Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTOVAM sapiens dissuasit primum genus peruersae locutionis, quod sit directe contra DEVM, uidel, murmurationem. Hic dissuadet secundum ge nus peruersae locutionis, quod comittitur contra pximum, uidel. detractionem. Et circa hoc duo facit. Nam primo ponit persuasionem ad uitandum detractionem. Secundo assignat persuasionis rationem, ibi: quoniam sermo obscurus. Dicit ergo sic: a detractio ne parcite linguae, quasi diceret laboriosum est si bene rexeritis lingus in detra ctione.
Omen quod est innaturale & uiolentum, exercetur cum labore & fati gatione, modo lingua data est homini ad duo officia, & soli homini iuxta il lud 2. de Anima: Lingua conuenit in duo opera: scilicet, gustum & loquelam. In gustum propter esse animalis: In locutionem propter bene esse hominis. Est enim homo animal positicum: hoc est, ciuile communicatiuum naturaliter, com ceptuum, & affectionum suarum, & desiderans amare & amari. Et ideo ad i stud bene esse, & ad istum bonum effectum, qui est amare & amari dedit DEVS & Filij, in talis organi effigie uoluit apparere, non in specie manus nec auris nec oculi: sed apparuerunt Apostolis dispertitae linguae tanquaem ignis, &c. Act. 2. Et ideo naturale officium linguae est multiplicare amorem & beneuolentiam inter homines. Et hoc est, quod dicit Eccles. 6. Verbum dulce multiplicat amicos & mitigat ini tacus est auis quaedam quae potest doceri ad loquendum uocibus humanis. Et de ista dicunt doctores quod nihil nouit naturaliter loqui, nisi uerbum salutan di. Vnde Imperatorem dicitur naturaliter salutare iuxta illud Martialis epi grammaton 13 Psit acus, a nobis aliorum nomina discat, Hoc didici per me, dicere Celar, aue
Vnde in historia Caroli Magni narratur, quod cum errasset per deserta Grae ciae, obviae ei fuerunt aves, quae psitaci nuncupantur: quae statim eum lingua Graeca salutauverunt, claments cher kaiar anichos: hoc est dictum, ave Caesar inui ctae. Quae fuit prima prophetia sibi facta de imperio. Nam cum tunc non foret nisi rex Franciae, factus est postea Imperator. Istud aliqualiter figuratur quod proprium & naturale officium est linguae, loqui bona & amicabilia. Et quia, in naturale fit cum labore & fatigatione: ideo innuit Sapiens quod homo ma ledicendo, detrahendo, contendendo laborat & innaturaliter uexat linguam, luxta Psal. Cuius maledictione os plenum est, sub lingua eius labor & dolor. Dicitur quod aues habentes linguas partitas, nunquam bene loquuntur: & blae si dicuntur habere linguas partitas: & ideo male loquuntur. Et ideo cauendum est summe a detractione partitae linguae. Alia litera habet partitae linguae: id est, diuisae vel duplicis linguae. Et est sensus: Custodite uos a detractione partitae linguae.
Omnis enim detractor partitur linguam suam. Cum quia in eadem narra tione uerborum: de eadem persona dicit bona quaedam, & quaedam mala. Ma la autem profert per se & principaliter: Bona per accidens & secundario, ut ma la connexa uerisimiliora uideantur: Tum quia communiter omnis detractor est adulator: blanditur in praesentia, & mordet in absentia. Et ideo de eorum linguis notabiliter dicitur in Psal. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis manuuimumumarr umiumurrrur arrmummihurmuiuumuiuuumaram tergo& adulatores in facie facilime circumueniunt etiam prudentem. Isti portant partitam robam Diaboli, cuius una medietas de adulatione, & alia de detractio auanmmuamimirmuumrmrurrum uummumrurmumeuurrimu nruum tis ex eo, aperientur oculi uestri, & eritis sicut dij, scientes bonum & malum: Ec auuuumurrurmummmrumrum bi inuidiam: & alia adulatio mulieri promittens impunitatem, & omnium sciemn tiam Esaiae 6. pro confusione uestra duplici & robore laudabunt partem eorum. Isti figurantur per Amon regem Amonitarum. De quo 2. Reg. 10. Qui tulit ser uos Dauid, & rasit dimidiam partem barbae eorum, & praescidit uestes eorum usque ad nates, & dimisit confusos turpiter ualde. Isto modo detractores unam partem radiunt per adulationes suaues, & aliam dimittunt reseruantes in me moria. Et uestes praescindunt usque ad nates. Vestis hominis est eius bona fama & honesta. Istam uestem praescindunt usque ad nates: id est, usque ad denudationem illorum, de quibus homo habet uerecundari & confundi. Et ideo satis conueni enter describit eos Psal. dicens: Sepulchrum patens, &c. Vbi describit eos esse receptiuos immundiciae: quia sepulchrum patens. Effectiuos iniusticiae: quia lin guis suis dolose agebant, & infectiuos omnis nequiciae: quia uenenum aspi dum sub labijs eorum.
