Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 58 (Sap. 5:1)
OSTQVAM Spiritus sanctus declarauit formam con fusibilem, in qua necessario comparebunt iniusti in iudicio generali: Hic consequenter & ordinate occasione tam malorum quam bonorum aggreditur enarrare ordinem eius in speciali.
In quolibet autem iudicio quatuor personae requiruntur ad minus de comuni iure, scilicet iudex, actor, testis, & reus. In isto uero iudicio iudex erit DEVS, reus peccator, actor peccatum, testis iustus, in quem peccator dereliquit. Si agatur de iusticia particulari, dicendum quod est DEVS ipse. Si agatur de iusticia generali. Sicut modo dictum est in ultima lectione, quod in iudicio generali peccata tenebunt locum accusato tis Sicut dictum fuit heri, quod traducent illos ex aduerso iniquitates eorum: Et. go nunc non restat describendum illud iudicium, nisi quantum ad tres personas, uidelicet, testes, reos, iudices. Et hoc facit Spiritus sanctus in Capitulo isto toto. Vnde sic potest Capitulum istud introduci. Declarato quomodo se habebit accusator: hic declaratur quomodo se habebit testis, iudex, & reus. Et secundum hoc Capitulum istud totum diuiditur in tres partes. Nam primo de clarat quod testis non terrebitur ab aduersitate. Secundo quod reus confitebitur sine falsitate. Tertio quod iudex non movebitur a summa aequitate Secunda pars ibi: Videntes turbabuntur. Tertia ibi: Iusti in perpetuum viuent. Est igitur intentio huius Capituli quantum ad reprobos declarare tria, vide licet quod accusabuntur cum feruore laudabili, turbabuntur timore misera bili, & confitebuntur cum pudore inaestimabili. Primum ostenditur in hodierna lectione. Secundum ibi: Turbabuntur videntes. Et tertium ibi: dicentes intra se penitentiam agentes. Sicut intra patebit. Quantum ergo ad primum, videlicet testes non terrebuntur aduersitate, sed accusabunt malos fer uote laudabili: dicit sic: Tunc stabunt iusti in magna constantia, &c. In quo proces su quinque circustantiae iudicialis testimonij iustis assignantur, uidelicet tempus comparandi, gestus proponendi, modus prosequendi, forma resistendi, & causa contradicendi. Tempus comparandi exprimit cum dicitur Tunc. Gestus proponendi: Stabunt. Modus prosequendi: in magna constantia: forma resi Rendi, aduersus eos qui se angustiauerunt. Et causa contradicendi: Et quia abstulerunt l. ibores eorum. Dicit ergo: Tunc, uidelicet in die iudicij non modo durante patientia huius uitae, sed tunc. Quia Luc. uigesimo primo: Tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potentia magna & maiestate, & in Psalmo: Tunc loquetur ad cos in ira sua, & in furore suo conturbabit eos. Et ideo tunc stabunt: quia prius iacuerunt compediti, ligati, oppressi, & prostrati. 1. Mach. cap. 3. State nunc contra inimicos & expugnate eos. Vult enim Scriptura quod iusti stare debent ad quatuor actus, scilicet ad uidendum, ad docendum, ad testificandum, & ad pugnandum: Primo ad uidendum. Nam ille qui stat ad remotius potest uidere quam qui sedet, Hierem. 6. State super uias & uidete & interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona & ambulate in ea. Secundo ad docendum. Praeco proclamaturus edictum Regis ascendit in altum, ut eminus audiatur: Praeco quicunque est quasi praedicator proclamaturus edicta regis: id est, praecepta CHRISTI, Act. 5. Stantes loqui mini in templo omnia uerba uitae huius. Et Neemi. 8. Stetit Esdras super gradum ligneum, quem fecerat sibi ad loquendum. Tertio stare iubetur iustus ad testificandum, Matth. 