Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 41 (Sap. 3:15)
Lectio 41
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit quod continentia uirginalis habebit in futuro triumphalem remunerationem: Hic assignat tantae remunerationis rationem. Ponit autem hanc remunerationem in duplici exemplo. Primum est in operabilibus. Secundum in na turalibus. Primum est tale: In omni genere operabilium quanto labor est grauior, tanto merces correspondens erit maior. Patet in agricultura, in militia, in aedificio, & in omni arte: sed militia contra carnem est optimus labor, & optima agricultura est colere terram carnis, & laboriosum aedificium est statuere in carne templum CHRISTI: Ergo tali militiae, agriculturae, uel aedificio, merces optima correspondet: & haec omnia facit uirginitas.
Et hoc innuit quando dicit: Bonorum laborum gloriosus est fructus: quasi di ceret, Sicut minoris laboris est coniugium, quam uiduitas, & uiduitas quam uirginitas: ita fructus gloriosior uirginitati quam uiduitati, & uiduitati quam coniugio deputatur. Et hoc est quod dicitur Lucae 8. Semen cecidit in terram bonam & ortum, fecit fructum centuplum. Et Matth. 13. Dederunt fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum: aliud tricesimum. Et eonuenienter fructus centesimus debetur uirginibus Sunt enim centum decies decem, qui est numerus quadratus ipsius, x. Hapemus enim quinque sensus exteriores, & quinque potentias sensitiuas interiores sicut patet, 2. de Anima. In istis aut sensibus uiget pronitas concupiscentiae & fomitis carnis. Iuxta illud Gen. 8. Sensus enim & dogitatio nes humani cordis proni sunt ad malum ab adolescentia sua. Quia ergo uirgines istas decem potentias cognoscitiuas & sensitiuas ducunt in decem mandata Decalogi, perfecte eas iuxta illa regulando, merito eis fructus centesimus correspondet: & ideo bonorum laborum gloriosus est fructus. Secundum exemplum est in naturalibus. Et est tale: In omni arbore & planta & herba, bonitas fructus surgit multum ex bonitate radicis: & eodem modo est in moralibus: quia radix in moralibus est charitas. Iuxta illud ad Eph. 3. In charitate radicati & fundati: quanto autem ista est maior, tanto meritum est maioris acceptionis apud DEVM: sed uirginitas ex maiori charitate procedit. Ergo sibi correspom det melior fructus. Et hoc est quod dicit: Et quae non concitat radix sapientiae: hoc est, boni labores qui sunt in uictoria passionum carnalium, ideo habent bonos & gloriosos fructus: quia procedunt a radice sapientiae, quae est charitas siue timor filialis, Eccl. 2. Radix sapientiae est timere DEVM. Et ista radix nunquam concitat: quia sequitur ibidem: Rami eis longaeui, & ideo gloriosus est fructus.
De quadruplici bono fructu legimus. Est enim fructus uirginalis foecunditatis, fructus moralis sanctitatis, fructus doctrinalis fertilitatis, fructus aeternalis felicitatis. Primus igitur fructus est uirginalis foecunditatis: fructus, scilicet uirginis benedictae de qua & de quo Lucae 1. dicitur: Benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus uentris tui. Benedicta tu, inquit, inter mulieres. Tu es apis mellificans, uitis laetificans, tellus sanctificans, & ficus fortificans. Apis dulcoris, uitis odoris, tellus honoris, & ficus uigoris: Primo (inquam) tu es apis dulcoris mellificans, Eccl. 11. Breuis in uolatibus apis, & initium dulcoris habet fructus illius. Apis breuis est, Maria humilis. Tu es uitis odoris fructificans. In cuius persona dicitur Eccles. 24. Ego quasi uitis fructificaui suauitatem odoris. Tu es tellus sanctificans, de qua Psalm. praecinit. Dominus dabit benignitatem, & terra nostra dabit fructum suum. Tu es ficus uigoris fortificans. Iohel. 2. Lignum attulit fructum uinea, & ficus dederunt uirtutem suam. Narrat Plinius lib. 12. cap. 6. quod in India crescit ficus mirabili modo fructificans, & in fructibus ita onusta, quod prae pondere rami deprimuntur ad terram, & rursus de terra recrescunt: folia habet ita lata quod extenduntur in modum peltae. Vnde sub his folijs latitant homines & iumenta sub umbra so cundissima: habet poma ita dulcia, quod prae dulcedine pro miraculo a co medentibus reputantur, uel deportantur. Moraliter. Ista ficus parabola uirginis benedictae, Matth. 