Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
SICVT superius dictum fuit, intentio Salomonis a medio ro cap. usque ad finem libri est declarare, quomodo sapientia, quae est uerus DEI cultus, mirabiliter gubernauit populum He braeorum, ut per hoc omnes homines Hebraeorum historiam audientes, ad uerum cultum unius DEI, qui est sapientia, anima rentur. Fuit ista gubernatio mirabilis in tribus: In Aegyptio rum expugnatione, in Hebraeorum per desertum traductione, & in Chananae. orum de terra Promissionis eicctione. Postquam igitur declarata est guber natio sapientiae circa populum Hebraeorum, quantum ad duo prima: In ista par te consequenter agitur de punitione gentium peruersarum, quae terram San ctam inhabitabant, ante filios Isracl. Inhabitabatur autem a septem gentibus, quas in aduentu filiorum Israel, & in mora eorum non statim & subito, sed paulatim Dominus deleuit, & captiuauit, & dnjo illius terrae priuauit, & in eadem filios Israel miraculose plantauit. Et circa ista duo siunt. Nam primo agitur de Chana naeorum afflictione: Secundo de Hebreorum instructione, ibi: Tu aut dominator. Cu ca primum autem duo siunt: quia primo agit de modo afflictionis, qua gens Cha nanaeorum fuit flagellata: Secundo ostenditur, quod ad illum modum diuina poten tia non fuit necessario limitata. Secunda pars ibi: Non quia impotens. Circa pri mum duo siunt: quia primo ostenditur bonitas diuinae castigationis ad omnes peccatores generaliter: Secundo ad Chananaeos specialiter. Secunda pars ioi. Illos enim antiquos.
Circa primum in lectione hodierna duo siunt: quia primo agitur de diuina dulcedinc, quam influit mentibus iustorum: secundo de mira mansuctudinc, quam ostendit in correptione malorum: secunda pars ibi: Ideoque hos, qui exerrant parti. bus corripis, & de quibus, &c. Crca primu dicitur sic: o quam bonus & suauis est, Domine, spiritus iuus in nobis. Vol diuinae bonitatis dulcedo comendatur ex signo magnae admirationis. O, est nota grandis intentionis: quam, ex uocabulo summae perfectionis: bonus, ex uerbo mirae delectationis: suauis, ex dulcedinc degustationis, spiritus iuus. O, secundum Priscianum & Papiam aliquando est nomen literae: aliquando est intcriectio, aliquando est aduerbium. Si est interiectio: est in tericctio quandoque dolentis, ut o in quanta miseria sumus: quandoque est interic ctio admirantis, ut o rem mirabilem: quandoque similiter est aduerbium, & diuersas habet significationes. Est em aduerbium uocandi, ut o regina: admirandi, ut o qua lis facies: indignandi, ut o tempora, o mores: optandi, ut o assis: exhortandi, ut o fugite. Quando uero profertur cum suspiratione & motu animi, sic est interie ctio. Quando sequit accusatiuus, est aducrbium: ut o conditionem miscram. In pro posito. O, an est interiectio, uel aduerbium, non est cura: & est nota magnae admi rationis. Quam, est nota grandis intentionis. Iuxta illud Psal. O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine. Bonus, est uocabulum diuinae perfectionis Luc. 18. Nemo bonus est nisi solus DEVS. Suauis est uerbum mirae delectationis In Psal. Gustate & uidete, quoniam suauis est Dominus. Vult ergo dicere DEO regratiando: O quam mirabiliter, quam ineffabiliter Spiritus tuus: id est, beni gnitas tua, est magna in nobis: id est, Iudaeis. In Psal. Non fecit taliter omni natio ni, vel in omnibus, secundum aliam literam: quia in Psal. Suauis est Dominus uniuer sis, & miserationes eius super omnia opcra cius. Sic ergo patet diuina dulce do in omnibus creaturis generaliter: sed specialiter masnetudinem declarat in correptione malorum, quos tamen posset affligere, & annihilare si uellet, uel in infernum detrudere, corripit: admonet, & alloquitur, ut rclinquant maliciam suan & redeant ad eum per poenitentiam. Et hoc est, quod subdit: Ideog: uidelicet quia tanta est in peccado: scilicet partibus corripis: id est, particulariter & paulatim, & de quibus peccant, id est, de peccatis admones per praedicationem exteriore tuan & alloqueris per interna inspirationem: vt relicta malicia credant per fidem, opetantem per dilectionem, in te Domine, qui eos ita dulciter reuocas ab errore.
Suauis est, Domine, spiritus tuus.] Quamuis homo certitudinaliter experii. non potest, se Spiritum sanctum habere, sicut nec potest se scire esse in charitate se cundum sanctos: tria tamen signa potest homo habere, secundum tria signa, per quae homo potest scire, quod habeat Spiritum sanctum, quae uerisimiliter potest coli cere, se Spiritum sanctum habere per gratiam. Et accipiunt ista tria signa secundum tri plice specie, in qua legimus Spiritum sanctum apparuissc. Apparuit enim in specie nubis, super CHRISTVM transfiguratum: In specie colubae super baptiaatum: In spe cie ignis supet Apostolorum collegium cogregatum. Primum signum est abundantia lachrymarum, & ideo apparuit in spexic nubis. Nubes em fundunt fluuios super terram, & Spiritus sanctus irrigat mentem deuotam, quam inhabitare dignatr fluuio lachrymarum. Vnde Gen. primo dicit, quod Spiritus DEI fcrebatur super aquas. Et in Psal. Hauit Spiritus eius, & fluentaquae. Rom. 8. "Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus in enarrabilibus": postulas: id est, postulare nos facit secundum glos. Bern. super Can. Lachrymae poenitentium uinum sunt angelorum: quia inillis est. dulcor uitae, sapor gratiae, gustus indulgentiae, sanitas redeuntis innocentiae, re conciliationis locunditas, & screnatae conscientiae suauitas.