9. Stabitis ante reges & praesides propter me. Quarto ad pugnandum, ad Ephes. 6. "Accipite armaturam DEI, ut possitis resistere in die malo, & in omnibus perfecte stare". Stabunt ergo iusti in magna constantia, qui in uita ista abiecti fuerunt in magna miseria, 1. Mach. 2. Mathathias & fi lij eius constanter steterunt. Vnde consonat quoddam responsorium: O constantia martyrum, &c. Quod responsorium fecit quidam rex Franciae nomine Robertus, qui floruit circa annos Domini, 1196. hac occasione. Cum esset uir literatura & subtilitate celebris, & morum ciuilitate urbanus: carmina multa in Latino sermone ad honorem DEI composuit, uidelicet prosam: Sancti spi ritus assit nobis gratia. Et responsorium de natiuitate Domini, uidelicet: Iudaea & Hierusalem, & responsorium de beato Petro. Cornelius Centurio. Et de omnibus sanctis: Concede nobis. Cuius uxor uocabatur Constantia, quae moleste tulit, quod de ea nihil composuerat, quod posset ad eius laudem decantari. Ille ergo ad placandum eius impatientiam composuit praedictum responsorium de martyribus: O constantia martyrum, quod illa de se aestimans de cantatum, placata est: Stabunt ergo iusti in magna constantia aduersus eos qui se anoustiauerunt, iniurijs aut flagellis, ad Hebr. 11. "Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes angustiali, afflicti quibus dignus non erat mundus". Et subditur causa: "Qui abstulerunt labores eorum": id est, auferre uoluerunt cogendo eos, derelinquere legem CHRISTI
Dubitatio circa materiam huius lectionis erit ista. Vtrum in iudicio generali erit aliqua disceptatio uocalis.
Quod non. Quia secundum Aug. de Ciuit DEI lib. 4. cap. 26. DEVS conscientias reproborum "conuincet sine ulla ser monis prolixitate". Sed si fieret accusatio singulorum, fieret magna sermonis prolixitas: Ergo nulla erit ibi uocalis disceptatio, neque iudicis, neque testium, neque reorum.
Praeterea August. eodem lib. cap. 15. loquens de libro uitae, ex cuius Scriptura omnes homines iudicabuntur. Sicut dicitur Apoc. 20. Dicit, quod hoc non debet intelligi corporaliter: quia haberent magnitudinem in effabilem, & uix in longissimo tempore posset legi: sed non minus tempus requiritur ad narrandum oretenus, quam ad legendum in libro si esset ibi scriptu ra: Ergo sicut liber uitae debet intelligi spiritualiter pro quodam uirtute diui na, per quam fiet ut unicuique opera sua tam bona quam mala in memoriam re uocentur, atque simul omnes & singuli iudicentur. Ita debet iudicium & quantum ad sententiam & quantum ad disceptationem intelligi mentaliter. Prae terea ad Roman. 2. "Testimonium reddente illis conscientia eorum, & inter se inuicem cogitationum accusantium, seu etiam defendentium in die, quarido iudicabit DEVS occulta hominum": Ergo accusationes ibi non erunt nisi mentales: & eadem ratione disceptatio & sententia iudicis.
Ad oppositum est Greg. 16. Moral cap. 21. ubi loquens de reprobis dicit: Illi uerba iudicis audient, qui eius fidem saltem uerbotenus tenuerunt. Sed hoc de uerbo interiori intelligi non potest: Ergo de uerbo uocali. Praeterea sententia debet congruere statui illorum, contra quos ferenda est: Ergo sicut in iudicio particulari contra animas exutas fertur sententia spiritualis: Ita tunc cum fertur in homines corporaliter assistentes, debet esse corporalis.
Praeterea August. 10. de Ciuit. DEI cap. 1. dicit quod, "per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est": si fieret mentaliter statim expediretur: Ergo erit uocalis.