De primo uidetis quod sepulchrum patens recipit indifferenter corpus mor tuum cuiuscunque, & non est clausum: ideo foetores & humores illius quod reci pit, omnibus ostendit, & omnes accedentes inficit & corrumpit. lsto modo quidam sunt explorat ores criminum & defectuum proximorum suorum, & eorum qui eis comit tunt quorumcunque siue iusti, siue iniusti (quia nemo sine crimine uiuit.) Defe ctus quos notauerunt, omnibus publicant ubi possunt nocere. Et quia carent operculo, nil possunt celare. Vnde in lege ueteri: Vas quod caruerat operculo. immundum fuit, Num.19. Et per oppositum uiri sancti & electi defectus fratrum suorum quantum bona conscientia permittit, sepeliunt & occultant, apponen tes myrram compassionis & inuoluentes illud sindone charitatis: quia chari tas operit multitudinem peccatorum, Iacobi 5. & inungentes illud balsamo ho nestae excusationis quantum bona conscientia permittit, Genes. 23. In electis sepulchris tuis sepeli mortuum tuum. Secundo, sunt effectiui iniusticiae: quia lin guis suis dolose agebant: quia comuniter sub specie pietatis & compassionis proponunt uenenum maliciosae intentionis. Vnde de illis dicit Psal. Os tuum abun dauit malicia, &c. Tertio, sunt infectiui omnis nequitiae: quia uenenum aspidum sub labijs eorum. Istud uenenum est ualde nociuum: quia sic intoxicat quod nullo remedio sanari potest. Homo nanque in fama uix uel cum difficultate sanatur, Deutero. 32. Venenum aspidum insanabile.
Notandum quod detractor assimilatur urso, qui per illam bestiam figura tur quam uidit Daniel, quae similis eraturso, & tres ordines dentium erant in ore eius, & dictum est ei: Surge, comede carnes plurimas, Danielis septimo. In tribus ordinibus dentium figurantur tres modi artificialiter detrahen di. Primus modus est bona quae homo facit diminuere, uel male expo nere, tanquam corrupta intentione sit factum: uel ex comparatione ad alium ostendere quod non sit uirtuose factum, uel excellenter sicut decebat. Secun dus modus est defectus, occultus tamen, & de lege charitatis celandos publi care & proponere sub intentione laedendi famam. Tertius modus est pessimus qui est falsa crimina confingere & innocentibus imponere. Isti sunt tres ordines dentium, qui in quibusdam abundant. Contra quos Petrus in canonica sua pri ma, cap. 2. Deponentes omnem maliciam & omnem dolum & simulationes & inuidias, & omnes detractiones quasi modo geniti infantes rationabiles, sine dolo Iac concupiscite: Signanter docet primo deponere omnes detractiones: id est, tres modos praedictos: quia omne & totum super tria ponimus, quae de signantur per tres ordines dentium in ore ursi. Et consequenter illis dentibus deposits maliciosis, esse debemus sicut infantes, qui carentes dentibus morde re non possunt: & Iac dulcis & suauis affabilitatis sine dolo desiderare, ut de u no quoque nostrum verificetur illud Canti. 3. Fauus distillans labia tua, mel & lac sub lingua tua
