Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 170 (Sap. 15:4-15:6)
VM sit intentio Spiritus sancti in isto capitulo, sicut in duobus prae cedentibus idolatriam penitus extirpare, & cultum unius DEI hominibus publicare: procedit contra idolatriam, ostendens ido latrarum fatuitatem, secundum quatuor causas ipsius idoli: uide licet materialem, formalem, efficientem, & finalem. Forma namque idoli uana est, & inutilis, atque deceptoria, praetendens aliquid nummis, ubi nihil uitae est: Materia est corruptibilis, de quocunque accipiatur, siue sit aurum & argentum, siue sit lapis uel lignum. Efficiens est derisibilis: quia homo miser & peccatis inuolutus praesumit sibi facere DEVM. Finalis causa siue finis est impossibilis: quia illud quod in se nec uiuit, nec intelligit, alijs nullo modo com silium & auxilium potest praestare. Diuiditur ergo pars sequens usque ad finem principaliter in quatuor: Nam primo ostendit idolorum inutilitatem ex parte formae: secundo ex parte materiae & efficientis similis: tertio ex parte efficientis per se: quarto ex parte finis & efficientis coniunctim. Secunda pars ibi: Sed & figulus. Tertia ibi. Sed & est cura. Quarta ibi: Quoniam omnia idola nationum. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo idolatrae per speciem idoli decipiuntur. Secundo quomodo iuste propter hoc puniuntur, ibi: Malorum amatores. Primo ergo deridendo formam siue pulchritudinem idoli, loquitur in persona colentium uerum DEVM: id est, in persona ludaeorum, qui tunc coluetunt uerum DEVM, & dicit sic: Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio: male artis fabricandi idola, quae dicitur ars hominum: quia ab hominibus non a DEO est adinuenta. Illa inquam excogitatio: id est, ars excogitata non induxit nos in errorem idolatrandi uel deserendi uerum cultum DEI: nec etiam vmbra picturae: id est, species idolorum cito transiturae sicut umbra. Vmbra dico, quae est labor sine fructu: id est, forma inutili labore fa bricata. Effigies sculpta per varios colores cuius aspectus: id est, forma aspecta dat insensato concupiscentiam: id est, amorem reuerentiae, & dilectionis idolo tribuendae. Et talis insensatus diligit mortuae: id est, non uiuentis imaginis effigiem sinc anima, sicut fecit Pigmalion: de quo Metam. 10. narrat Ouidius. Consequenter ibi: Malorum enim amatores subiungit, qua poena digni sunt, & distinguit quatuor personas, quarum tres pertinent ad idolorum cultores: quarta pertinet ad factores idolorum. Ad cultores pertinent sperantes, diligentes, & co sentes: ad factores, qui ea operantur: omnes isti digni sunt morte, uidelicet infer ni, in Psalm. "Sicut oues in inferno positi sunt, mors depascet eos". Et hoc est quae dicit litera: Malorum enim amatores digni sunt morte, &c. Circa illud quod di citur in praesenti litera: Labor sine fructu.] Notandum est quod locus uitae prae sentis est medius inter coelum & infernum. Medium autem sapere consueuit naturam extremorum: modo in coelo est summa quies, & nullus labor. Apoc 14. Amodo iam dicit, ut requiescant a laboribus suis: In inferno est summus labor, & nulla requies. Iuxta illud Psalm. "Laborabit in aeternum, & uiuet ad huc in finem". Ergo conueniens est quod in loco medio: id est, in mundo sit quaedam comixtio laboris & quietis: tamen plus participare debet de labore: quia uicinior est infernus quam coelum. Vnde signanter dicitur lob. 5. Homo ad laborandum nascitur. Et ideo necessaria est nobis cautela aliqua qua fiet tolerabilis labor iste.
Labor autem iste potest fieri tolerabilis tripliciter, & etiam facilis. Primo per occupationum uariationem: Secundo per collaborantium considerationem: Tertio per magnae mercedis expectationem. Primum ergo quod facilitat labores bonorum uirorum, est occupationum uariatio, ut homo modo studeat, modo scribat, modo oret, modo laboret. Iuxta illud metricum: Nunc lege nunc ora, nunc cum feruore labora: Sic erit hora breuis, & labor ipse leuis. Et hoc est quod docet August. lib. 2. pe sancta uirginitate. Diuersis (inquit) seminibus pectoris tui colens agrum, taedia tolles. Sere nunc alimonijs mediocribus, nunc ieiunijs partioribus, lectione, opere, prece: & mutationes laboris induciae sunt quietis. Secundo facilitat laborem nostrum collaborantium com sideratio. Sicut enim consideramus Dominum dicentem per Psalm. "Pauper sum ego, & in laboribus a iuuentute mea": & Apostolus dicit 1. Corinth. 4. "Vs que in hanc horam esurimus & sitimus, & nudi sumus, & colaphis caedimur & instabiles sumus, & laboramus manibus nostris". Non solum uiri, imo etiam mulieres. Phil. 4. Adiuua illas quae mecum laborauerunt. Si ergo talium collaborantium diligentiam considerauerimus, facile erit nobis laborare in operibus meritorum. Vnde Greg. 5. lib. Moral. Si desideramus in labore persiste re, collaborantem uideamus: quia subleuatio laboris, est uisio collaborantis Iacob. 5. Exemplum accipite fratres laboris, & patientiae per prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Vnde subdit ibidem Greg. Sicut cum in itinere comes iungitur, uia quidem non contrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris alleuiatur. Tertio laborem sanctorum, facilitat in praesenti manae mercedis expectatio. Hinc athletis praeponitur brauium in fine stadij: rusticus recolit in hyeme futuros fructus autumni, & operarius quantitatem sui stipendij contemplatur. De hac mercede nostra futura, & labore praesenti di cit Hieron. in quadam epistola: Nullus labor durus, nullum tempus longum uideri debet, quo gloria aeternitatis adquiritur. Sapientiae 5. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Et Sapientia 10. Reddidit iustis mercedem laborum suorum.
