Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 167 (Sap. 14:22-14:26)
OSITIS tribus causis adinuentionis idolatriae, uidelicet amore dilectorum, timore tyrannorum, & decore idolorum: In hac parte prosequitur enarrare quantae maliciae, & quot uitia seu morum cor ruptiones, ex idolatria causabantur. Et circa hoc duo facit. Quia primo ista mala enumerat diuisim. Secundo coniunctim, ibi: Et omnia com mixta sunt.
Mala autem quae inter idolatras per idolatriam sunt suborta, sunt quatuot in genere: quia, quantum ad DEVM, debita eius noticia priuabantur: quantum ad seipsos, decipiebantur: quantum ad daemones, eorum seruituti subdebantur: quantum ad proximos, omnes sibijnuicem iniuriabantur. Si igitur loquamur de noticia quam homo per fidem debet habere de DEO, ista priuabantur. Vnde praemittitur: Et non suffecerat errasse eos circa DEI scientiam per infidelitatem, sed & in magno viuentes inscientie bello tot in multitudine & tam mae gna mala, intentione, scilicet maliciosa, pacem appellant, ergo decipicbantur, quantum ad seipsos. Haec enim in scientia bellare eos fecit contra DEVM, cuius debuissent subdi legibus, & cum essent in bello continuo contra DEVM & bonos mores, existimauerunt se uiuere in quiete. Haec ergo duo mala consecuti sunt, quo ad DEVM primo, & postea quo ad seipsos. Tertio daem oni bus seruitute crudelissima lubdebantur. Nam cultus & sacrificia quae idolis fa cicbant, fuerunt inhumana, & irrationabilia quantum ad materiam, de qua fiebant: intempestiua & suspecta, quantum ad tempus, in quo fiebant: foeda & abominabilia, quantum ad ritum & modum quo fiebant. Vndae quantum ad ista tria dicit sic: Aut enim filios suos sacrificantes, sicut obsentuabant, in sacrifi cijs Saturni. Hoc enim propter odium louis filij sui, qui eum de regno expulerat, cultoribus suis praecepit sibi filios suos immolare. Aut obscura sacrificia facientes, uel de nocte, uel de die: scilicet in antris, uel speluncis, & lucis, siue in locis obscuris. Dicitur enim lucus per aimapaeop locus sine luce, propter nimiam atborum umbram. Aut insaniae plenas vigilias habentes, sicut in sacrificns Bacchi & Cybeles matris deorum: in quorum festiuitatibus lusibus & luxurijs uacantes, totam noctem turpiter transibant. Quos redarguit Apostolus ad Ephes. 5. Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis redargui te. Quae autem in occulto siunt ab ipsis turpe est dicere: Propter huiusmodi foeditates subtraxit Ecclesia multas uigilias, quae solebant ab omnibus populis celebrari de nocte in solennitatibus sanctorum. Quarto sibijnuicem iniuriabantur in corporibus inferendo molestias, & in uxoribus nuptias uiolando, unde dicit: Neque vitam suppse mundam iam custodiunt, neque nuptias mundas, sed alius alium per inuidiam occidit aut adulterans contristat, &c. Litera est plana.
