Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 179 (Sap. 16:10-16:12)
EXPLICATA tribulatione Aegyptijs illata, per minutas bestias, quibus sine remedio exterminabantur: Redit ad correptio nem filiorum Israel in deserto, a qua cum mirabili adiutorio libe rabantur. Et circa hoc tria facit. Nam primo ostendit huius reme dij causam supernaturalem: Secundo ponit huius remedij causam finalem: Et tertio excludit, ad huius remedij efficientia, omnem causam medicinalem. secunda pars ibi: Ns in ultam. tertia ibi: Etenim neque herba.
Quantum ad primum dicit sic: Filios autem tuos, &c. quia fuerunt filij, ideo debuerunt castigari, Eccles. 7. Filij tibi sunt, erudi illos, & curua illos a pueritia eorum. In cuius figuram dicit Psal. Beatus qui tenebit & allidet paruulos suos ad petram: id est, beatus qui castigabit filios suos, uel carnales per naturam, uel spirituales per curam, & allidens eos petrae: id est, CHRISTO, assuefaciens eo: ad opera uirtuosa, & alibi dicit: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae: hoc est, statim in iuuentute uitia peccatorum per castigationes condi gnas amputari: & hoc est capere uulpes paruulas, quae demoliuntur uineas. Can. 2. Vnde Hieron. super epistolam Ephes. 2. & habetur in Cano. di. 37. legant. Heli sacerdos pater sanctus fuit, sed quia filios non erudiuit in omni disciplina, & correctione, supinus cecidit, & mortuus est. Filios autem tuos nec draconum nec venatorum vicerunt dentes: quia nec a magnis bestijs in quantitate, cuiusmodi sunt dracones: nec a maliciosis in qualitate, cuiusmodi sunt serpentes minores, Domino protegente laedebantur: Draco enim secundum Isid. ueneno caret, 12. Ethi. cap. 8. ita scribit: Draco maior cunctorum serpentum siue omnium animantium super terram. Hunc Graecit draconta uocant: Vnde & deriuatum est in Latinum, ut draco diceretur, qui saepe a speluncis ex tractus fertur in aërem, concitaturque propter eum aër. Est autem cristatus, ore paruo, & arctis fistulis, per quas trahit spiritum, & linguam exurit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet. Verbere potius quam ictu nocet: in noxius est enim a uenenis, & ideo huic ad mortem faciendam uenena non erunt necessaria: quia si quem ligauerit, occidit. Vnde nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephantes solito gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Haec lsid. Fertur autem secundum Papiam quod herba quae dracontea dicitur, nata sit de sanguine draconis, & ideo sic uocata, & est draconij coloris: flos uero eius sicut lingua draconis. Si quis radicem huius herbae sanis confricet manibus, serpentes sine piculo prendet: est aut tyriacae uirtutis si legat mense lulij. Haec Papias. Mirabile est autem, si ueneno careat draco, cum secundum autores auram spirando inficiat, & inflatu mortifero pestes ingerat: sicut patet ex narratione Aristot. lib. suo de proprietatibus elementorum, de eo quod contigit tempore Philippi in Armenia, & Solinus de Mirabilibus mundi dicit expresse, quod non in dentibus, sed in cauda uenenum habeat: nec obstat quod eius carnes comedunt Aethiopes, sicut dicit Psal. Dedisti eam populo Aethiopum escam: quod potest esse, uel quia uenenum excutiunt aliqua arte, sicut medici faciunt de serpentibus: uel caudam abscidunt, in qua latet uenenum. Draconis autem caro uitrei coloris est, & infrigidat uescentes eam: hinc est quod Aethiopes in feruida plaga habitantes, carne draconis libenter uescuntur. Mercatores etiam squod est mirabile dictu) quibusdam carminibus dracones faciunt mansuetos ad tempus, quibus insidentes freno eos regunt, usque tunc in Aethiopiam ueniunt, ubi eos uendunt, ut dicitur in lib. de Naturis rerum. Dicit ergo litera: Filios autem tuos nec draconum, nec uenatorum uicerunt dentes: misericordia autem tua adueniens saluauit eos per aspectum serpentis, sicut in lectione praecedente dictum est. Subdit autem causam quare sic affligebantur, & alt: In memoriam enim sermonum tuorum exterminabantur, & velociter sanabantur, ne in altam incidentes