Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 17 (Sap. 2:3)
POSTQVAM Sapiens posuit opinionem impiorum, & totaliter peccato deditorum, de morte hominis, quae opinio posuit hominem sicut brutum omnino resolui in elementa. Posuit etiam ad hoc probandum rationes, quibus arguunt naturaliter & physice. Hic consequenter ponit rationes, quibus hoc persuadent exempla riter & rethorice. Et sumuntur ista tria exempla, de quibusdam impressionibus, quae generantur in sublimi, uidelicet de nube & de nebula:
Est autem generatio nubis de uapore eleuato de aquis & terra usque ad me dium interstitium aëris, ubi est locus frigidus. Eleuatur enim talis materia nu bium uirtute Solis & corporum coelestium, immisso uapori quodam calore accidentali, per quem ascendit. Cum autem peruenerit ad medium interstitium aëris, ubi est locus ualde frigidus, tum propter distantiam a reflectione radiorum solarium a terra, quae rehectio calefacit aërem, quem nos inhabitamus: tum propter consimilem distantiam a corporibus coelestibus & sphaera ignis calor incompactus nubi, per quem ascendebat, deficit & corrumpitur per circumstantem frigiditatem, & perit nubes & resoluitur in pluuiam, uel in niues, seu grandines secudum potestatem & fortitudinem frigoris comprimentis. Sic igitur generatur nubes de uapore, & corrumpitur per resolutionem. Nebula aut secundum quod dicit Arist. 2. Met. Est reliquiae nubis uel nubium resolutarum aqua pluente, & ideo nebula signat serenitatem. Comparant ergo uitam nostram vestigio nubis, quod est nebula secundum Arist. Et sic legitur, & tenetur expositue pro. i. Vel uestigium nubis dicit per com trarium, quasi diceret nullum est uestigium nubis, sed tota disparet. Sic nulla erit nostra memoria, sed omnino peribimus in corpore & anima
Sed hic sunt duae dubitationes literales. Prima est quomodo dicuns, quod nubes siue nebula per calorem Solis aggrauatur, cum calor non sit causa grauitatis, nec descensus, sed magis causa leuitatis & ascensus, sicut 1. & 2. Met. satis patet. Ad hanc dubitationem respondere possumus multipliciter. Primo quia mali & impii loquuntur, & non est inconueniens quod a philosophia aberrent: quia euanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, Ro. 1. Item in fine istius capituli: Haec cogitauerunt, & errauerunt: excaecauit enim eos malicia eorum. Secundo potest dici sic, quod cum nubes fuerit eleuata ad medium interstitium aëris calore Solis recedente, non accendente & radijs non agentibus, sed deficientibus nubes aggrauantur per frigiditatem circumstantem: & sic descendit rediens ad naturam a quae, de qua fiebat: & sic uolunt dicere quo nubes fugatur radijs Solis deficientibus & aggrauatur calore illius deficiente. Tertio potest dici quod nubes uel nebula quandoque a radijs & a calore Solis rarescit: & quando est rarior, tunc frigus circu stans eam magis penetrat & infrigidat, & facit redire ad naturam propriam: quia omnis uapor est essentialiter frigidus, cum omnis uapor sit aqueus uel terreus.
Secunda dubitatio est de modo loquendi impiorum: quia uidetur quod Sacra scriptura eodem modo loquendi utatur, tanquam uita corporis humani non sit denuo reparanda: & arguitur hoc multipliciter: primo sic in Psal. mo: Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, & amplius non ero: se cundo sic lob. 7. Sicut consumitur nubes & pertransit: sic qui descendit ad infernum, non ascendet ut reuertatur ultra in domum suam. Item lob. 10. Vadam & non reuertar ad terram tenebrosam: & op, mor. ca. Item 2. Reg. 13. Vadam ad illum: ille uero non reuertetur ad me. Item Eccles. 3. Vnus est interitus hominis & iumentorum & equa utriusque conditio, sicut moritur homo, sic & illa moriuntur. Item in Psal. Sepulchra eorum domus illorum in aeternum Item Sap. 16. Homo quidam per maliciam occidit animam suam. Et cum exierit spiritus, non reuertetur nec reuocabit animam, quae recepta est. Item. 2. Re 14. Omnes morimur & quasi aquae dilabimur in terram, quae ultra non reuertetur. Item Algazel. 5. Meta. suae cap. 4: dicit: Quod anima quae est expers scientiarum & sordida, propter consuetudinem uoluptatum cruciatur: quia amis sum est instrumentum, scilicet corpus sine quo non potest consequi illud ad quod eam reuocat concupiscentia. Et dicit ibidem, quod illa est maxima poena aeterna. Sed aeterna non foret, si corpus esset reparandum. Item 1. Corint. 15. Caro & sanguis regnum DEI non possidebunt.