Sequitur secunda pars lectionis huius in qua morum corruptiones coniunctim enumerat, idolatriam consequentes & sunt 15. Dicit enim sic: Et omnia commixta sunt, sanguis, scilicet in inuasione, & in uulneratione iniusta, homicidium in occisione, furtum in alienae rei indebita detentione, fictio in falsa hypo crysis simulatione, corruptio in uirginum defloratione, infidelitas in mutua proditione, turbatio in discordiarum seminatione, periurium in falsa probatione, tumultus in rixarum contentione, bonorum Domini immemoratio, in beneficiorum DEI ingrata obliuione, animarum inquinatione, in gulae & Iuxutiae delectatione, in natiuitatis immutatione, in uitij contra naturam perpetrationem, nuptiarum inconstantia, in uxorum iulicita permutatione, inordinatio maec hiae, in in cestus & adulterij permixtione, & impudicitiae inordinatio supple, in libidinosa contrectatione. Contra tales idolatras luculenter inuehit Didymus rex 2 Braginannorum in Epistola ad Alexandrum Magnum, deridens eos in hoc quod hominem minorem mundum dixerunt, & singulas partes corporis sin gulis dijs coaptauerunt. Hominem (inquit) mundum paruum dicitis, & sicut in eo multiplicata sunt membra & disposita: ita uarios deos confingitis in coelo consistere, quorum unicuique diuersas & diuisas uestri corporis partes deputatis, & familiares singulis uictimas immolatis, & uocabula illis exquisita tri butis, asserentes Mineruam capitis arcem, utpote sapientiam tenere. Iunonem iracundiae praesidentem, praecordia possidere. Martem bellorum praesidem, pectora uulneribus apta distinguere: Mercurium facundiae repertorem, lingua ianuas possidere. Herculem Iacertos sibi, utpote pugilem uendicasse. Cupidi nem iecoris secreta coƫrcere. Bacchum ebrietatis ductorem, cellaria gutturis obtinere. Cererem frumenti datricem, horrea uentris implere. Venerem matrem libidinis, femorum occupasse cubicula. Iouem quasi atrium supremum, in naribus habere praeconem. Apollinem medicinae & musicae praeceptorem, palmarum habitacula possidere, &c. Tantaqe hominis fabrica dijs, quos dici tis uestris dominando contradicitur, nulla parte corporei domicilij naturali do mino, uestris sedibus reseruata. Qui tamen nec gratiarum uobis debitam actionem, ut liberis hospitibus referunt, sed ut inquilinis obnoxijs soluendum uectigal imponunt, atque alijs alia tributa profligant. Itaqe Marti aper caeditur, Baccho dicatur hircus: Iunoni pauo mactatur: loui taurus ducitur: Apollini cygnus offert: Veneri columba decernitur: Mineruae noctua consecratur: Cereri farra libantur: Mercurio mella panduntur: Aras Herculeas populea coro na circundat, phanum cupidinis rosea serta condecorant. Et infra: Reuera non opitulares deos, sed carnifices teterrimos inuocatis, qui uiscera uestra suppliciorum diuersitate discerpant: Necesse est enim in corpore uestro tot poenas constitutas esse, quot sunt dij, cum singuli sui vos cogunt inseruire ludibrijs: unus trahit ad bellum, alter eundem ducit ad luxuriam, tertius lucrandi causa hortatur inquiri, hic desiderium suggerit epulandi. Et in fine epulae sic deridendo concludit: O uos felicissimos dixerim, quorum & religio crimen est, & uita supplicium
Circa istam clausulam: Et tam magna mala pacem appellant. Video quod in communi modo loquendi tria magna mala pacis nomine gloriantur. Inter dum enim uocatur pax licet indigne beneuolentia libidinosae familiaritatis: interdum uiolentia calumniosae fraternitatis: & interdum negligentia scelero sae impunitatis. Prima est pax carnalium peccatorum: secunda est pax mundialium conspiratorum: tertia est pax curialium praelatorum. Prima pax scilicet carnalium peccatorum reperitur inter adulterum & adulteram, fornicatorem & fornicatricem, ut dicat mulier illud Can. 8. Ego murus, & ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. Talis pacificus fuit Salomon, de quo Ecclesiast. 47. Salomon imperauit in diebus pacis. Et cito post sequitur: Inclinasti femora tua mulieribus, habuisti potestatem in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua. In diebus belli & aduersitatis homines non uacant libidini, sed in diebus ocii. Vnde Dauid cum ociaretur in domo, loab existente in bello, adulterium commisit, 2. Regum 11. Sic ciuitas Roma na cum bellis & discordijs contra Carthaginem uexaretur, uirtuosis exercitijs colebatur. Sed postquam Carthago subuersa fuit, ocio, libidini, & gulae tota se dedit, ut plus nocuerit Romae euersa Carthago, quam prius nocebat aduersa. Sicut dicit Augustin. 3. de Ciuit. DEI, cap. 19. In horum signum mensis Martius DEO belli fuit consecratus. Vnde ille mensis in quo solent reges ad bella procedere, 2. Reg. 12. Et statim immediate mensis sequens qui est Apri lis, Veneri est dedicatus. In cuius signum quod finito bello & exercitio bonorum operum, tempore pacis & ocii dominatur libido, iuxta illud Ouidij de remedio Amoris: ocia si tollas, periere Cupidinis arcus.