24. Ab arbore fici discite parabolam: haec enim habet ramorum longitudinem, foliorum amplitudinem & pomorum dulcedinem. Rami in homine sunt potentiae animae: memoria, intelligentia, & voluntas, cum potentijs sensitiuis. Isti rami erant pleni fructibus in Maria. Memoria, deuotione, intelligentia, contemplatione: uoluntas dilectione, sensus compassione: In tantum fuerunt onusti rami isti uirtutibus gratijs & meritis. Quod usque ad terram se inelinauerunt per humilitatem quando dicit: Ecce ancilla Domini, Luc. ca. 1. Secundo ista ficus habet foliorum amplitudinem tantum, quod ad modum peltae protegere potest hominem etiam unum folium. Certe moraliter, uirgo ista tantam habet uerborum potentiam & gratiam in curia summi regis, quod tam hominem uiuentem rationabiliter quam iumentum: id est, hominem uiuentem bestialiter protegit & defendit, si ad eius patrocinium uelit habere refugium, Micheae 4. Sedebit uir subtus ficum suam. Tertio habet ficus ista in pomo suo tantam dulcedinem, quod eius suauitas a comedentibus pro miraculo reputatur. Nam filio suo in aeterna coena fruentibus ineffabilem confert dulcedinem: ut dicatunaquaeque persona illud Cant. 2. Sub umbra illius quem si desideraui, sedi & fructus eius dulcis gutturi meo. Ergo benedicta tu inter mulieres & benedictus fructus uentris tui. Nam fructus tuus est fructus lucis, fructus crucis, fructus ducis, & fructus nucis. Fructus lucis per puritatem, Proverbior. 3. Primi & purissimi fructus eius: & ad Ephes. 5. Fructus lucis est in omni bonitate & iusticia & veritate: Fructus crucis per passibilitatem, Proverb. 11. Fructus iusti lignum uitae. Fructus ducis propter nobilitatem, sicut dicimus, quod aliquis fructus est regalis, Eccles. 24. Elores mei fructus honoris & honestatis. Fructus nucis propter communitatem. Est enim maximum forum de paruis nucibus, & a paruis pueris ualde diliguntur, & sunt eis preciosae: & certe isto modo CHRISTVS est facilimi precij, & apud humiles ualde preciosus, Cantic. 6. Descendi in hortum nucum, secundum unam literam, & Cantic. 8. Vir affert pro fructu eius mille argenteos. Ergo charissimi si uelitis gustare istum fructum, discatis amare istam ficum: quia Proverbiorum 27. Qui seruat ficum, comedet fructus eius. Iste est ergo primus fructus.
Secundus bonus fructus de quo legimus in Scriptura sacra, est fructus moralis sanctitatis, qui consistit in operibus iusticiae, poenitentiae & cultus DEI, Matth. 7. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur & in ignem mittetur. Et Luc. 3. Facite fructus dignos poenitentiae. Est autem de merito hominis & de operibus poenitentiae & eleemosynae: sicut de fructu palmae. Dicitur enim depalma quod eius fructus non estutilis, donec fuerit centenarius. Vnde narratur quod milites Alexandri comedentes dactilos palmarum iu uenum, mortui sunt inuenti. Moraliter. Iustus comparatur palmae in Psalm. lustus ut palma florebit. Opera ergo iusti non apparent dulcia usque post centum annos: id est, post finem uitae praesentis, Ecclesiast. 18. Numerus dierum hominis ut multum centum anni, & ideo oportet interim patienter expecta re, Iacob. 5. Patientes estote fratres usque ad aduentum Domini: ecce agricola expectat preciosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum & serotinum. Sed dolendum est de multis: sicut de illa ficulnea, de qua narratur Matth. 21. quod CHRISTVS reuertens in Hierusalem esurijt, & uidens ficum iuxta uiam, diuertit ad eam: & cum non inuenisset in ea nisi folia tantum, maledixit ficui & ait: Nunquam ex te nascatur fructus in sempiternum, & statim aruit. Ista ficus designat diuites auaros, quos cum DEVS ditauit ut fructificarent per eleemosynas, CHRISTVS esurit, quotiescunque pauper esurit, sicut ipse exponit Matth. 