Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM tactum est de beneficio luminis, collato Hebraeis in Aegypto, quando Aegyptij tenebrarum nubilo triduo teneban tur. In ista parte agit de alio luminis beneficio, collato filijs Israel in deserto. Et circa hoc duo facit. Primo recitatur beneficium Iu minis collatum filijs Israel in deserto: Secundo ostenditur per oppositum, quod digni fuerunt Aegyptij puniri, & affligi tenebrarum supplicio: secunda pars ibi: Digni quidem erant. Concessum aut fuit filijs Israel beneficium lucis, dum per desertum transirent per modum illum. Quod nocte & die Iux eis seruiuit, du cendo eos per uiam ignotam: nocte apparuit columna ignis, & in die colum na nubis. unde Exod. 13. Nunquam eis defuit columna nubis per diem, ne que defecit eis columna ignis per noctem, ut dux esset itineris utroque tem pore. Et hoc est quod dicit, propter quod: quia filij Israel tibi gratias agebant, & de nocte petebant adiutorium tuum, & habuerunt ardentem columnam i onis, ducem ignotae viae per noctem uidelicet: & in die cum sufficientiluce Solis ha buerunt columnam nubis, ne laederentur aestu Solis: & hoc est quod dicit: Et Solem sine lesura boni hospitij praestitisti: id est, tranquiliae protectionis: Interpo sitio enim nubis temperabat Solis ardorem, ut esset illis refrigerium, quod a lias fuisset eis incendium. Et potest esse quod uapor eleuatus uno tempore nubis fieret, & alio tempore igniebatur, & fieret columna ignis. Moraliter secundum Gregorium in nocte aduersitatis ostendit DEVS electis suis ignem consolationis, & in die prosperitatis nubem sustinere obscurae aduersitatis: monetque in eis sibi praecauere dupliciter. Primo ne aduersitas frangat. Secun do ne prosperitas dissoluat: Consequenter ostendit, quam iuste Aegyptij pri uabantur beneficio luminis in Aegypto, & dicit sic: Digni quidem illi: id est, Aegypii erant, carere luce exteriori: quia carebant luce interiori gratiae, & pa ti carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios sanctos tuos litaclitas, non permittentes abire sicut mandauit Dominus per Moysen: per quos incipiebit corruptum legis lumen: id est, lex incorrupta, & iuuminans seculo dari: quia ipsi filij Israel propter miracula quae uiderant in Aegypto, non praeparabant se ad legem suscipiendam: id est, adeundum in desertum, ubi legem acceptu ri erant. Circa iulam clausulam: Ardentem columnam habuerunt ducem. No tandum, quod status boni praelati describitur penes quatuor conditiones in his uerbis. Debet enim bonus praelatus habere zelum feruoris & sanctae cor reptionis, statum uigoris & supportationis, iocum amoris & communicatio nis, motum praecessoris & informationis. Primo ergo praelatus debet habe re zelum feruoris, & sanctae correptionis, ut sit ardens per industriam, non tepidus per ignauiam, nec fumigans per inanem gloriam, non extinctus per infamiam. Ardentem, inquit, columnam. In cuius figuram dicitur de Helia, Ec clesiast. 48. Surrexit Helias quasi ignis, & uerbum illius quasi facula arde bat. Est ergo praelatus quasi ignis ardens per sincerum zelum: sed isti igni, quandoque adiungitur sulphur, & quandoque thus: quando enim thus ad miscetur igni, tota domus suauitate redolet: quando uero sulphuri adiungi tur ignis, uehementer accenditur, sed tota domus foetore repletur: & isto mo do est de praelato nonnunquam. Contingit enim quandoque quod praela tus collaterales & consiliarios sibi assumit, & personas sulphureas incenden tes per maliciam, & foetentes per infamiam: & quando sic est, domus reple tur abominatione, & foetore, & tribulatione, Apocalyp. 21. Pars illorum in stagno ardente igne, & sulphure, Esaiae tricesimoquarto: Conuertentur tor rentes eius in picem, & humus eius in sulphur, & erit terra eius in picem ar dentem nocte & die. Quandoque enim sit quod praelatus collaterales & con siliarios sibi facit de sanctis personis, & deuotis, & famae honestae: & tunc nul li dubium, quin domus tota repleatur dulcedine dilectionis, & suauitate pa cis, quae per thus figurantur. Et uerificatur de tali praelato illud Ecclesiast. 50. Quasi ignis effulgens & thus ardens in igne. Hic enim est notandum qua lis conditionis debet esse, a quo debet praelatus consilium petere. Quod pul chre & eloquenter describit Ambrosius de Officijs libro secundo: Aduerten dum, inquit, quod in adquirendis consilijs plurimum ualet uitae probitas, uir tutum praerogatiua, beneuolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat: Quis de aqua turbida potum petat: Itaqe ubi est luxuria, ibi est intemperantia, ubi uitiorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet: Quis utilem iudicet causae alienae: quam uidet inutilem uitae suae: Quomodo eum potero iudicare consilio superiorem, quem uideo moribus inferiorem: Supra me debet esse, cui me committere paro. An eum putabo idoneum, qui mihi det consilium: qui non dat sibi: & mihi eum uacare credam, qui sibi non uacat: cuius animam uoluptates occupant, libido deuincit, aua ritia submergit, cupiditas perturbat. Haec Ambrosius.
