Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 22 (Sap. 2:8-2:9)
Lectio 22
EXPOSITA inuitatione qua reprobi se inuicem inuitant ad po tus ebrietatem: hic ponitur inuitatio qua se alliciunt ad superbiae uanitatem, & ad carnis uoluptuositatem. Et in hoc textu tria siunt. Nam primo se inuitant ad superbiae uanitatem. Secundo ad luxuriae uoluptatem. Tertio utriusque ponunt libertatem. Secunda ibi: nullum pratum. Tertia ibi: Quoniam haec est pars nostra. Primo ergo animant se inuicem ad ornatum superbiae & luxuriae, dicentes: Coronemus nos. Nota quod reprobi in praesenti coronantur corona lasciuiae: sed in futuro coronabuntur corona mi seriae. Vnde cuique eorum dicetur Esa. 22. Coronans coronabit te tribulatione, & tunc lugebunt & plangent de eo, de quo modo rident, dicentes illud, Threno. 4. Defecit gaudium cordis nostri: uersus est in luctum chorus noster, cecidit corona capitis nostri. Vae nobis: quia peccauimus. Et ideo conuenienter dicunt: quod uolunt coronari rosis: ad sciendum, quod omnis mundi lasciuia breuis est & transitoria.
Rosa enim habet odoris iocunditatem, decoris speciositatem, & uiroris breuitatem. Inter spinas crescit & sic lasciuia mundi, non est sine punctura conscientiae. Licet enim gaudentes in odoribus rosarum non dicamus intemperatos, sicut dicit Aristot. 3. Ethic. cap. 14. Tamen delicate ornatus satis indicat mentis lasciuiam, Eccles. 19. Amictus corporis, & risus dentium & ingressus hominis annunciant de illo. Vnde Seneca epistola 88. Omnium rerum si ob seruentur indicia, sunt in argumenta morum: ex minimis licet capere impudicum, & incessus ostendit, & manus mota, & interdum unum responsum, & relatus ad caput digitus: reflexus oculorum improbus: risus insanum, uultus habitusquem demonstrabit. Illi enim in apertum per notas exeunt, qualis quilibet sit scies, si quemadmodum laudes aspexeris. Res huius mundi quot quot natura cre auit Sunt quasi slos agri quos frigus, & aura cremauit in facie sedetque hominis secreta voluptas Est animi facies habitusque oratio, gestus Lingua hominis mentem proprio depingit amictu Qualis vultus erit, talia corde gerit. De sancto Ludouico legimus, quod sexta de rosis seu alios capillos prohibuit suae proli portari ferijs sextis, propter coronam impositam spineam tali die capiti Saluatoris. Sequitur, nullum pratum, &c. Vbi se inuitant ad luxuriae uoluptatem. Hanc autem uoluptatem integrare nituntur ex tribus causis seu circumstantijs, uidelicet ex locali amoenitate, ex sociali comunitate: quia nullius sine socio iocunda est possessio, & dissoluta iocunditate. Quantum ad primum dicunt, nullum pratum sit: id est, nullus locus sit delectabilis, in quo non luxuriemur ut amoenitas loci conferat delectationem. Quantum ad secundum dicunt, nemo exsors: id est, expers sit luxuriae, quasi dicerent, Luxuria nostra communis sit omnibus: ita quod sit libertas & licentia generalis peccandi, & alios ad peccatum trahendi. Nota quod luxuria est quasi morbus contagiosus, sicut lepra uel scabies. Si homo multum tractat cum leproso de facile inficitur: & ideo solent leprosi expelli de ciuitatibus. Sic est de libidinosis, si fuerit unus talis in una societate uel familia, ipse solus decem alios attrahit ad peccatum. Quantum ad tertium uidelicet dissolutam iocunditatem dicunt: Vbique relinquamus signa leticiae nostrae: uidelicet in cantu, tripudio, festis & Iudis. Vltimo subiungit causam huius libertatis peccandi, uidelicet quia homo non potest plus habere in hac uita, nec restat aliqua alia in futuro. Et notate quod isti sunt pseudopredicatores & DEO contrarij: Nam sicut dicitur Esa. 21. uocat Dominus ad fletum, & ad planctum, & ad caluicia, & cingulum sacci: & isti per contrarium uocant ad laeticiam dissolutionem, de ordinatum ludum.
Videtur quod non. Peccatum mortale non cadit sub Dominico praecepto: sed fornicatio cadit sub Dominico praecepto: quia Oseae 1. praeceptum fuit prophetae: Vade & sume tibi uxorem fornicariam.