Sed notandum quod contra istud uitium debemus nos disponere triplici ter, uirtuose uidelicet contra detractionem. Primo ne eam aliqualiter facia mus. Secundo ne eam faciliter audiamus. Tertio ne eam pusillanimiter ti meamus. De primo lacobi 4. Nolite detrahere alterutrum fratres. Vnde Hie ronymus Epistola 13. Nulli detrahas, nec in eo te sanctum putes si caeteros latentes accusamus, saepe quod facimus, & contra nosmetipsos districti in uitia nostra inuehimus, muti de eloquentibus iudicantes. De istis detractoribus lo quitur Bernhard, super Cantica, sermone 23 .Omnis qui detrahit, hic primum quidem seipsum prodit uacuum a charitate: demum quid aliud detrahendo in tendit, nisi ut his quibus detrahitur, ueniat in odium siue contemptum, & ipsis apud quos detrahit. Ferit igitur charitatem in omnibus qui se audiunt lingua maledicta, & quantum in se est, necat funditus & extinguit. Et infra unus loquitur, unum uerbum dicit uel profert, & tamen illud unum uerbum in uno momento au dientium aures inficit, animas interficit. Haec Bernhard. Omnes enim discor diae lites & odia, quae sunt in mundo, fere habent originem uel ad minus au gmentum per detractiones, uel per tertiam linguam. In cuius figuram fingunt poëtae quod Cadmus rex Graecorum seminauit in terra dentes serpentinos, ex quibus succreuerunt milites armati, qui statim in seinuicem irruentes acerrime confixe runt, & se mutuo peremerunt. Haec Ouid. Methamor. lib. 3. Isto modo detra ctor seminat dentes serpentinos. i. uerba uenenosae detractionis, inter illos qui debent esse amici: qui quidem dentes statim crescunt in milites armatos: quia uer ba detractoris concepta in cordibus hominum ad effectus hostilitatis & inimici tiae procedunt, quandoque ad pugnam. Iste seminator est septimus eorum, quos odit DEVS, qui uidelicet seminat discordias inter fratres, Prover. 6. Et de istis dentibus in armatos pugnatores crescentibus dicit in Psal. Dentes eorum arma & sa gittae. Nec legimus quo DEVS aliquod uitium expressius odiat uel persequatur quam detractionem. Vnde ad Ro. 1. Detractores DEO odibiles. Et DEVS ipse met in Psal. Detrahentem secrete proximo suo hunc persequebatur. De hoc ui tio Grego. 9. Moral. super illud Iob. 19. Quare persequemini me sicut DEVS & carnibus meis saturamini. Sciendum (inquit) est quod hi qui alienae uitae detra ctione pascuntur, alienis proculdubio carnibus satiantur. Vnde per Salomonem dicitur: Noli esse in conuiuijs potatorum, nec comedas cum eis qui carnes ad uescendum conferunt. Carnes quippe ad uescendum conferre, est in collocu tione derogationis uicissim proximorum uitia dicere. De quorum poena mox subditur: quia uacantes potibus & dantes symbola consument. Potibus uacant qui de opprobrio alienae uitae se inebriant. Symbolum uero dare est, sicut unusquis que solet pro parte sua, cibus ad uescendum: ita in confabulatione detractio nis uerba conferre. Sed uacantes potibus & dantes symbola consumentur: quia sicut scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Haec Gregor.
Secundo prouidendum est ne detractionem faciliter audiamus: unde Bern hard, super Cantica, sermone. 63. Porro detrahere aut detrahentem audire, quid eorum damnabilius sit, non facile dixerim. Abominabile est audire, uel conferre cum homine, cuius dentes sunt corrupti, uel stomachus repletus foe tidis humoribus. Quia talis habet anhelitum foetidum nimis grauem. Et di cunt naturales quod omnes bestiae uescentes crudis carnibus habent ora foe tida & abominabilia. Et certe multo magis moraliter deberent nobis es se foetentia & abominabilia ora detrahentium, iuxta illud Prover. 24. Cogita tio stulti peccatum est, & abominatio hominum detractor.
