Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Spiritus sanctus reprobauit idolatras per multas uias, & declarauit diffuse unum solum uerum DEVM esse colendum. Cultus autem unius DEI fuit antiquitus potissime apud Hebraeos, cultus uero idolorum apud Ae gyptios: Modo consequenter in ista parte, ut cultum unius DEI complete suadeat, & cultum idolorum perfecte dis suadeat, agit comixtim usque ad finem libri, nunc de sup plicijs inflictis Aegyptijs, nunc de beneficijs collatis ludaeis. Ostendens quod illi erant iuste puniti, propter eorum iniquitatem: & isti mirabiliter uisitati a DEO propter eorum pietatem: quia unum uerum DEVM fideliter coluerunt. Et hu iusmodi processum tenuit supra, cap. 5. Diuiditur ergo processus suus usque ad finem libri in duas partes. Nam primo narrat iustorum & iniustorum commu nem retributionem: Secundo rependit autor libri DEO pro collatis beneficijs populo DEI, gratiarum actione, in fine libri, ibi: In omnibus enim magnificasti.
Circa primum duo facit: Nam primo narrat malorum multiplicem tribu lationem: Secundo eorum finalem exterminationem, ibi: Impiis autem. Circa primum tria facit: Primo ostendit quomodo Aegyptij affligebantur per be stias & animalia: Secundo ostendit quomodo affligebantur per res insensatas & elementa: Tertio quomodo affligebantur per corpora supercoelestia. Secun pats intra capitulo isto: Negantes enim nosse. Tertia cap. 17. Magna enim sunt iudicia tua. In qualibet enim istarum partium facit collationem, & corre spon dentiam inter beneficia & supplicia. Nam sicut Aegyptij premebantur per be stias, elementa, & corpora supercoelestia: ita Hebraei contra haec tres mirabi les consolationes habuerunt, siue receperunt: habuerunt coturnices eis datas in escam, ut sicut muscae & ciniphes afflixerunt Aegyptios: ita uolucres nobiles consolarentur Hebraeos. Secundo habuerunt Manna de aëre descendens, ut sicut ignis & grando afflixerunt per elementum aëris Aegyptios: ita Manna per idem elementum descendens, confortaret Hebraeos. Tertio habuerunt lucem a corporibus supercoelestibus, semper cum eis permanentem, ut cor pora coelestia (quando Aegyptijs lucem suam subtraherent) eam tamen nihil ominus Hebraeis exhiberent. De istis ergo beneficijs & supplicijs agitur alter natim per uirsenr per duo capitula. Circa tamen primam qailaciu, quae est de Aegyptiorum exterminatione, & de Hebraeorum consolatione, & utraque, per bestias & uolatilia, tria facit. Nam primo narrat Aegyptiorum extermi nationem: Secundo Hebraeorum mirabilem consolationem: Tertio assignat inter Aegyptios & Hebraeos cuiusdam diuersitatis distinctionem. Secunda pars ibi: Pro quibus tormentis. Tertia ibitoportebat. Quantum ad primum dicit: propter haec: id est, idolatriam multiplicem, & bis similia: quia aliquos modos idolatriae specificauit, & aliquos praetermisit: Passi sunt digne vormenta, & per multitudinem bestiarum exterminati sunt: quia per multitudinem bestiarum quidam afflicti, & quidam exterminati sunt. Circa secundum per contrarium tecit DEVS circa populum suum, licet peccassent in deserto: sicut narratur Exod. 16. Filij Israel in deserto murmurauerunt contra Dominum, dicentes: Vtinam essemus mortui in Aegypto, quando sedebamus super ollas carnium, & comedebamus ad saturitatem: statim uero, cum Moyses orasset ad Domi num redijt, & respondit eis: Audiuit Dominus murmurationes uestras con tra eum, & dabit uobis uespere carnes. Facto uero uespere ascenderunt cotur nices de quodam sinu Arabico, ubi potissime nutriuntur, & transito mari in termedio ceciderunt inter castra: id est, inter tentoria Hebraeorum, & capie bantur ad nutum populi. Et hanc Historiam narrans in litera, dicit sic: pro qui bus tormentis Aegyptiorum prius recitatis: id est, loco tormentorum Aegi ptis illatorum bene disposiuisti populum tuum: id est, dedistibeneficia populo tuo, quibus: id est, illis qui fuit populus tuus, Dedisti concupiscentiam delecta mentisui: id est, delectationem concupitam, iuxta illud Psalm. Concupierunt concupiscentiam in deserto, nouum saporem: id est, escam novi saporis, parans eis ortygometram. Est autem ortygometra auis regia secundum Magistrum in Historijs, quam losephus ortygiam uocat. Graecus uero ortygometram, nos uulgo dicimus currilegum a currendo, & dicitur ortygometra quasi recta men sura. Isidorus tamen uidetur differentiam ponere inter coturnicem, & ortygo metram, 2 Etymolog. cap. 7. Coturnices a sono uocis dicuntur, quas Grae ci fortygias uocant, eo quod uisae