Praeterea antiqui patres hoc fecerunt sine reprehensione, Genes. 21. Abraham ingressus est ad Agar ancil lam suam. Iacob ad ancillas uxorum suarum Balam & Zepham. Et Genes. 38. Iudas accessit ad Thamar, quam aestimabat meretricem.
Praeterea super illud Deu. 23. Non erit meretrix de filiabus Israel, Glos. dicit, ad eas prohibet accedere, quarum est uenialis turpitudo. Ergo fornicatio non est nisi uenia lis turpitudo.
Praeterea super illud 1. ad Timoth. 4. Exerce te ad pietatem dicit glos. Ambrosij. Omnis summa disciplinae Christianae in misericordia & pietate est, quam si aliquis sequens, lubricum carnis patiatur, sine dubio uapulabitur, sed non peribit.
Ad oppositum est Apostol. ad Galat. 5. "Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio", &c. qui talia agunt, regnum DEI non possidebunt, sed nihil excludit a regno DEI nisi peccatum mortale. Praeterea, Deu. 33. Non erit fornicator de filijs sirael. Praeterea, 32: quaest. 3. Fornicationem enumeratur inter uitia criminalia. Item ad Heb. 13. Fornicatores & adulteros iudicabit DEVS. Glo. in iudicio generali aeternae damnationis.
Ad quaestionem dicendum, quod sic: quia prohibetur sub uitatione poenae aeternae, sicut iam alligatum est. Ratio quare debet inhiberi est: quia contrariatur bono finis potentiae generatiuae, collatae homini a DEO. Bonum enim generationis humanae est duplex. Corporale & Spirituale. Corporale est conseruatio speciei, sicut dicitur, 2. de Anima: Spirituale est impletio numeri electorum. Ad primum requiritur corporalis educatio filiorum. Ad secundum informatio in fide & in bonis moribus, & illud est bonum prolis, quod connumeratur ad summum bonum matrimonii. Modo tam ad educationem corporalem, quam ad informationem moralem, duo requiruntur. Certa cognitio prolis, quae haberi non posset, nisi mulier esset appropriata uni uiro, uel saltem nullo modo habere posset ita bene. Indiuisa cohabitatio ad quam requiritur inseparabilis uiri coniunctio & mulieris. Ideo lex matrimonij requiritur in hominibus ad consequendum debitum finem generationis humanae: & ideo Aug. dicit quod uagus concubitus contra charitatem est, quam homo debet proli generandae.
Ad primum de Propheta, quod dispensatio DEI fecit, non esse peccatum, quod alias peccatum fuisset: sicut de homicidio quod Abraham in filio suo uoluisset comisisse.
Ad secundum dicendum, quoc Abraham & Iacob plures habuerunt uxores, unde non fuit fornicatio. Vocabamn tur tamen concubinae: quia cum duo conueniant in uxore, uidelicet inseparabilis coniunctio & familiaris coadministratio, inquantum est socia. Primam habuerunt concubinae & secundam non. Prima faciebat matrimonium, secunda non. Vnde fuerunt uxores quoad thorum non quoad regimen familiae, secundum quod uxores nostras matresfamilias uocamus. De luda vero concedendum est quod peccauit mortaliter.
Ad tertium dicendum, quod uera litera est uenalis non uenialis: ita etiam, 32. quaest. 4. Meretrices. Ad quartum dicendum quod pietas iuuat hominem, ut liberetur a morte aeterna, si tamen desistat & poeniteat.
Notandum est hic quod non solum consensus in actum peccati mortalis est peccatum mortale, sed etiam consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale: & ideo oscula amplexus & tactus quae siunt propter delectationem inordinatam sunt peccata mortalia, & uocantur oscula libidinosa, uel tactus libidinis.
