Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTOVAM Spiritus sanctus inuitauit ad amorem sapientiae re ges, iudices & praelatos generaliter: Hic dirigit inuitationem suam specialem ad reges atque iudices malos specialiter. Vnde postquam inuitauit per amicabilem informationem: hic inuitauit per ratio nabilem comminationem. Et circa hoc duo facit. Nam primo prophetat eis poenam. Secundo reprobateorum culpam. Secunda pars ibi: Quoniam cum esse tis ministri regni.
Et circa primum tria tangit contra iudices, & iniustos rectores. Primo sta tus eorum celsitudinem: secundo actus eorum ingratitudinem: tertio poenae eorum certitudinem. Secunda pars ibi: Quoniam data est vobis potestas a DEO. Tertia pats ibi: Qui interrogabit. Dicit ergo primo sic: Praebete aures, scilicet ad discendum sapientiam & mores bonos. Proverb. 5. Fili mi attende sapientiam meam, prudentiae meae inclina autem tuam. Vos qui continetis multitudinem. Non dicit uos qui regitis multitudinem, nec docetis, sed continetis: quasi dicat, Vos qui dominium quaeritis, non fructum in subditis uestris. Contra quales loquitur, 1. Pet. 5. Non ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex ani mo. Praebete inquam aures, non unam tantummodo, sed duas scilicet cordis & corporis, Luc. 8. Qui habet aures audiendi audiat. Praebete ergo aures, non ac commodate, non uendite. Aures enim sapientiae accommodant, qui tantum ad horam doctrinae uacant. Contra quales 1. Timothei 4. Attende tibi & doctri nae. Et parum ante: Haec meditare, in his esto. Vnde Seneca Epist. 83. Non cum uacaueris philosophandum est, omnia alia negligenda sunt, ut huic assidea mus. Cum nullum tempus satis magnum est. Et si a pueritia usque ad humani aeus terminos uita producatur, non multum refert, utrum dimittas philoso phiam an intermittas. Et ideo praebete aures vestras, non accommodate, uel uem dite. Aures suas uendunt qui discunt propter uanam gloriam: Vendunt enim iudices aures receptores munerum, qui nihil audiunt de causis pauperum, do nec munus aduenerit, Mich. 3. Principes eius muneribus iudicabant. prabete ergo aures vos, qui continetis multitudinem, & placetis vobis, non DEO. Quia se cundum Aug. super Psal. Ad te leuaui Qui sibi placet, DEO disciplicet. In tur bis nationum: id est, multitudine subditorum & auditorum, & non in bonitate eorum, quod est contra doctrinam sapientis. Eccl. 16. Non iocunderis in filijs impijs si multiplicentur. Non sic sibi placuit lohannes Canonica sua 3 qui di xit: Maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in ueri tate ambulantes. Sic ergo exprimit status eorum celsitudinem. Consequenter subiungit actus eorum ingratitudinem, & dicit sic: Quoniam data est a DEO potestas vobis, &c. Illa est magna ingratitudo, quando homo de beneficijs a DEO receptis DEVM impugnat. Vnde tales cum ideo receperint potestatem, ut subditos gubernent ad honorem DEI, ipsos expoliant, aut & in ipsis DEIM inhonorant. Data est (inquit) uobis potestas non uendita, quasi diceret. Gra tis accepistis, gratis date, Matt. 10. Et hoc a Domino, quia Ioh. 19. Non habe res in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper. Et virtus scilicet cohercendi malos & puniendi reos. Qui interrogabit opera vestra. Ecce subiungit pee nae eorum certitudinem in iudicio generali, quando DEVS non interroga bit hominem tantum, sed opera quae testificabuntur contra hominem, Iohan. 5. Opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Et non solum ope ra, imo & cogitationes scrutabitur. Sapien.1. In cogitationibus impij interro gatio erit. Praebete inquit aures. Tria CHRISTVS exigit ut ei praebeamus, cor, manus, & aures. Cor ad diligendum. Proverb. 23. Praebe fili mi cor tuum mihi: Manus ad testimonium perhibendum. Eccl. 46. dicitur de Samuele: Te stimonium perhibuit in conspectu DEI & CHRISTI: Aures ad audiendum ut hic, & Iob. 6. Praebete aures & uidete. Sed est modo de modernis nobilibus sicut de albane narrat Arist. 2. de animalibus cap. 2. Est enim animal magni tudine cerui, tamen contra consuetudinem omnium animalium habens uel in aure simile felli hominis, & amarum ualde. Vnde est animal magnae irae & magnae uerocitatis. Sic multi potentes & magni cum tanguntur uerbo DEI uel cum generaliter contra peccata praedicatur: In quibus cum se reos sentiunt, statim amaricantur & turbantur. Habent enim fel in aure cordis, quorum uni cuique dici potest illud Actu. 8. Non est tibi pars neque sors in sermone isto: in fel le enim amaritudinis & obligatione iniquitatis uideo te esse: Notandum quod licet praelatus sit malus, & subditus bonus & sanctus, quam diu tamen praela tus toleratur ab Ecclesia, maiorem debet habere honorem & reuerentiam quam subditus propter tres rationes. Primo quia praelatus gerit uicem DEI: Vnde DEVS in ipso specialiter honoratur. Et hoc semper debet animare subditum ad honorem sui praelati. Secundo quia est persona publica: Vnde in ipso hono ratur Respublica & bonitas Ecclesiae: quae maior est quam bonitas singularis personae. Et ideo consueuerunt praelati personaliter dicere illud quod in fine horarum dicitur pro defunctis: quia uerbum & oratio praelati est quasi oratio multitudinis. Et ideo uidetur melior caeteris paribus quam oratio singularis per sonae: Tertio quia praelatio se habet ad uirtutem, sicut causa efficiens in alijs uirtuo sis. Vnde ipsa praelatio honorabilis est, etiam in persona indigna. Dicit enim Philos 9. Eth. Dignius est in alijs causam uirtutis existere, quam in se tantum uirtuosum esse.
On this page