fuerunt primo in Ortygia insula in mari Aegaeo omnium Cycladum clarissima. Hae adueniendi tempora habent. Nam aestate depulsa maria transmeant, Ortygometra dicitur quae gregem ducit. Cum autem terrae appropinquat, accipiter uidens eam rapit: & propterea cura est uni uersis ducem solicitare externi generis, per quam caueant extrema pericula: Cibos gratissimos habent, semina uenenorum: quam ob causam eas ueteres ue sci interdixerunt, solum enim hoc animal sicut homo caducum patitur morbum Haec lsido. Vbi patet secundum eum, quo coturnix & ortygometra non sunt idem: quia solum illa dicitur ortygometra, quae ducit exercitum, & non alia: quamuis aut dicat Isi. accipiens a Solino, quio solum hoc animal morbum patitur caducum, non tamen creditur hoc esse uerum. Vulgus enim dicit, quod autor libri, qui incipit, tri plex est, esse scribit, quod illum quidem morbum patiuntur passeres. Scribit etiam Solinus de mirabilibus Mundi de coturnicibus, quio quando mare transire uolunt austro flante, nunquam exeunt. Nam uim flatus tumidioris metuunt, plurimumque se aquilonaribus credunt, ut corpora pinguia, & ideo tarda facilius prouehat. Fortior ac uehementior spiritus, cum maria transeunt, impetus differunt, & metu spacij longioris uires suas tarditate nutriunt: ubi uero terram conspiciunt, cateruatim coëunt. Deinde cogIobatae uehementius properant, quae festina tio plerunque exitium parat nauigantibus. Accidit enim noctibus ut uela inci dant, & praeponderatis funibus in alueos mergant. Haec Solinus. Isto ergo auium genere pauit Dominus filios Israel in deserto, cum paterentur concu piscentiam carnium, quales comederant in Aegypto, ut uidelicet per illas car nes auerterentur a concupiscentia quam habebant, & hoc est, quod dicitur in litera: vt illi quidem: id est, filij Israel concupiscentes escam carnium, scilicet de Ae gypto auerterentur, & a necessaria concupiscentia: hoc est, uiolenta (necessarium enim uno modo dicitur uiolentum secundum Aristot. 5. Metam. cap. de ne cessario)fuit autem concupiscentia eorum uiolenta: quia oriebatur ex consue tudine uescendi carnibus in Aegypto. Consuetudo autem assimilatur naturae, 7. Ethi. Consuetudo est altera natura. Vt ergo auerterentur a necessaria concu piscentia, propter ea, quae illis ostensa & missa sunt: id est, propter animalia, quae illis missa fuerunt per diuinam prouidentiam: id est, coturnices: ideo eis diui nitus datae fuerunt, quod & factum pro tunc saltem fuit, ut a concupiscentia auerterentur. unde subdit: Hi autem: id est, filij Israel in breui inopes facti: id est, indigentes cibo novam gustauerunt escam, de qua dictum est. Et est notandum quod consuetudo maximam habet uiolentiam inclinandi uoluntatem ad se: & ideo sicut optimum est assuefieri ad bonas consuetudines & uirtuosas: ita periculosum & pessimum est assuefieri ad uitia. unde narrat Valerius libro 7. cap. 2. in fine: Quod Cretenses cum acerbissima execratione uti uolunt aduer sus eos, quos uehementer odiunt: optant, ut mala consuetudine delectentur modestoque uoluntatis genere efficacissimum genus ultionis euentum repe riunt. Haec ille. Vult dicere, quod ipsi uidentur moleste maledicere, quando di cunt homini mala consuetudine delecteris: & tamen imprecantur ei maximum genus mali. De malicia uero peruersae consuetudinis loquitur. Augustinus 8. confess. cap. 5. de semetipso dicens, quod difficilis fuit ad conuertendum ad fi dem, unde dicit sic: "Ligatus eram non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate, uelle meum tenebat inimicus, & inde mihi catenam fecerat & constrinxerat me: quippe ex uoluntate peruersa facta est libido, & dum seruiui libidini, fa cta est consuetudo: & dum consuetudini non restiti, facta est necessitas". Haec Augustinus. Vnde etiam metrice dicitur: Qui non assuescit virtuti dum iuuenescit. A vitijs nescit discedere, quando senescit. In cuius figuram Saluator faciliter suscitauit puellam in domo, & iuuenem de latum in porta. Sed Laxarum quadriduanum in momento cum gemitu, la chrymis & clamore, Ioh. 11. Quam Historiam exponens August. super Mat thaeum Homel. 15. dicit sic: Moles imposita sepulchris, ipsa est dura uis con suetudinis, qua premitur anima, nec resurgere nec spirare permittitur: dictum est autem quadriduanus. Reuera ad istam consuetudinem de qua loquor, de quodam progressu peruenit anima: prima est quasi scintillatio delectationis in corde: secunda consensus in uoluntate: tertia factum: quarta consuetudo. Haec Augustinus.
On this page