aetati senili. Quarto que nec studio so: quia neque senex neque studiosus aliquid debet committere, unde debeat ue recundari. Sed certe si senex aliquid commiserit turpe, uel etiam studiosus, lau dabile est, quo uerecundetur, & illaudabilis obstinationis signum est, non uere cundari de turpibus. Quantum uero sancti uerecundiam commendent. Ecce uerba Bern. super Can. sermone 87. Nescio si quicquam gratius uerecundia in moribus hominum deprehendi queat. Verecundia omnium est ornatus aetatum, sed in tenera aetate amplius, pulchrius enitescit. Quid amabilius ue recundo adolescente: quam pulchra haec est, quam splendida gemma morum in uultu adolescentis, quam uera & minime dubia nuntia bonae spei, bonae in dolis, iudex sui, uirga disciplinae, propugnatrix puritatis innatae specialis glo ria, conscientiae fama, custos uitae, decus uirtutis, sedes praemij, naturae laus, & insigne totius honesti: hic est timor necessarius, Eccles. 23. Nihil melius est quam timor Domin.
Tertio timor bonus causat in agendis diligentiam & discretionem, Eccles. 7. Qui timet DEVM, nihil negligit.
Quarto bonus timor causat homini in periculo confidentiam & aggressio nem. Multi enim reputant se debiles, qui ingruente timore, & cogente ardua & difficilia fecerunt. Vnde Gregorius 5. Mora. In uia DEI a timore incipie tur, ut ad fortitudinem ueniatur. Nam sicut in uia seculi audacia fortitudinem: ita in uia DEI audacia debilitatem facit. Et sicut in uia seculi timor debilita tem: ita in uia DEI timor fortitudinem. Proverb. 14. In timore Domini fidu cia fortitudinis.
On this page