Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 165 (Sap. 14:17-14:17)
OSITA prima causa adinuentionis idolorum, quae fuit amor de ordinatus hominum ad amicos, & parentes: In ista parte prosequitur de causa secunda principali eiusdem erroris, quae fuit superbia, & uana ambitio regum & principum, ad dominationes & honores. Principes & tyranni volentes honorari non solum a praesentibus, sed etiam ab absentibus, dedicauerunt uel ordinauerunt sibiipsis imagines, quas multi Mlicari fecerunt, & apud remotas nationes statui, & ueneratione seruari, ut ubique timerentur. Vnde sibiipsis honores diuinos fecerunt attribui, infirmi tatis humanae obliti. Sic Nabuchodonosor praecepit Holoferni omnes deos terrrae exterminare, ut ipse solus DEVS diceretur ab alijs nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subiugari. Sic Caius Caligula Imperator per uniuersum mundum imaginem suam misit, ut ab omnibus tanquam DEVS co leretur. Dicebat enim se fratrem louis esse. Vnde & unicam filiam quam habebat, posuit inter genua louis, ut postquam egressa esset de genibus louis, communis utriusque filia videretur. Iste Caius mandauit Petronio, quem lu daeae praefecerat, pro praetore, quod statuam suam erigeret in Hierusalem, eo quod intellexerat solos ludaeos cultum statuae suae recusare. Quo audito lu daei ad Petronium accesserunt supplicantes, ut nullo modo ad cultum statuae Caesaris eos hortaretur: quia citius uellent occidi, & se iugulari obtulerunt, & iurabant quod nunquam amplius terram colerent, & sic inedia afflicti more rentur. Sic Herodes Agrippa diuos honores ab adulatoribus recepit, sicut di citur Actu. 12. qui inter honores sibi factos, bubonem uidit insistentem & imminentem capiti suo, nuncium mortis suae, & inclinatus ad eos, qui sibi applaudebant, dixit: En ego DEVS uester morior. Statimque percussus ab angelo, & consumptus a corrodentibus uermibus uiscera eius, expirauit. Haec ergo uana superbia, & ambitiosa elatio secunda causa fuit idola faciendi. Et hoc est, quod dicitur inlitera: Hos quos palam: id est, principaliter: homines honorare non poterant, scilicet colendo propter hoc quod: id est, quia, longe essent, ipsi a regionibus suis a longinquo figura eorum allata euidentem imaginem, &c. Litera glana est.
Circa iuam clausulam, imaginem regis quam honorare voluerunt, notandum, quod quia hic agitur de ambitione honoris gentilium principum, & secundum doctrinam Aristot. 4. Ethic. circa amorem honoris, contingit inuenire superabundantiam, & defectum, & medium. Ideo circa honoris materiam est sciendum, quod ad honorem tripliciter nos habere debemus. Debemus enim honoribus nos dignificare, honores non nimis desiderare, honores inuicem communi care. Primo enim debemus honoribus nos dignificare. Sola enim uirtus facit hominem dignum honore: nullus enim prauus existens, dignus est honore: quia uirtutis praemium est honor, & tribuitur bonis, sicut dicit Aristot. 4. Ethic. ca. 4. In cuius signum narrat Aug. 5. de Ciuit. DEI, cap. 13. quod Romani antiqui tus uirtutem & honorem, sicut duos deos coluerunt: quibus duas aedes, siue duo templa constituerunt, sic ad seinuicem ordinata, & continuata, quo nullus possit intrare templum Honoris, nisi prius templum Virtutis pertransiret. In signum quod apud eos nullus reportaret honorem, nisi illum per uirtutem aliquam meruisset. Et ideo dicit Aristot. 4. Ethic. cap. 5. Secundum ueritatem ergo solus bonus est honorandus. Vnde ad Rom. 2. "Honor & pax omni operanti bonum" Et quamuis honor debeatur uirtuti, sicut praemium quoddam insufficiens, tamen nihilominus honor plerunque derogat uirtuti, dum mentem honorati in superbiam nititur eleuare. Et ideo ad istam pestem rationabiliter euitandam legimus quod uictoribus, triumphantibus, & Romam redeuntibus triplex honor im endebatur, & triplex iniuria inferebatur: Primus honor fuit que uictori populus obuiauit cum iubilo & laeticia: Secundus quo omnes captiui sequebantur currum eius, ligatis manibus post tergum. Tertius honor fuit, quod uictor induebatur tunicam louis, & ponebatur in curru, quem trahebant quatuor equi albi, & ducebatur usque ad Capitolium. Iuxta illud: Quat tuor in niueis aureus ibis equis.