25. Esuriui & non dedistis, &c. Venit ad ficulneam: quando pauper uenit ad diuitem nihil inuenit ibi nisi folia: quia nihil ibi pauper recipit nisi amara uerba: indubitanter tali ficui DEVS in die iudicij maledicet, quando ei cum alijs dicet: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolis, &c. Et ideo signanter dicitur Ecclesiast. 5. Qui amat diuitias, non recipiet fructum ex eis, non dicit: Qui habet uel qui dispensat, sed qui amat ad seruandum. Nam deillo, adueniente morte dicet Diabolus illud Daniel. 4.: Succidite arborem uos contrarij humores, & dispergite fructus eius, uos executores. Nam humores repugnantes in corpore faciunt carnis corruptio nem: & executores ordinantes de funere, facient operum dispersionem & segregationem. Et tunc primo experientur, quod qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Dicit Aristot. 2. de Vegetabilibus: Quod arbores quaedam plantatae in distemperatis locis faciunt primo fructus acidos, postea dulces, & tandem amaros: & fructus talis piramidatur in utraqe extremitate, & in medio habebant figuram latam. Moraliter: homo pauper datus omnino mundo & totam intentionem suam extendens ad hoc, quod temporaliter fiat diues, facit fructum in principio ualde acidum & acutum, ieiunat, uigilat, parce uiuit, laborat & seruit, nihil dulcedinis est pro tunc in operibus suis: sed postea cum fuerit diues factus, ad tempus ludit, expendit, iocundatur solenniter, & tunc est fructus suus dulcis: sed haec dulcedo non durat. Nam statim tendit ad mortem, & tunc oportet disponere de testamento & relinquere alienis diuitias suas: & iste fructus nec apparet sibi acidus nec dulcis: sed amarissimus, quando debet dimittere terram quam coluit, prolem quam genuit, domos & cameras quas curiose aedificauit, filios & filias, & uxorem quas amauit. Et de talibus verificatur illud Sapientiae 3. Vacua est spes illorum & labores sine fructu.
Tertius bonus fructus est doctrinalis fertilitatis. Istum fructum exigit Do minus a doctoribus, praedicatoribus & praelatis, quibus dicitur lohannis 15: Posui uos ut eatis, & fructum afferatis, & fructus uester maneat. Et Sapientiae 16. Non natiuitatis fructus, pascunt homines, sermo tuus hos, qui in te crediderunt, conseruat. Sed de istis arboribus dolendum est quod quaedam arescunt propter nimiam siccitatem: quia non habent humorem deuotionis, nec zelum animarum, Oseae 9. Radix eorum exiccata est, nequaquam facient fructum. Nunc fuit sic de primis praedicatoribus plantatis in Ecclesia: imo erant rigati per gratiam, & contemplationem, Ecclesiast. 24. Dixi rigabo hortum ad plantationem, & inebriabo partus mei fructus. Secundo, alij frutescunt per curiositatem. Vnde quando parui surculi, parui frutices crescunt circumquaque circa arborem, tunc trahunt ab ea humorem. Ita est similiter quando in studio curiosa & subtilia circumponuntur menti hominis, subtrahunt ab eo deuotionem praedicandi uerbum DEI. Per opposi tum debonis, Ozea 10. in principio: Vitis frondosa lsrael, fructus adaequa tus est ei. Tertio quidam marcescunt per uenti urentis malignitatem: & sunt tales qui dimittunt praedicare propter obloquia, detractiones, & odia. Et hi uocantur nubes siue pluuia, quae a uentis circumferuntur. Arbores autumna les infructuosae.
Quartus bonus fructus & gloriosus est fructus aeternalis felicitatis, qui percipietur quando CHRISTVS dicet animae de corpore recedenti illud Pro uerb. 31. Date illi de fructu manuum suarum, & laudent eum in portis ope ra eius. Istos fructus contemplando gustare debemus si pro ipsis habendis pugnare uelimus. In figuram cuius malogranata ficus & uuae filijs Israel osten sae fuerunt, & allati fructus de terra promissionis antequam intrarent eam. Numeri 13. quia alias terram tantae difficultatis parum desiderassent. Isto modo quia sanctus Andreas fructuum coelestium dulcedinem prius gustauerat: ideo tantum ad illos anhelabat, quod per arborem crucis quasi per scalam ad eos accipiendos ascendit, dicens illud Cantic. septimo: Ascendam in palmam & apprehendam fructus eius: sciens quoniam bonorum laborum gloriosus est fructus.
On this page