Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus docuit periculosam esse com munem cum peccatoribus conuersationem: Hic ostendit per quam uiam boni a malis recipiant coinquinationem. Sunt enim in homine duo principia praesentis cogitationis, & uirtutis, uide licet intellectus & sensus: & utrunque principium cognoscitiuum habet suum appetitum. Intellectus habet suum appetitum, uidelicet intelle ctiuum, & sensus habet appetitum sensitiuum, sicut patet 2. de Anima
Quando igitur ista duo principia siue partes animae regulariter uirtuose, persona tota est conuenienter ordinata: sed ad corrumpendum bonam per sonam quamcunque duo inueniuntur, inter mundanos istorum principio rum infectiua: Primum est uitiosa lasciuia in loquendo. Secundum est nu merosa diuersitas in concupiscendo. Primum est deceptoria informatio in perceptibilis. Secundum est transitoria delectatio ipsius rei sensibilis: Per primum corrumpitur pars intellectiua: per secundum pars sensitiua. De pri mo loquendo de appetitu intellectiuo, qui uocatur uoluntas intellectiua, ut simul totam partem rationalem complectatur, dicit sic: Fascinatio enim nu gacitatis obscurat bona: Vbi notandum quod bona sunt triplicia naturalia. Supernaturalia & adquisita. Naturalia sunt potentiae naturales tam animae quam composit, de quibus secundo & tertio de Anima per totum. Su pernaturalia sunt tres uirtutes Theologicae, fides, spes & charitas, 1. ad Co rinth.13. Adquisitae sunt scientiae & uirtutes morales, in quibus tota philo sophia consistit, & homo qui haberet ista tria, perfecte esse bene potens ad re gendum se uirtuose in ista uita. Haberet enim naturalia adquisita & gratuita. Et ne aliquis tractans cum mundo de seipso confidat, quantumcunque sit bo nus. Ecce quid dicit Spiritus sanctus in hodierna lectione: Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona. Fascinatio est infectiua visio alicuius personae noci uae, inferens latenter per radium uisualem nocumentum rei uisae: Sicut dicere so lemus, quod maliciosae uetulae tenellos pueros inficiunt, solo aspectu: & sic lo quitur Virgilius in Bucolicis: Nelcio quis teneros oculis mihi fascinat annos. Dicunt enim antiqui philosophi, quod anima per imaginationem immutat oculum. Qui est membrum tenerum & spirituale: & oculus infectus immu tat aerem: aër autem infectus immutat tenerum corpus infantis. Et immutat prouocando puerum ad nauseam: & sic puer refundendo nutrimentum con funditur. Istud significatfascinare ad literam. Nugacitas est assiduitas dicen di nugas. Nugae autem sunt trufae, uerba uidelicet ad nihilum apta uel sal tem narrationes ludicrae quae nihil ualent nisi ad ludum. Est igitur intellectus huius literae quod perfectus homo habens bona praedicta si dat se seculo, potest de facili deprauari ad malum. Quare: Certe quia fascinatio: id est, occulta & infectiua deceptio nugacitatis: id est, uanitatis mundanorum non uere, sed uane loquentium obscurat: non extinguit statim bona praedicta na turalia gratuita, & moralia. Sed primo obscurat ista: quia facit hominem quasi fascinatum, & Iudificatum. Vnde ad Gal. 6. "Quis uos fascinauit": Veritati non obedire: id est, decepit. Et sic homo existens in peruersa societate uidet ual de bene quod alij male agunt, sic tamen effascinatur, quod apparet sibi pro tunc gratia societatis similiter esse faciendum. Vnde iudicium suum non est extinctum, sed quodammodo ludificatum: id est, obscuratum: & haec est causa quare prudentes mundi aduertunt se esse in periculis magnis, aliqui cum cardinalibus, aliqui cum regibus, aliqui cum episcopis. Et tamen non pos sunt se euellere. Effascinati enim sunt antiqua societate, per quam obscuran tur bona naturalia, gratuita & moralia. Secundum agens, corruptionem uir tutum est uaria mutatio uoluptatis, siue transitoria delectatio rei sensibilis. Si enim homo haberet praecipue resistere quando moratur in seculo uni generi uoluptatis, esset certe tolerabile malum. Sed modo sic est, quod una tenta tione sedata, sine mora surgit alia: uel enim intrabit conuentum potatorum, uel lubricorum, uel ambitiosorum, uel detractorum, uel cupidorum. Velit nolit si se multum commisceat mundo, & tunc est uehemens labor in tam con tinuis luctis reportare uictoriam. Et ideo signanter dicitur in litera hoc quod freoenter contingit, quod inconstantia concupiscentiae subuertet sensum sine ma licia: id est, sensum innocentis. Et bene dicit subuertit sensum. Sensus enim habet naturalem appetitum ut regatur ratione. Vnde lumen rationis debet prae cedere sensum: quando autem sic est, quod sensus praecedit rationem, sensus transfertur & peruertitur, & hoc facile de sensu sine malicia: id est, de sensu in nocentis non experti maliciam aliorum.