Est enim notandum quod distinguere possumus de multiplici labore ho t minum in praesenti. Est enim labor delinquentium atque peccatorum: est labor poenitentium atque contritorum: est labor studentium atque scholasticorum: est labor praesidentium atque praelatorum. Primus ergo labor est delinquentium atque peccatorum. Via enim peccatorum est magis laboriosa, quam uia sanctorum. Famulus quanto pluribus habet seruire, tanto maiorem laborem habet, modo peccator uult seruire Diabolo, mundo, & carni suae: & ideo necesse habet multipliciter laborare, Hierem. 9. Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laborauerunt. Et multo sollicitus laborant homines circa transitoria, quam circa aeterna, & magis circa uoluptates quam circa uir tutes. Vnde Leo Papa in sermone quodam de ieiunio septimi mensis: Libentius sustinetur labor pro desiderio uoluptatis, quam amore uirtutis. Et Greg. super Excech. Quibusdam prauis mentibus nihil laboriosius est, quam si eis pre cipitur, quod in mundi huius actibus non laborent. De huiusmodi uarie & uane laborantibus loquitur Anshelmus de similitudinibus molentium: id est, in hac uita laborantium, tria sunt genera. Haec autem sunt uelut tres homines a mane usque ad uesperam molentes. Horum itaqe primus quidquid molit in saccum suscipit, & abscondit: Alter uero partem capit, & partem ex negligentia in flumen cadere facit, & partem aliam a uento rapi permittit: Tertius uero quid uespera quando a labore cessatur, & fructus laboris inquiritur, quid putas sin quid molit fluminis impetus, secum tollit, uel uentus dissoluit. Veniente autem gulos habituros: Primus quidem farinam totam seruauit bene, totum laborem iuum recognouit bene. Secundus uero qui partem collegit, inde laetatus est quod habuit: inde moestus quod uento uel flumine amisit. Tertius autem qui totum amisit, eo tristior fuit. Moraliter loquendo. Flumen pro seculi decursu accipitur: Vento uero gloria designatur inanis. Molendinum quod tota die molit, praesens labor est, qui a mane usque ad uesperam nunquam finitur. Mane nobiscum erat, quando nati sumus, uespere autem erit, quando per mortis debitum hinc transibimus. Tempus itaqe praesens dies est, quo laborare debe mus, ut ad uesperam ueniamus. Et sicut mola circumducta ad eundem locum semper reuertitur, sic labor iste singulis annis more solito reiteratur. Modo nanque aratur, seminatur, metitur, panificatur, comeditur, iterum ad idem reuertitur. In uespere autem cum dicetur: uoca operarios, & redde illis mercedem, laetabuntur iusti tota sua seruata farina: id est, uita sua. Alij uero qui non totam eam seruauerunt, in hoc moesti erunt: laeti enim quod ex parte laboris sui DEVM cognouerunt. Verum alij omne tempus suum in uanitate ponunt, & quod faciunt, non ab humana laude abscondunt, quasi omne studium uitae suae in de cursum fluminis proijciunt, farinamque suam uento committunt. Vnde & in fi ne pane uitae carebunt aeternae, uae illis. Haec Anshel. Isti fatue laborantes dice re poterunt illud Luc. 15. Per totam noctem laborantes nihil cepimus. Nihil: id est, peccatum, secundum illud Ioh. 1. Sine ipso factum est nihil
Secundus labor in proposito est poenitentium & contritorum. Narrat Sex tus lulius 1. Stratagem. cap. 41. Quod Cyrus rex Persarum volens animos popularium concitare ad bellum contra Medos, tali usus est cautela. Duxit populum ad quandam syluam ubi tota die laboribus maximis occupauit eos circa ligna succidenda. In crastino iussit epulas lautissimas praeparare, & exercitum cum gaudio & tripudio conuiuari: & circumiens per turmas interrogauit, quis illorum dierum plus placeret eis. Responderunt quod dies secundus plus placeret eis quam primus. Quibus ille subiunxit: Sicut per laborem hesternum peruenistis ad hodiernum conuiuium, sic felices beatique esse non potestis, nisi prius Medos uiceritis. Sic etiam moraliter si peccatorum nostrorum remissio nem, si uitam & coenam aeternam ingredi uolumus, necesse habemus prius laborem poenitentiae, & humilitatis subire. Vnde Psalm. sic petijt: "Vide humilitatem meam & laborem meum, & dimitte uniuersa delicta mea". Et cuiusmodi fuerit labor suus manifestat alibi dicens: Laboraui in gemitu meo lauabo per singulas noctes, &c
Tertius labor in proposito est studentium scholasticorum, De quo loquitur sic Senec. Non est (inquit) uiri timere laborem. Generosos animos labor nu trit. Philolophia (inquit) nemini nascitur, qui eam uolunt habere, oportet quod laborent. Aristotelem non suscepit philosophia ingeniosum, sed effecit: hinc Hieronymus cum in studijs scripturarum & circa Hebraeum idioma discendum usque ad fatigationem laboraret, semetipsum per illud dictum Poëticum confortare solebat: labor improbus omnia vincit. Iste labor est in studendo, loquendo, & scribendo, ut posteris poterit prodesse, Ecclesiast. 24. Videte quoniam non solum mihi laboraui, sed omnibus exquirentibus ueritatem. Et etiam in orando, exemplo Salomonis dicentis: Da mi hi Domine sedium tuarum assistricem sapientiam, ut mecum sit & mecum laboret.
On this page