obliuionem, non possent vti tuo adiutorio. Et dicuntur tria: videlicet, causa afflictionis illatae, modus medicinae collatae: & finis salutis eis datae. Puniebantur enim in memoriam sermonum tuorum: hoc est, ad memoriam & comminationem DEI exterminabantur. Aliqui legunt in memoria dictiona liter: quia obliuio diuinorum sermonum multos duxit in exterminium. Ali qui legunt exanimabantur, aliqui exterminabantur: & potest exponi exterminabantur: id est, grauiter uexabantur. Modus medicinae collatae subiungitur, cum dicitur: Et velociter sanabantur. Finis uero salutis eis datae, fuit remotio desperationis, unde subdit: Ne in altam incidentes obliuionem: in altam: id est, in pto fundam, ut non possent tuo vti adiutorio, desperatione praeueniente cogitationem. Vltimo excludit ab illo remedio causam naturalem, & dicit sic: Etenim nec herba, nec malagma sanauit eos: sed tuus Domine sermo, qui sanat omnia. Malagma, idem est, quod * emplastrum: & dicitur a malaxo, as, quod est, manu laxare & comprimere herbas coctas, cum oleo uel butyro in aliquo genere gummi: uel aliquas species commiscere pro emplastro, & nihil tale sanauit eos: sed sermo DEI, quo praecepit serpentem aeneum fieri, & poni pro signo. Numeri 21
Circa illam clausulam: Tuus sermo Domine sanat omnia. Notandum est, quod sermo DEI deuote conceptus, sanat omnes infirmitates mortales, uel morales uirtute diuina, de quo Psalm. Qui propiciatur omnibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas: & sicut medicina non subito sanitatis effectum inducit, sed per processum temporis, & cum mora: ita uerbum auditum aliquotiens audito rem subito non conuertit, sed cum forte in anima eius quieuit per 20. annos, tunc primo incipit operari. Habet autem anima multas infirmitates, quae ad septem capitales radicaliter reducuntur, & per septem corporeas infirmitates, figurantur. Nam superbia phrenesi comparatur: patitur enim phreneticus mentis alienationem, qua nec bene iudicat de seipso, nec de alijs: imo seipsum iudicat quanto infirmiorem, tanto ualentiorem. Eodem modo superbus omnes contemnit & damnat, & se solum sufficientem reputat, & sibi plus quam habet sem per arrogat. Istam mentis alienationem patiebatur merito pro sua superbia rex Nabuchodonosor, de quo Danielis 4: qui dixit deambulans in aula sua: Non ne haec est Babylon magna, quam ego aedificaui in domum regis, in robore fortitudinis meae, & gloria decoris mei: Et statim uirtute DEI eiectus est ab hominibus, & cum feris uixit, & passus est mentis alienationem, & uidebatur sibi, quod esset bos in anterioribus, & in posterioribus leo: & post septem menses restitutus est ad preces Danielis ad sensum, licet non statim ad regnum: & tunc legitur sic dixisse: Omnes uiae DEI iudicia, & gradientes in superbia po test humiliare. Daniel. 4. Cura uero phrenesis in principio, est euacuatio sanguinis, & aliorum superfluorum, quae ad cerebrum ascendentes perturbant usum rationis. Et eodem modo uerbum uel sermo DEI ostendens nos uacuos esse ab omni bono, quantum ad nos attinet, & a DEO habere quidquid boni fecerimus: & quamdiu in phrenesi superbiae detinemur, a nobis sanitatem mentis recuperare non ualemus: iuxta illud Eccles. 3. Sinagogae superborum non est sanitas: & ideo certe oportet nos sanguinem superbiae emitte re, & effundere superfluos humores rerum temporalium, & cum uera humilitate & firma fide currere ad DEVM: de quo dicitur Luc. 6. Omnis turba quaerebat eum tangere: quia uirtus de illo exibat, & sanabat omnes. Secunda infirmitas spiritualis est ira: & haec comparatur febri acutae: eo quod habens eam, patitur calorem continuum, & sitim magnam, secundum Constantinum lib. 7 uiati. ca. de Cersi. uel causon. Et isto modo est de homine iracundo, qui statim ad quodlibet uerbum calorem cholerae suae ostendit gestu, uerbis, & uultu: habent etiam sitim magnam semetipsum uindicandi, & talis omni die incendit omnes uicinos suos Pro nihilo. Hanc infirmitatem patiebatur Hero des, quando uidebat quod illusus a Magis esset. Iratus est ualde: & mittens, occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem, & in omnibus finibus eius. Ecce praecessit calor nimius, & secuta est sitis irrationabilis ultionis: Istam infirmitatem curat sermo diuinus praedicando de diuina dulcedine, & pietate DEI, In cuius figuram legimus Marc. 6. Quod discipuli ungebant multos oleo, & sanabantur. Tertia infirmitas est inuidia: & haec comparatur sebri seu febricitanti. Febricitans namque modo calescit, modo frigescit: eodem modo inuidus modo gaudet de aduersitate bonorum, modo dolet de eorum prosperitate. Istam infirmitatem patiebatur Saul 1. Reg. 18. quando iuuenculas audiuit canere de Dauid, & ait: Mihi dederunt mille, & Dauid decem millia. Ista infirmitas putrefacit interiora hominis, & cura eius est sermo diuinus persuadens amicitiam, & gratitudinem: quia sicut inuidia est putredo animae, ita amicitia est eius sanitas. Prover.14. Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium inuidia. Quarta infirmitas spiritualis est accidia, quae comparatur paralysi, quae est membrorum dissolutio, & debilitatio, ita quod motum debitum perficere non pos sunt, patientes eam. Istam infirmitatem patiebatur figuratiue loquendo ille, qui 38. annis iacuit ante piscinam salutiferam, & nunquam descendit in eam, ut sanaretur. Ioan. 5. & significatinueteratos dierum malorum, qui continue iacent iuxta sacramentum confessionis & poenitentiae, & nunquam curant intrare, do nec debeant mori. Ista infirmitas sanat per ualde calida: quia si ex una parte consideratur calor poenae gehennalis, & ex alia parte calor charitatis CHRISTI, ex citantis ad operationes uirtutis, statim de tanta accidia poterit habere curam, Hiere. 3. Convertimini filij reuertentes, & sanabo infirmitates uestras. Quinta infirmitas spiritualis est auaritia, & comparatur hydropisi secundum Bedam, cuius proprietas est: quanto magis bibit, tanto plus sitit, iuxta illud Horatij libro 2. Ode 2 Crescit indulgens sibi dirus hidrops. Nec sitim pellit, nisi causa morbi Fugerit venis, & aquosus albo Corpore languor.
Et eodem modo auarus nunquam dicit, sufficit: hanc infirmitatem patiebatur diues ille qui dixit Luc. 12. Destruam horrea mea, & faciam maiora, & illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi. Istam infirmitatem sanat sermo diuinus, persuadens eleemosynam, & opera pietatis. Esa. 58. Frange esurienti panem tuum, & egenos uagosque induc in domum tuam: & sequitur: Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, & sanitas tua citius orietur. Sexta infirmitas spiritualis, est gula & ebrietas, subuertens iudicium rationis, & comparatur x epilentiae, quae facit hominem caderem corporaliter: spiritualiter autem & mortaliter ad omnia genera peccatorum, cum sit ingressus, & ianua omnium uitiorum. Istam infirmitatem patiebatur diues epulo, Luc. 16. qui induebatur purpura & bysso, & epulabatur quotidie splendide. Loth etiam inebriatus utranque filiam cognouit. Gene.19. Quia haec est infirmitas, quae nunquam sola uenit, hanc sanat sermo diuinus, persuadens abstinentiam rationabilem. Eccles. 31. Sanitas est mentis & corporis sobrius potus. Septima infirmitas est luxuria, & comparatur leprae: eo quod generatur ex calore corrupto & deordinato. Et istam infirmitatem patiebatur Salomon, qui habuit uxores reginas quasi septingentas, & concubi nas trecentas: & cum iam senex esset, deprauatum est cor eius per mulieres, 3. Reg. 11. Haec est infirmitas contagiosa, & abominabilis. Vna nanque persona talis centum potest inficere: & hanc sanat sermo DEI persuadens homini honestam societatem, & poenitentiae seueritatem, & deuotae orationis instantiam. Haec enim omnia ad curam huius infirmitatis exiguntur. In cuius figura, Maria lepra percussa, per septem dies fuit exclusa a castris, & non nisi ad orationem Moysi sanata. Numeri 12. dicente Moyse ad Dominum: DEVS obsecro, sana eam. Sic ergo sermo DEI sanat omnia. In cuius figura dicitur Luc. 9. quod CHRISTVS conuocatis duodecim discipulis, misit eos praedicare regnum DEI, & sanare infirmos.
On this page