in oppositum est illud lob. 19. Scio quod redemptor meus uiuit, & in novis simo die de terra surrecturus sum: & rursum circundabor pelle mea, & in carne mea uidebo DEVM Saluatorem meum. Item Excech. 37. Ego aperiam tumulos uestros, & adducam uos de sepulchris uestris, & ibi dicit Dominus ossibus aridis: Dabo uobis spiritum & uiuetis. Item Daniel. 12. Et Esa. 26. Et multis locis Scripturae sacrae. Ad quaestionem. Credendum est & asserendum omnino quod uita humana est denuo reparanda. Anima enim humana naturalem habet inclinationem ad corpus suum aeternaliter administrandum. Naturalis autem inclinatio non est frustra: Ergo cum constet omnes mori, necesse est ponere corpora eorum quandoque ad uitam reditura. Ad primam autoritatem de Psalm. sic exponit Glos. Remitte mihi peccata mea, ut refrigerer per misericordiam ab aestu uitiorum, priusquam abeam, & amplius non ero: id est, si non dimittis, ibo de hac uita & amplius non ero in uero esse, quod est esse cum DEO. Ad secundum dicendum est quod lob loquitur de reuersione ad uitam istam mortalem. Et eodem modo dicitur ad tertium & ad quartum. Ad quintum dico quod Eccles. loquitur more concionatoris, nunc in persona fatui, nunc in persona sapientis. Vel aequa uel aequalis est quantum ad apparentiam exteriorem. Ad sextum respondet Glos. in aeternum huius seculi, uel in aeternum secundum opinionem eorum falsam. Ad septimum loquitur de reuersione ad uitam prae sentem. Ad octauum similitudo est. Vnde sicut aquae fluunt in terram, & reuertentur ad mare, ut iterum fluant, sicut dicitur Eccles. 1. Ita corpora redeunt ad terram, & resoluuntur, ut iterum uirtute diuina resurgant. Ad nonum Glos. exponit sic, caro & sanguis, &c. id est, homines dediti uitijs, quae ex carne & sanguine oriuntur. Ad decimum negandus est: quia infidelis nec probat quod dicit. Et Auicenna magister suus dicit oppositum, Dicit enim9. Met. c. 7. Quod anima habebit corpus apud resurrectionem. Transiet vita nostra.]
Notandum quod Scriptura sacra uitam humanam comparat multis rebus. Sed nunquam uel raro alicui rei permanenti uel stabili, sed semper rebus caducis & transeuntibus. Comparatur autem quandoque uita humana, herbae, quandoque flori, quandoque nubi, quandoque rori, quandoque hospiti, quandoque curiori. Omnia autem ista transitoria sunt, & momentanea & caduca. Primo modo loquitur de homine, & de uita humana, Psal. Mane sicut herba tran siet, mane floreat & transiet: uespere decidat & arescat & induret. In isto uer fu sic ditit Glos. Vitam humanam in tria tempora diuidit, scilicet pueritiam, adolescentiam, & senectutem. Tempore pueritiae comparatur homo herbae non dum florenti: in adolescentia comparatur herbae * florenti. Vnde sic uulgari ter dicitur homini. Quod est in floribus suis propter primas duas aetates. Dicit enim Psal. bis mane. Tertium uero tempus, quod est senectus, uocat pespterem. Di cit ergo mane. i. in pueritia: sicut herba transeat mane: id est, in adolescentia sua floreat & transeat: sed uespere: id est, in senectute decidatuel infirmitate, induret per mortem, arescat per resolutionem in puluerem.