Tertio cauendum est nobis ne detractionem pusillanimiter timeamus. Multi enim propter obloquia detractorum a bono proposito retardantur: & hoc est ualde fatuum: imo secundum doctrinam. Greg. 6. Moral. capite 17 Detractiones hominum despiciendo & contemnendo superare debemus.
Expedit enim nobis scire quod aliqui nobis detrahunt. Vnde Grego. 22: Moralium, cap. 12. Sed inter haec sciendum, ne immoderatis laudibus effera mur, plerumque miro rectoris nostri moderamine & detractionibus lacerari permittimur, ut cum nos uox laudantes eleuat, lingua detrahentis humiliat. Et eadem sententia ponitur in Cano. 6. q. 1. sunt plurimi. Vnde Boëtius 1 de consola. Proverbior. 3. Assignat causam, quare omnes philosophi ue ri & etiam apparentes persecutionem a reprobis passi sunt. Quos (inquit) nihil aliud in cladem detraxit, nisi quod nostris moribus instituti, studijs reproborum dissimilimi uidebantur. Ita nihil est quod admiretis si in huius ui tae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Item Seneca de copia uerborum: Sit tibi tam triste lau dari a turpibus, quam laudari ob turpia. Laetior est quotiens displices malis, & malorum de te existimationes matas, ueram tibi laudationem asscribe: Et Psal. Detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. Isti sunt tonsores uel falsarij monetae legalis. Impeditores legati regalis. Exhumatores cadaueris fra ternalis.
Est enim persona clarae famae sicut moneta legalis, quam nullus potest refu tare: sed si fuerit deformata uel attonsata, perdit pondus & imaginem, & iam non recipitur loco precij sicut prius. Eodem modo detractores nituntur con fundere bonos uiros, diffamando eorum merita, per deprauationem & atte nuando circumstantias, & attonsando per diminutionem ut opus eorum non appereat uirtuose factum sicut circumstantiae signant. Et ideo tales possunt uo cari tonsores monetae legalis. Muscae sicut dicit Arist. 4: de Animalibus cap. 1. ha bent aculeum loco armorum, per quem extrahunt sanguinem. Eodem modo non simplices homunculi quantumcunque sint parui ualoris detrahere bene sciunt, & extrahere sanguinem coopertum: id est, defectus occultos nescientibus di uulgare. Exod. 5. Venit musca grauissima in domo Pharaonis:
Secundo, sunt impeditores legati regalis. Rex enim CHRISTVS moriturus statuit Christianis omnibus Testamentum pacis, dicens: Pacem relinquo uo bis, pacem meam do uobis, Ioh. 14. Hoc Testamentum impediunt potissime detractores.
Tertio, sunt exhumatores cadaueris fraternalis. Dicit enim Arist. 7. de Ani malibus, cap. 4. Quod hyena est animal multum ferox, simile lupo, in tantum diligens carnes humanas, quod frangit interdum sepulchra mortuorum:: & exhumat corpora, ut eorum cadaueribus saturetur. Ista bestia apertissime ge rit figuram detractorum. Homo per peccatum mortale moritur, sepelitur a bonis, quando, quantum iusticia permittit, eius peccata occultantur, & corri gitur conscientia, fama integra permanente. Sed quid facit detractor, uiolat se pulturam && ideo est infamis secundum lura. 6. q. 1:c. Infamis:] extrahit car nes foetidas & comedit, & alijs ad comedendum distribuit cum defectus occul tos & lapsos a memoria ad mentem eis reducit. De talibus dicitur, Hiere. 12: secundum aliam translationem: Nunquid spelunca hyenae haereditas mea mi hi: Et praemittitur parum ante. Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in spe lunca dedit contra me uocem suam: ideo odiui eam. Haereditas CHRISTI sunt gentes Christianae, Psal. Dabo tibi gentes haereditatem tuam: sed haec hae reditas dat uocem contra CHRISTVM, & fit quasi hyena per detractionem sicut superius expositum est.
On this page