Ad istam quaestionem respondet Sanctus Tho. super. 4. Sentent. dist. 47. q. 1. ar. 2. d quod quid in ista quaestione sit uerum, pro certo definiri non potest: probabilius tamen aestimatur quod totum illud iudicium & quo ad discussionem, & quo ad accusationem malorum & commendationem bonorum: & quo ad sententiam de utrisque mentaliter perficietur. Quia si singulorum facta narrarentur inaestimabilis temporis longitudo exigeretur. Vnde secundum eum probabile est, quod processus recitatus Matth. 25. "Esuriui" & caetera mentaliter tantum perficietur, salua reuerentia doctoris sancti. Alii dicunt probabilius & concordantius cum textu Sacrae scripturae, uidelicet quod ibi erit disceptatio tam uocalis quam mentalis. Quia CHRISTVS qui iudicabit est DEVS & homo, & iudicabit modo diuino, & modo humano: Et ex hoc erit maius gaudium sensibile beatorum, & maior dolor sensibilis malorum. Magis autem congruet corporali apparitioni iudicis & iudicandorum, & etiam uocali eorum citatio ni, praecedenti iudicium per tubam: de qua lectione praecedenti dictum fuit. Vnde dicendum uidetur, quod uocalis erit accusatio malorum a CHRISTO dicente realiter consimilem processum, sicut ipse posuit Matth. 25. Et commendatio & sententia definitiua consequenter erit. Similiter accusatio mentalis sicut dicitur in lectione praecedenti: quia traducent eos ex aduerso iniquitates eorum.
An homines testificabuntur contra malos uocaliter, est mihi dubium. Dicunt quidam quod sic. Angeli uero qui fuerunt custodes reproborum specialiter testificabuntur contra eos, sicut tenent sancti. Et hoc idem dicit Apuleius lib. suo de DEO Socratis.
Notandum est autem quod fiet discussio de duobus, uidelicet de praeceptis iusticiae, & de operibus misericordiae. Reprobi enim damnabuntur propter duo, uidelicet quia peccauerunt transgrediendo praecepta iusticiae: & quia peccata sua non redemerunt per opera misericordiae: prima erit de meritis & erit mentalis: secunda de operibus misericordiae, ut appareat eos non esse dignos misericordia, & erit reuera uocalis: sicut sonat textus Euangelij.
Ad secundum uult August. dicere, quod non fiet discussio in particulari & singillatim de culpis uocaliter, sed mentaliter: simul tamen & in uniuersali iudicabuntur uocaliter sicut dictum est.
Ad tertium quod accusationes fient utroque modo, & per cogitationes uniuscuiusque ad semetipsum mentaliter, & per replicationem iudicis generaliter de operibus misericordiae neglectis. Ad motiuum doctoris tenentis uiam oppositam de prolixitate temporis patet, quod non requiritur magnum tempus ad replicandum contra omnes in generali, & ad proferendum sententiam modo praedicto. Sed discus sio tam meritorum quam peccatorum in particulari erit mentalis, ut dictum est. De die uero iudicij generaliter hoc credimus & tenemus, quod non erit antequam Antichristus uenerit: sicut dicit Apostolus 1. Thess. 2. Cuius aduen tus nobis omnino incertus est: Nam circa eius aduentum calculatores & Pseu doastronomi seducti sunt. Hoc tamen sciendum sicut dicit quidam expositor su per cap. 11. Apoc. Antichristus regnabit. Sicut ibidem dicitur 4a: mensibus: id est, tribus annis cum dimidio, & tunc uenient Enoch & Helias, & praedicabunt diebus 1260. hoc est, toto tempore quo regnabit Antichristus amicti saccis, ut prouocent homines ad poenitentiam, quos tandem occidet Antichristus, & insepulti iacebunt per tres dies & dimidium propter Antichristi timo rem. Et postea resurgent & ascendent in coelum, & postea occidetur Antichristus a CHRISTO uel a Michaele, sicut dicit glossa, 2. Thess. 2. Post mortem autem Antichristi dabuntur ad poenitentiam TEV. dies pro illis qui in perse cutione Antichristi titubauerunt. Tunc ergo ministri & sequaces Antichristi licet ipse sit mortuus, pacem & securitatem habentes ubique ducent uxores & celebrabunt conuiuia. Et cum dixerint pax & securitas: tunc repentinus eis su perueniet interitus, ita grauis & subitus, sicut est dolor mulieris parturientis & non effugient sicut dicit Apostolus, 2. Thes. 2. Vbi in glossa fere omnia praedicta ponuntur. Sicut etiam dicit Haymo, & habetur etiam in glos. 2. Thess. 2: Nascetur de tribu Dan. Occidetur autem in monte oliueti in papilione & in solio suo. In loco illo circa quem Dominus ascendit. Quando ante Dominus post illas TEV dies uenturus sit penitus ignoratur. Haec Haymo
On this page