Tertio uita nostra comparatur nubi, sicut habet lob. 7. Sicut nubes pertransit & consumitur. Sic qui descendit ad infernum non ascendet. Sicut enim nubes de inferioribus eleuatr calore coelesti & ascendit, uolatque in altum ad tempus, & quandoque in sua altitudine circumfert, & agitat continue sine quiete, & tandem iterato in terram resoluta descendit. Ita homines in uita praefenti oriuntur de ter ra, eleuant ad dignitates & honores, ubi circuagitantur & fatigant, & inquietantur, & tande de dignitatibus decidunt & conuertuntur in terram, lob. 3. Abstulit. quasi uentus desiderium meum, & uelut nubes pertransijt salus mea. Qualiter uero in nullo statu, in nullo gradu, uel dignitate est quies perfecta, pulchre de terminat Boëtius 2. de Confo. prosa. 4. "Quis est (inquit) tam copiosae felicita tis, ut non ex aliqua parte cum status sui qualitate rixet. Anxia enim res est humanorum conditio bonorum: & quae uel nunque proueniat, uel nunquae perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis: hunc notum facit nobilitas, sed angustia rei familiaris inclusus, esse mallet & ignotus: ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet: ille nuptijs felix, orbatus liberis, alieno censu, nutrit haeredes. Alius prole laetatus filij filiaeue delictis moestis illachrymatur. Idcirco facile nemo cum fortunae suae conditione concordat. Inest enim singulis quod inexpertus nesciat, & expertus horreat". Haec ille
Quarto comparatur rori uita nostra. Oseae 8 de uita nostra: Quasi nubes. matutina, & quasi ros mane pertransiens, Arist. 2. Met. dicit: Quod permanentia roris non est nisi unius diei
Quinto comparatur hospiti, Eccles. 29. Transi hospes & orna mensam, & quae in manu habes ciba caeteros. Quilibet enim nostrum stat in uita ista, sicut in hospitio, non sicut in domo. Vnde Tullius de fenectute: Sapiens de hac uita discedit tanque ex hospitio, non ex domo, Commorandi enim diuerforium natu ra nobis dedit, non habitandi locumtreceptus in hospitio usum habet domus, lecti, uaforum, & huiusmodi, sed non dominium. Vnde nihil secum auferet, sed emit libere & expendit, & tandem in fine pro omnibus tenetur computare. Sic est de nobis, in uita ista sumus in hospitio mundi: usum mundanorum habere pos sumus, sed nihil asportare nobiscum in morte. Vnde lob. 27. Diues cumidor mierit, nihilsecum aufert. Vnde mundus similis Bufiridi, de quo referunt fabulae: quod homines solebat recipere sub specie pietatis, & postea explorata opportunitate eosdem occidere. lsto modo mundus sub specie fauoris & amicitiae ad mittit & aduocat homines ad diuitias & dignitates, ut eos per gulas libidines & concupiscentias occidat.
Sexto uita nostra comparatur cursori, lob. 5. Dies mei velociores fuerunt cursore. Transierunt & non uiderunt bonum. Sic ergo patet quomodo uita nostra reb. transitorijs comparatur iuxta responsionem, quam cuidam flenti palacium dicit respondisse. Vnde Arist. in Ppetria inducit fabulamcuiusdam poëtae, quoddam pala cium desertum deplorantis in his uerbis: Domus egregia. ungor ad lachry mas, tuam inspiciens folitudinem. At illa contremuit compasia mihi propter la chrymarum multitudinem. Cui inquio: Vbi quaefo funt qui quondam in te habitauerunt, & iocundam uitam cum securitate & temporis amoenitate duxerunt: At illa: Temporales, inquit, existentes, temporaliter transierunt cum tempore, & me quoque sub sorte temporis transituram dimiserunt. Res namque nullae stabiles, quae cum fluxu huius temporis fluxibiles fluunt. Haec responsio huius Palacij. Nota quo uulpecula transitura glaciem, nullo modo confidit in illa glacie: si audit aquam currentem & fluentem fortiter sub glacie, timens quod sit nimis tenuis ad portandam eam. Ista cautela debemus nos uti: Gloria mundi est quasi quaedam pu chra & splendens glacies: quia delectabile est honorari, ab hominibus pasci, po tari, & uestiri delicate: & habere magnam familiam, cui possit imperari. Sed cauendum est: quia glacies ista est ualde fragilis. Auscusta diligenter & audies murmur aquarum transeuntium sub ista giacie, Apoc. 17. Aquae multae, populi multi. Aduertas & audies. Quia modo transiuit unus rex in mortem, modo u nus comes, modo Episcopus, modo miles, & sic de alijs. Et ideo de ista glacie non est confidendum. Rabanus in legenda de omnibus sanctis. Transeunt cuncta quae temporaliter festiue celebrantur: quia mundus transit & concupiscentia eius. Quod exponens Augustinus dicit sic: Ecce, inquit, mundus transit & concupiscentia eius. Quia uis ergo, utrum amare temporalia, & transire cum tempore: an CHRISTVM amare & in aeternum uiuere: Rerum temporalium fluuius transit: sed tanquam iuxta fluuium arbor nata est Dominus IESVS CHRISTVS. Raperis in praeceps, tene lignum, uoluit te amor mundi, tene CHRISTVM: quod si amatis istam uitam miseram, & fluidam ubi cum labore uiuitis, quanto magis amare debetis istam uitam aeternam, ubi nullum labo rem sustinebitis.
On this page