Secunda est pax mundialium conspiratorum, quae nihil aliud est, quam uio lentia quaedam calumniosae fraternitatis, qua mali se colligant, & confoederant ad resistendum & nocendum iustis. Haec figuratur per amicitiam & pacem Herodis & Pilati contra CHRISTVM. Et sicut uidemus quod inter spi nas steriles, & infructuosas longe maior est connexio, quam inter arbores fructuosas, sic in malis congregationibus, & collegijs longe fortior est cohaerentia brigosarum personarum, adinuicem ad se defendendum, quam sit bono rum ad malos corrigendum. Naum 1. Sicut spinae inuicem complectuntur, sic conuiuium eorum pariter potantium, De ista pace dicit Psalm. Zelaui su per iniquos, pacem iniquorum uidens: Gloss. 1. inuidi eis, & male tuli pacem peccatorum. Tertia est pax curialium praelatorum, & haec nihil aliud est, quam quaedam negligentia scelerosae impunitatis, quando enim praelatus ui det peccata notoria subditorum, & ea dissimulat scire, talis praelatus uocatur pacificus. Notandum quod humectatio locorum circa aures, quae uocantur tempora de lacte mulieris, inducit somnum. Sic consimiliter quando praela tus habet uerba remissionis & dulcedinis ad manifeste malos, inducit eos ad dormiendum in peccato suo. Vnde uerba praelatorum & prophetarum anti quitus uocabantur onera, Malach. 1. Onus uerbi DEI ad Israel. Et in Esa. O nus Damasci, onus Aegypti, onus Tyri, & sic de alijs. Debent enim uerba prae lati esse onerosa contra pertinaces & rebelles, sed solatiosa ad deuotos & humiles. Sed distinguendum uidetur de remissione & rigore in praelatis: quia si loquamur de eorum personali iniuria, uel de derogatione honoris eorum, in ueniuntur acutissimi & rigidissimi, nihil remittunt. Si uero agatur de iniuria illatao DEO, uel de honoris diuini diminutione, ibi sunt remississimi, nec curant omnino. Contra tales loquitur Chrysost. super Matth. Episcopus si debi tum honoris non acceperit a presbytero, aut presbyter a diacono, aut diaconus a lectore, irascitur & turbatur: Si autem uiderit Episcopus presbyterum, aut presbytet diaconum, aut diaconus lectorem circa obsequium Ecclesiae non permanentem, aut alias peccantem in DEVM, non irascitur, neque curat. Quia omnes quidem de honore suo solliciti sunt, de honore autem DEI nullus. Haec Chrysostomus. Quamuis enim esse pacificum & patientem in proprijs iniurijs sit laudabile: esse tamen patientem in DEI iniurijs est, sum me uituperabile in praelato. In cuius figuram CHRISTVS: sicut legimus Matthaei 4 quando Diabolus sibi dixit: Si Filius DEI es, dic ut lapides isti panes fiant, patienter sustinuit, & per autoritatem Sacrae scripturae eum confutauit. Iterum secundo, quando sibi similiter dixit: Si Filius DEI es, mitte te deorsum. Quia istae duae tentationes non fuerunt directae nisi contra humanitatem. Sed in tertia tentatione, quando dixit: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me: repulit miserum cum indignatione dicens: Vade Satana, non tentabis Dominum DEVM tuum. Deuter. 6. Super quem locum dicit Chry sost. Exemplo CHRISTI discamus iniurias nostras aequanimiter sustinere, DEI autem iniurias, neque usque ad auditum sufferre. Quoniam in proprijs iniu rijs esse quandoque patientem laudabile est: Iniurias uero DEI dissimulare, nimis impium est. Et de ista mala pace negligentiae, praelatis dicit Saluator Matth. 10. Non ueni pacem mittere, sed gladium: id est, acutam correctionem uitiorum.
On this page