Circa materiam praesentis lectionis, quae est tota de uoluptate carnali, est notandum breuiter, quod ipsa est multipliciter nociua. Nam ipsa est effoe minatiua uigoris potentiae militaris: accumulatiua doloris & displicentiae singularis: offuscatiua decoris & sapientiae salutaris. Primo est effoeminatiua uigoris, & potentiae militaris. In cuius figuram Samson dum dormiuit in sinus Dalidae, strenuitate solita extitit spoliatus, Iudic. 16. Persona quaecunque dormit in sinu Dalidae, quae se negligenter confert uoluptuosae uitae, spoliatur uigore fortitudinis. Vnde fingit Ouid. 15. Metam. de fonte Salmacis, quod talis erat uirtutis quid sexum abstulit uiro, qui se balnearet in eo. lsto modo euenit de uolu ptate. Nam si homo militaris se balneet in delicijs uoluptatis, effoeminabitur & mollietur, & animositatem amittit. Vnde narrat Valerius lib. 1. quod Cornelius Scipio missus in Hispaniam, eo momento quo castra intrauit, edixit ut omnia quae uoluptatis causa comparata erant, auferentur, & submouerentur. Vnde simul duo millia scortorum leguntur abijsse ab exercitu Romanorum. Et notandum quod nobilissimi principes, qui nec bellis nec armis uinci potuerunt, per luxuriam ceciderunt, sic narrat Valerius lib. 9. cap. 1. de Hannibale duce Carthaginensi, quem muliers propiciose Romanis tradidit occidentum. Campana, inquit, luxuria sua inuictum Hannibalem armis suis illecebris amplexata uincendum Romano militi tradidit. Vnde fingit Ouidius de arte A mandi lib. 2. quod Mars qui DEVS est bellantium, captus est cum Venere uxore Vulcani inuisibilibus catenis ligatus, & omnibus dijs coelestibus in derisio nem ostensus est. Cui historiae illudens Valerius ad Rufinum, de uxore non ducenda, dicit sic: Mars qui est bellantium demeruit triumphorum familiari frequentia, in quibus expedit maxime prompta strenuitas nil sibi metuens a Vulcano ligatus est cum Venere inuisibilibus catenis, sensibilibus tamen: hoc autem & ad applausum Satyrorum & derisum coelestis curiae. Vult dicere quod Vulcanus fecit catenas inuisibiles, & posuit eas in lecto Veneris, in quibus dum Mars intrasset lectum Veneris, captus & detentus, donec tota coelestis curia eum conspexisset. Exemplum de Holoferne Iudith. 12. De talibus dicitur Iob. 36. "Morietur in tempestate anima eorum, & uita eorum inter effoeminatos".
Secundo uoluptas est accumulatiua dolorum uel moeroris & displicentiae: quia naturaliter post uoluptatem sequitur displicentia. Vnde Boët. 3. de conso. pros. 7. "Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatibus: satietas uero poenitentia quantos ille morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent inferre corporibus: quorum motus quid habeat iocunditatis ignoro. Tri stes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci uolet libidinum suarum intelliget, quae si beatos explicare: id est, efficere possunt: nihil causae est quin pecudes quoqe beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lasciuiam festinat intentio." Haec ille. Et infra metro sequenti comparat uoluptatem api, quae est in eodem loco. Primo fundit mel sedendo, & infigit aculeum recedendo. Vnde dicit: Habet hoc omnis uoluptas, stimulis agit feruentes, apiumque peruolantium. Vbi grata mella fudit & nimis tenaci ferit ictu cor da morsu. Haec prudenter aduerterat. Demosthenes ille philosophus famosus a quo Thais solennis meretrix de Corintho centum talenta petijt pro uno com cubitu. At ille in coelum suspiciens, ait: Non emo tanti poenitere: id est, pro tanto precio non emo poeniteri, quod tamen necessarium foret, si tua fruerer uoluptate. In cuius figuram fingit Ouidius Metamorph lib. 10. quod uirgo quaedam nomine Mirrha patris desiderauit incaestum, & desideratum impetrauit, adiuuante nutrice: tandem cum esset perceptum, fugatur a patre, & in tantam tristiciam incidit, quod fletu suspirijs & gemitibus alterata, conuersa est in arborem sui nominis, quae adhuc guttas amarissimas quasi lachrymas de se fundit in signum: quod uoluptatem illicitam corporis perpetuus sequitur dolor mentis.
Tertio uoluptas carnalis est offuscatiua decoris & sapientiae salutaris. Huius exemplum habemus in Salomone rege, qui femora sua incuruauit mulieribus, & posuit maculam in gloria sua. Cui historiae Valerius ad Rufinum sic alludit: Sol hominum Salomon, thesaurus deliciarum *donum, sapientiae singula re domicilium, crasso tenebrarum fuscatus atramento, lucem animae suae, odo rem famae suae, gloriam domus suae, amore mulieris amisit: & postremo incuruatus coram Baalym & I Ecclesiastico dono mutatus est in membrum Zabuli: id est, ex concionatore DEI mutatus est in membrum Diaboli.
On this page