Secundo praelatus debet habere statum uigoris, & supportationis, ut sit: columna fortiter supportans regiminis sui onus. Vnde praelato leremiae 1 dicitur: Dedi te hodie in ciuitatem munitam, & columnam ferream: quam diu enim columna est recta benem supportat onus superpositum, sed quamci to incipit curuari, statim tota fabrica cadit: Ita est moraliter, quamdiu seruat praelatus rectitudinem, & iustitiam sequens, iura & bonam conscientiam, me ritorie supportat, & exequitur causam suam. Quando uero declinat ad la tus propter affectiones, uel offensam, non reprimendo defectiuos, & fouen do bonos, tunc tota fabrica cadit. Iudicum 16. legimus quod Samson con cutiendo duas columnas quibus tota domus innitebatur, domum prostra uit, & omnes qui in ea erant occidit. Isto modo est de Diabolo. Affectat enim aliquando unam congregationem deuotam subuertere, & eos occidere: hoc est, eis charitatem, quae est uita spiritualis, auferre. Et ut illud fiat breuiorem uiam non habet, nisi columnas illius congregationis concutere, & allidere perturbationes & commotiones, Iob 9. Qui terram commouet de loco suo, & columnae eius concutientur. Legimus enim in historia Scholastica super Genes. Quod Cham filius Noë septem artes liberales, in quatuordecim co lumnis descripsit: quarum septem erant aereae, & septem latericiae, ut contra diluuium ignis, & aquae in perpetuum manerent. In figuram, quod in praela tis, qui columnae dicuntur, sufficiens scientia debet esse, & non ignorantia. Et ideo sapienti dicitur excidisse columnas septem, Proverbiorum nono: Quia nisi praelati Ecclesiae scientia & sapientia fuerint informati, fabrica Ecclesiae cito rueret.
Tertio praelatus debet habere locum amoris & communicationis, ut per beneuolentiam, & bonam affectionem subditos habeat, & a subditis habea tur, & hoc notatur cum dicitur: Habuerunt. Debet enim praelatus haberi ab omnibus, & non a quibusdam tantum, & a quibusdam non, sed omnibus & singulis debet esse communis. Vnde in laudem Traiani Caesaris dicitur, quod cum arguerent eum amici sui de nimia communitate: & quod ad simplices nimis esset affabilis, ultra id quod etiam imperialem dignitatem deceret. Re spondit: Talem se uelle esse imperatorem priuatis, quales sibi esse imperato res priuatus optasset. Sicut dicit Eutropius Romanae historiae libro octauo. Et sic etiam lulius Caesar amorem suorum militum meruit: quia eos non mi lites, sed commilitones appellauit. Sicut de eo narrat Suetonius libro primo Et Vegetius de re militari, libro tertio, capite primo, docet quod in exercitu bene ordinato debent esse tres duces. Primus, secundus, & tertius. Primus autem qui praecipuam sustinet potestatem, debet esse in parte dextera, & in ter equites & pedites, ut & consilio regeret, tam equites quam pedites, & au toritate ad pugnam possit hortari. Moraliter sic praelatus persona commu nis debet esse, ut & maioribus & minoribus suam beneuolentiam ostendat: non semper cum equitibus proprium requirat honorem, nec semper cum peditibus subiectus, nimiae negligentiae torpore sordescat. Sic enim CHRI STVS in familia sua, hoc est, inter Apostolos se habebat: nam aliquando ex hibebat se ut superior, Iohannis decimotertio: Vos uocatis me Magister & Domine, & bene dicitis. Sum etenim. Aliquando se habebat ut inferior, Lu cae uigesimo secundo: Ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. Aliquando ut aequalis, Iohannis decimoquinto: Iam non dicam uos seruos, sed amicos meos: amicitia enim aequalitatem requirit, 8. Ethico. Eodem mo do praelatus inter subditos aliquando debet esse maior, aliquando minor, aliquando aequalis. Maior quantum ad corrigendum iniquitatem, ad Ti tum secundo: Argue cum omni imperio Minor quantum ad humilitatis repraesentationem, 1. Thessalon. 