Secundum signum est dimissio iniuriarum, & ideo apparuit in specie columhaes quae felle caret. Vnde quando homo inuenit se paratum, & benignum ad dimitten dum iniuriam sibi factam, cuidens signum est, quod Spiritum sanctum habet, cum quo nul lum odium stare potest, cum sit amor: odiumnamque animam inflat, indurat, & amari cat. Sed Spiritus sanctus per oppositas conditiones describit: Nam comparatur ro ri, unctioni, & melli. In quantum em cor inflamatum refrigerat, dicit ros. Eccle. i8. Nonne ardorem refrigerabit ros: Vnde petit Ecclesia, quod corda nostra Spi ritus sancti mundet infusio, & sui roris intima aspersione foecundet. In quan tum uero cor odijs induratum mollificat, dicit unctio. 1. Ioh. 2. Vnctionem habctis a Sancto illo, & nostis omnia. Quia uero cor odio amaricatum dulcorat, dicit mel. Eccle. 24. Spiritus meus super mel dulcis, nec iuuat hominem pacem fictam praetendere in uerbis, & odium celare lri corde: quia fictionem talem detestat Spiri tus sanctus, Sapientiae 1. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum.
Tertium signum est desiderium supernorum, & ideo Spiritus sanctus apparuit in specie ignis. Sic enim ignis naturaliter tendit sursum & se coelo coniungit: Ita Spiritus sanctus corda illorum accendit, & sursum elcuat, ut terrena fastidi ant, & coelestia desiderent. Exccch. 8. Eleuauit me spiritus inter coelum & terram: non dixit, posuit me in coelo: quia ibi tantum sunt boni: nec dixit, posuit me in terra: quia ibi manent mali auari. Sed dixit, elcuauit me inter coelum & terram: quia abi debent esse fideles Christiani: Cuius ratio est: quia habent aliquando ascen dere uersus coelum, coelestia contemplando: & aliquando uersus terram, pro ximorum utilitatibus ministrando.
Dubitatio literalis. Vtrum gratia Spiritus sancti detur necessario hominis se quantum potest ad gratiam praeparanti.
Et uidetur quod non. Quia cuicunque DEVA dat gratiam, gratis dat cam, & libere ex sola miscricordia. Igitur quantumcunque dispo nat se homo, est in libera DEI uoluntate dare sibi gratiam, uel non dare. Ite homo comparatur ad DEVM sicut lutum ad figulum. Hiere. 18. Sicut lutum mn manu figuli, sic nos in manu Domini Israel. Sed lutum quantumcunque, sit bene praeparatum, non accipit formam a figulo ex necessitate. Igitur nce homo gratiam a DEO, quantum. cunque se praeparet.
Ad oppositum est glossa super illud Rom. 5. Iustificati per fidem pace habeamus. Et est August. DEVS recipit confugientes ad se, aliter esset ini quitas in eo. Sed impossibile est, quod in DEO sit iniquitas: ergo impossibile est, quod non recipiat confugientes ad se. Ergo confugiens ad DEVM necessario sequitur gratiam.
Praeterea, Apoc. 3. Ego sto ad ostium & pulso, si quis aperuerit mihi, intrabo ad cum, & coenabo cum eo. Sed iste, qui disponit se faciendo ida quod in eo est, aperit sibi: ergo intrat necessario. Confirmatur. Quia isto aperis ente sibi, aut intrat, aut non intrat. Si non intrat: ergo frustra pulsat, quod impium est dicere. Si intrat: ergo datgratiam.
Praeterea Anshel. de causa Diaboli. cap. 2. di citur: Quod illa est causa, quare DEVS Diabolo non dedit gratiam & perscueran tiam: quia ipse noluit accipere. Vnde non ideo non accepit Diabolus perseuo rantiam: quia DEVS non dedit: sed ideo DEVS non dedit: quia ipse non ac cepit. Quia quicunque se parat ut accipiat, necessario recipit.
Ad dubitationem dicendum, quod quaedam est necessitas coactionis, & quae dam est necessitas infallibilitatis. Necessitas coactionis nullo modo cadit in DEO: necessitas uero infallibilitatis cadit in DEO ex promisso suo & pacto, si ue lege statuta: & haec non est necessitas absoluta, sed necessitas consequentiae. Vnde non stat cum lege statuta, quod uiator faciat, quod in se est disponendo se ad gratiam, quin habeat gratiam: posset tamen Deus mutare legem circa aliam perso nam, si uellet. Et talis quantumcumque se disponeret, non haberct: quia dispositio ho minis nullam causalitatem habet respectu gratiae de necessitate: sed tantum de cogruo: quia gratia excedit omnem operationem naturalem. Nec est possibile, quod homo mereatur per quodcunque opus naturale, morale, puta gratiam de condi gno.
Ad rationes in oppositum. Primam concedendo, quod dat misericordia ex & gratia sua pro tanto: quia tale legem miscricorditer statuit & obseruat: sed sta tuta lege, necessario dat gratiam necessitate consequentiae.
Ad secundum, quam uis sumus sicut lutum per comparationem ad DEVM aliquo modo: non tamen si militudo tenet in omnibus, nec est pactum inter artifice & Iutum: & dato quod foret, artifex posset frangere pactum, pacti lege manente, quod non potest DEe VS pacto suo manente: nec lutum potest aliquid apud artificem promereri, nec de com digno, nec de congruo. In hac tamen quaestione magis pie quam logice est loquendum
On this page