obscurat bona.] Nota quod circa discretionem bonorum decipitur iudicium mundanorum. Cum enim tria sint bona: gratiae, naturae, & fortunae. Bona for tunae minima: bona naturae media: bona uero gratiae maxima, secundum Au gustinum, & tamen mundani non sic iudicant, sed potius econuerso. Exem plum de diuite, Luc. 12. qui dixit animae suae: Anima habes multa bona repo sita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe & epulare. Et dixit ei DEVS Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te: Quae parasti cuius erunt: Et sic est omnis qui thesauriaeat: sed non in DEVM. Diues igitur iste licet diues, ta men stultus & deceptus fuit, iudicans temporalia esse bona magna, cum illa tantummodo magna sunt, quibus homo efficitur diues in DEVM, Matth. 12. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Causa uero deceptio nis istius, quare scilicet homines bona temporalia iudicant esse magna: spiritua lia uero cuiusmodi sunt uirtutes minima. Accipi potest per exemplum quod contingit in uisu. Quando enim oculus uidet rem per medium diuersarum dia phaneitatum communiter ualde male iudicat de ea, sicut patet de baculo, cu ius unam partem uidet oculus per medium aëreum, & aliam per medium aqueum, & ideo iudicat quod baculus sit fractus. Eodem modo quando oculus uidens est in medio rariori: & res in uisa in medio densiori. Res uisa apparet maior quam sit. Sicut patet de denario uiso sub aqua. Quando autem econuerso ocu lus uidens est in medio densiori, & res uisa in medio rariori, res uisa apparet minor quam est: sicut stellae quae sunt maxima corpora, paruae nobis apparent non solum propter distantiam, sed propter subtilius medium, in quo situan tur, & per quod uidentur, quod est multo subtilius quam aër, in quo est ocu lus noster. Videntur enim mediante sphaera ignis, quae est subtilior & rarior quam aër. Et mediantibus sphaeris coelestibus quae sunt maioris diaphaneita tis & transparentiae quam sit aër. Isto modo moraliter exteriora bona cum sint corporalia, & delectationes de eis acceptae sint corporales: quia sunt in rebus grossioribus quam oculus mentis, qui est intellectus purus & immaterialis, si cut dicitur 3 de Anima. Ideo uidentur grossiora quam sunt: bona uero gratiae cum sint spiritualia & consolationes de eis acceptae sint spirituales, a DEo qui est summe spiritualis nobis immissae: ideo uidentur minora quam sunt. Et ideo signanter dicitur Prover.17. Qui peruersi cordis est, non inueniet bonum. Iob 9. Dies mei uelociores fuerunt cursore, & non uiderunt bonum. Secundo decipiuntur mundani multo turpius aestimantes uoluptates carnis & delectationes bonum hominis principale. Contra quos Seneca epist. 3. Rationabiliter arguit duplici ter. Primo modo aut ista bona non sunt quae uocantur: aut homo felicior est DEO. Quoniam quae parata sunt nobis, non habet in usu DEVS. Nec enim libi do ad illum pertinet nec epularum lautitia nec opes: nec quidquid ex eis homi nes inaestimantibus & uili uitam uoluptate ducentibus habere pertinet, sed impossibile est bona DEO deesse: Ergo ista false uocantur bona. Secundo sic arguit, quod multa quae mali bona uideri uolunt, animalibus plus quam in ho minibus pleniora contingunt. Illa cibo auidius utuntur, Venere non aeque fatigantur, uis illis maior est & aequalior firmitas. Sequitur ergo quod mul to feliciora sunt homine. Et subdit: Non est summa felicitas nostra in carne no stra ponenda. Bona illa sunt uera quae ratio dat solida & sempiterna. Item Seneca concludit, quod felicitas est perfecta ratio consummata uirtutibus. Vnde dicit: Ratio perfecta est proprium bonum hominis. Caetera illa cum animalibus sunt communia, uidelicet leo formosus est & pauones: uelox est equus. Quid est in homine proprium: Ratio: Quando ergo proprium ho minis est perfectum: homo est perfectus: quia unumquodque tunc est per fectum quando sua propria perfectio est bona: & ideo Micheae 6. dicitur: In dicabo tibi o homo quid sit bonum, & quid Dominus DEUS tuus quaerat a te: utique facere iudicium & diligere misericordiam, & solicite ambulare cum DEO tuo. De filio inconstantiae nota Boëtium in de disciplina scholarium in fine, ubi narrat de uno qui omnia uoluit scire uno respectu: sed quia non potuit, in fine uoluit esse raxinus postquam omne genus humanum expertus est.
On this page