2. Facti sumus paruuli in medio uestrum. Aequalis quantum ad amicabilem operationem, uel conuersationem, Eccle siast. trigesimosecundo: Rectorem te posuerunt noli extolli: sed isto in illis quasi unus ex illis. Ista tria tangit beatus Augustinus in regula, vel speculo cleri corum: Honore coram uobis praelatus sit uobis, ecce reuerentia autoritatis: timore coram DEO substratus sit pedibus uestris, ecce repraesentatio humi litatis: erga omnes semetipsum bonorum operum se praebeat exemplum a micabilitatis, ecce conuersatio aequalitatis: Secundum Aristot. 13 de Anima libus: Cor est commune principium a quo omnia membra uitam & uirtu tem recipiunt. Declinat tamen magis ad sinistram partem, quam ad dexte ram, quantum ad suum situm. Isto modo moraliter praelatus est cor in cor pore CHRISTI mystico, a quo omnes subditi recipere debent uirtutem, & consolationem, & influentiam sui motus. Debent tamen ad infirmio res compatiendo fauorabiliter declinare. Vnde in libro de ponderibus, pro positione quinta dicitur sic: Si brachia librae fuerint inaequalia, aequalibus appensis ex parte longiori motus fiet. Moraliter, libra est praelatus, qui facta suorum subditorum secundum regulas iustitiae librare tenetur, Esaiae quadragesimo: Librauit in pondere montes, & colles in statera: aliquan do ergo contingit, quod ista libra habet longam & magnam affectionem priuatam, & partialem ad unam personam & breuem & paruam ad aliam: certe tunc brachia librae sunt inaequalia, & statera necessario est dolosa. Nam illa persona quae iacet in brachio longiori maioris affectionis, licet sit aequa lis alteri in rei ueritate, uel forte minus bonus, praeponderabit alteri iacenti in brachio breuiori. Et ideo non sic formaliter iudicat de isto praelatus suus, sicut talis est in rei ueritate: sed oportet supponere, quod praelatus sit statera iusta, & non de numero eorum, de quibus Psal. Mendaces filij hominum in sta teris, ut decipiant, sed debet haberi praelatus a subditis tanquam persona com munis, a qua quaelibet consimili modo consolationem, eruditionem, instru ctionem, & exemplum habere possit, ut merito subditi dicant ei illud To biae decimo: Omnia in te uno habentes, te non debuimus dimittere ire a no bis. Quarto debet praelatus habere motum praecessoris, & informationis & hoc notatur cum dicitur: Ducem. Vnde ad boni ducis strenuitatem non suf ficit bene monere, praecipere, & corripere, & solis sermonibus ordinare, sed necesse est eum strenue se habere, & uirtuose pro loco & tempore militare, & quod praecipit alijs exercere, aliquotiens factis suis debet implere, Machabus 2. IESVS dum impleuit uerbum, factus est dux in Israel. Talis dux fuit lu lius Caesar, qui nunquam dixit militibus suis: Ite, sed semper uenite, & subiun xit causam: Labor (inquit) participatus cum duce, uidetur militibus esse mi nor: sicut de eo scribit Iohannes Galensis. Talis fuit dux Abimelech qui prae scindens arboris ramum, impositumque ferens humeris sociis suis, dixit: Quod me uideritis facere cito facite: ergo certatim ramos de arboribus prae scindentes sequebantur ducem, Iudicum 9. Ergo si gnificare uerum & bonum praela tum ex dictis patet.
On this page