Ne tamen istis honoribus sublimatus, obliuisceretur sui, triplicem molestiam sustinere debuit illo die. Prima erat quod ponebatur una cum eo quaedam persona seruilis conditionis, ut daretur spes cuilibet quantumcunque uilis conditionis, perueniendi ad talem honorem si per probitatem & uirtute se digni ficare uellet: Secunda molestia erat quod seruus ille eum per uices sedentem in curru colaphisabat, dicens: vronti Atarau: id est, nosce teipsum, & noli de honore tibi exhibito superbire. Tertia molestia erat, quod illo die licebat cuilibet di cere impune opprobria in uictorem. Vnde Iulio Caesari reuertenti post multas uictorias fuerunt grauissimae contumeliae dictae, nulla penitus ultione sequente. Aliter aliquantulum de isto honore scribit lsidor. 8. Ethym. cap. 2. & allegat Tranquillum ducem, quod triumphus dicitur ab eo: quia triumphans cum urbem ingrederetur, tripartito iudicio honorabatur: Nam primum de triumpho duci concedendo iudicabat exercitus: secundo senatus: tertio populus. Erat autem mos Romanorum, ut triumphans quadrigis ueheretur, co lore rufo perliniretur, purpura & palmata toga indueretur, palma aurea uel lauro corgnaretur, scipione seu sceptro, super quod sedebat aquila, ornaretur. Et istis omnibus praeparatis, ei carnifex pro socio praeponeretur. Ideo uero in quadriga uehebatur: quia illo genere uehiculi primi praeliantes utebantur. Ideo colore rubeo perliniebatur, quasi diuini ignis inuictam effigiem imitaretur: Ideo super scipionem siue sceptrum aquilam habebat, eo quod per uictoriam ad summam magnificentiam ascendebat. Coronabatur coro na palmea, si in bello uel in conflictu triumphasset. Palma autem aculeos habet, & significat conflictum. Coronabatur corona laurea, si sine conflictu contingeret triumphare, uidelicet hostes sine pugna fugando: quia laurus a culeos uel spinas non habet. A carnifice contingebatur, ut ad tantum fastigium euectus, mediocritatis humanae commoueretur. Ac si sibi diceretur illud Ecclesiastici undecimo: In uestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris. Secundo debemus honores non nimis desiderare, Aristotel. 6. Topi. dicit, quod omnes appetunt honores: Nec bene diffinitur ambitiosus, si sic dicatur. Ambitiosus est appetens honores, sed ultra merita quaerens, uel a quibus non debet, aut quando non debet: hoc est enim uitiosum Ecclesiast. 10. In mansuetudine serua animam tuam, & da illi honorem secundum meri tum suum. Qui autem ultra meritum uel sine merito honorari desiderat, alios ad falsum testimonium inuitat. Qui enim honorem alteri impendit, eum ali qua uirtute praeditum dicit, Ecclesiast. 10. dicitur, quod inscius non honorabitur, & Proverbi. 26. Sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurij, sic qui tribuit insipienti honorem.
Status enim honoris non est nimis appetendus: quia sicut dicit Senec. Epistola 82. Abstrahunt a recto, diuitiae, potentia, & honores: Narratur de quodam priore Clareuallensi, Gaufrido nomine. Qui cum electus esset in Episcopum Tor nacensem, & ab Eugenio Papa & abbate suo sancto Bernardo cogeret onus Episcopatus subire, prostratus ad pedes abbatis & clericorum, qui se elegerant in modum crucis, dixit: Monachus fugitiuus si me eligitis esse potero, Episcopus nunquam ero. Isti laboranti in extremis quidam monachus ei charus assidebat, & dixit: Chare mi, quia nunc corpore separamur, oro te, ut si potes, salua DEI uoluntate, statum tuum mihi post mortem reueles. Cui oranti, post mortem eius, coram altari apparuit Gaufridus, dicens: Ecce assum Gaufridus frater tuus. Cui ille: Chare mi quomodo est tibiccui Gaufridus: Bene, inquit, est, sed reue latum est mihi a sancta Trinitate, quod si promotus fuissem in Episcopum, fuissem de numero reproborum: nec mirum, quia honores ut frequenter mutant mores in peius. Vnde metrice dicitur: Plurima cum soleant hominum corrumpere mores Altius euertunt tria femina census honores. Vnde quidam dixit ad socium iam ad dignitatem promotum. Optimus esse soles, te fecit honor meliorem, aestimo quod fies de meliore bonus. Et ideo nemo sibi sumat honorem, sed qui uocatur a DEO tanquam Aaron, qui iudicio uirgae florentis, & incendio aemulorum electus est, & monstratus placere DEO secundum Glossam, ad Hebr. 5.
Tertio debemus honores inuicem comunicare. Est em triplex honor: scilicet honor subiectionis & obedientiae, honor supportationis & beneficentiae, honor affectionis & beneuolentiae. Primus honor debet praelatis & principibus Dicit enim Aristot. 5. Ethic. cap. 7. quo quilibet tenet dare mercedem ei, qui pro se laborat. Sed princeps laborat pro tota multitudine. Haec aut merces est honor & gloria. Et cui ista non sufficiunt, tyrannus est & non princeps, 1. Pet. 3. DEVM timete, regen honorate. Et concordat Apostolus 1. Timoth. 5. Quibene prsunt presbyteri duplici honore digni habeant, & maxime qui laborant in uerbo, & doctrina: Dupli ci honore, ut scilicet eis obediat, & exteriora ministrent secundum Gloss. Secundus honor est supportationis & beneficentiae, & maxime debet parentibus Deuter. 5. Honora patrem & matrem, ut longaeuus sis super terram. Et Deuter. 27. Maledictus qui non honorat patrem suum & matrem suam. Tertius honor, qui est honor affectionis & beneuolentiae, debet omnibus 1. Pet. 2. Omnes honorate, fraternitatem diligite. Ad Rom. 12. "Honore inuicem praeuenientes", "non alta sapientes, sed humilibus consentientes". Et ideo refert Magister Helinandus, quod Helius Adrianus ex senatore factus est imperator., Iste intantum gratiam habuit populi & senatus, quod senatus eum rogauit ut filium suum Augustum appellaret. Pater uero sciens quod graue periculum imminebat regimini: Respondit: Sufficit quod ego inuitus regnauerim. Et subiunxit: Alendi sunt prius pueri, & uirtutibus exercendi, ut probentur uirtutibus antecedere, quos debent honoribus anteire. Vnde metrice dicitur: Vt ver dat florem, flos fructum, fructus odorem: Sic studium morem, mos sensum, sensus honorem. Huius uero conclusionis uidelicet, quod iuxta meritum uirtutis honor debetur, notabile reperimus exemplum in Sexto lulio 6. lib. 4. cap. 1 de duce quodam qui Theogenes dicebatur. Iste dux erat Atheniensium, & exercitum contra Megarem ducere debuit: Milites statim ordinem suum petunt, ut uide licet designentur, qui & quot praecedere debeant. Theogenes respondit se tunc ordinem assignaturum, cum Megarem peruenissent: Et statim clam equites quosdam praemisit, qui in specie hostium impetunt in socios retorquerent. De istis autem quos secum habuit uisis istis insultationibus, permisit unumquen que ordinare sicut uoluit. Strenui & cordati sponte praetulerunt se, uecordes & timidi se retro traxerunt: ubi igitur ad insultantes deuentum est, compertum est eos socios esse, non hostes. Dux ergo praedictus prudens: unicuique ordinem illum tribuit, quem sibiipsi in isto euentu eligere primo uidit.
On this page