Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM declarata est gubernatio sapientiae circa quinque nobiles, uidelicet Adam, Noe, Abraham, Loth, & Iacob: In ista parte inducitur exemplum sextae personae spectabilis, uidelicet i psius loseph, qui miro modo fuit exaltatus, & humiliatus, tribu latus & glorificatus. Et circa hoc duo facit: Nam primo ostendit quomodo ipse loseph fuit multipliciter tribulatus: Secundo quomodo per sapientiam extitit magnifice liberatus, ibi: Donec afferret illi sceptrum regni o potentiam aduersus illos qui se deprimebant & mendaces ostendit qui, &c
Circa primum sciendum, quod loseph duas tribulationes sustinuit iniu riosas, de quibus hic breuiter facit mentionem. Fuit enim a fratribus uendi tus, & alienatus per facinorosam conspirationem, Genes. 37. Fuit secundo de solicitatione libidinosa, & de uoluntate adulterij effectualiter demonstra ta, delatus diffamatus, & accusatus per maliciosam mulieris machinationem, Genes. 39. Casus primae iniuriae fuit iste. Fratres fui decem inuiderunt sibi, & cum aliqui eum uellent occidisse: DEO uolente mutauerunt consilium, & transeuntibus lsmaelitis eum uendiderunt triginta argenteis, de confilio ludae qui fuit unus de fratribus loseph. Hoc facto miserunt tunicam loseph intincta sanguine hoedi, ad lacob patrem eorum, dicentes se in agro tunicam illam in uenisse. Qua uisa pater, coniecit filium suum a fera aliqua deuoratum, & irre mediabiliter eum planxit. Isti mercatores duxerunt eum in Aegyptum & uen diderunt Putiphari eunucho principi militiae regis. Nec est intelligendum quod iste fuit eunuchus: id est, castratus, a iuuentute, sicut solent nobiles face re propter custodiam dominarum: quia constat istam habuisse filiam Asseneth, quam iste loseph postea duxit in uxorem: sed tradunt ludaei quod iste Puti phar uidens loseph elegantem puerum, emit eum a mercatoribus, ut eo abusus fuisset. Dominus autem ita infrigidauit eum, quod impotens fuit coire, & cu stodiuit loseph ab eo intactum. Vnde propter hoc deinceps dicebatur eunu chus, & tunc factus est pontifex Heliopoleos, & magis honorabilis quam fuerat ante principatum. Iste igitur Putiphar uidens loseph ingeniosum in a gendis & gratiosum, constituit eum dispensatorem totius domus suae. Vxor uero Putipharis & domina loseph, infatuata de ipsius pulchritudine solicita uit loseph, de concubitu, qui se excusauit: Tum quia esset proditio contra do minum suum, tum quia peccatum in DEVM suum. Igitur cum quadam die loseph cameram domini intrasset, ipsa apprehensa lacinia pallij sui, ait: Dor mi mecum: qui nequaquam adquiescens operi nephario, fugit, relicto pal lio apud eam. Haec uidens se contemptam conquesta est uiro suo, accusans loseph de solicitudine impudica, & quod uoluisset eam uiolenter oppressisse, n cuius argumentum ostendit ei pallium derelictum. Putiphar nimis credu us uerbis uxoris, misit eum in carcerem, in quem pistor & pincerna regis mis i fuerant. Deditque Dominus loseph tantam gratiam in conspectu domini carceris, quod tam carcerem quam inclusos eius custodiae mancipauit uel de putauit. Eo tempore istorum duorum ipse exposuit somnia. Pistoreque suspen so pincerna liberatur. Recordatusquem diu postea interpretatoris sui loseph, cum rex per somnium suum praeuidisset septem sterilitatis annos: Ioseph per medi tationem pincernae eductus de carcere, somnium exposuit, sterilitatem futu ram post septem annos fertiles praedixit: & consilium regi dedit, quod aliquem prudentem uirum & industrium in regno constitueret, qui blada per illos se ptem annos fertiles in horrea congregaret, quibus terra sterilitatis tempo re uictitaret. Constitutus est loseph in illo officio, & maximus Aegypti factus est sub rege. A quo accepit annulum, & torquem auream circa collum eius, & curru nobili uehebatur. Praecone clamante, ut omnes genu flecterent coram eo. Sic igitur de uinculis & carcere ad regni regimen est translatus. Istam igi tur mirabilem & multiplicem gubernationem loseph describens Salomon, di cit sic: Haec scilicet sapientia venditum iustum, scilicet loseph, non dereliquit. Sic scribit Boëtius exulans quod Musae eum exulantem non dereliquerunt, sed continue concomitatae sunt, nec eas timor aliquis ualuit impedire lib. 1. metro 1 Has saltem nullus potuit peruincere timor. Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Sed a peccatoribus, scilicet fratribus suis, quos accusauerat apud patrem de crimine pessimo, Genes. 37. liberauit eum, descenditque cum illo in foueam: id est, in carcerem, uel in foueam: id est, in cisternam ueterem sine aqua, in quam pro iecerunt eum fratres sui, Genes. 37. Et in vinculis non dereliquit eum, Psalm. Humiliauerunt in compedibus pedes eius. Et Genes. 40. Pincerna & pisto missi sunt in carcerem, ubi uinctus erat loseph: donec afferret sceptrum regni: id est, principatum super regnum Aegypti, in Psalm. Constituit eum dominum domus suae, & principem omnis possessionis suae: & potentiam aduersus eos qui eum deprimebant, uidelicet fratres suos, ad quos habuit tantam potentiam quod eos uel in mortem, uel in carcerem potuit damnare si uoluisset: Et eos mendaces ostendit, qui eum maculauerunt imponendo sibi crimen adulterij. Quod fecit facto per honestam uitam, ostendens eos fuisse mentitos: id est, falsum dixisse, & illam pessimam mulierem fuisse mentitam: uel forte non solum uerbo, sed facto eos cum uicit, quando erat postea positus in tanta potestate. Et non so lum ista sapientia ipsilosegn, sed etiam dedit illi claritatem aeternam. id est, famamn claram apud memoriam hominum in sempiternum: haec quo ad literam.
Haec iustum venditum non dereliquit.] Notandum est quod inter uarios pec catores, aliqui uendunt Patris potestatem, aliqui Filij ueritatem, & aliqui Spi ritus sancti sanctitatem: Patris potestatem uendunt aliqui praelati maiores: Filij ueritatem uendunt falsi assessores: Spiritus sancti sanctitatem uendunt ficti si mulatores. Primo igitur mali praelati uel simoniaci uel potius Giexitae uen dunt Patris potestatem. Dant enim potentiam & usum clauium Ecclesiae pro muneribus, & temporali mercede: frequenter Ecclesiam unicam sponsam CHRISTI uendunt. Qui quantum CHRISTVM offendunt faciliter pa tet intuenti, quam rigide, quam acute & quam potestatiue istud uitium re probauit. Ipse enim in suo aduentum in carnem uenit iudicari non iudicare, ue nit peccata tollere non punire, uenit ad ostendendam clementiam, non uindi ctam: & tamen contra peccatum simoniae ita infremebat, quod quasi oblitus innatae mansuetudinis, non examinans causam, non obiurgans, sed statim ad puniendum se dedit. Vnde lohan. 2. & Matthaei 21 dicitur quod facto quasi flagello de funiculis eiecit uendentes & ementes de templo, & mensas numu lariorum subuertit: & aes, cathedras uendentium, columbas euertit, qui simo niacos figurabant, & dixit eis: Scriptum est, domus mea domus orationis uo cabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum: Nec mirum si sic con tra tales exarsit: nam ipsi CHRISTVM expellunt de suo officio: CHRISTVS enim se fecit ostiarium Ecclesiae nolens quod aliquis in Ecclesiam: id est, ec clesiasticam dignitatem intraret nisi per eum, Iohan.10. Ego sum ostium, & qui non intrat per ostium in ouile ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est & la tro. Isti igitur praelati mali & peruersi, qui Ecclesiam CHRISTI uendunt, ex pellunt CHRISTVM de officio suo, facientes pecuniam esse ostium, & non CHRISTVM. Sicut fecit Simon magus, cui Petrus dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quia existimasti donum DEI pecunia possideri, Act. 8. Nec est persona aliqua ita parui ualoris in mundo, quin magnam sibi iudicaret con tumeliam fieri, si duceretur de foro ad forum, & ubique offerretur uenalis: quan to magis sponsa CHRISTI, imo CHRISTVS pro sponsa offendi debet, qui uilissimis ribaldis ad emendum offertur: Nunc in foro Papae, nunc in foro Re gis uel Principis, uel alterius domini secularis: talis merito fur debet uocari & latro sacrilegus. Quae iusticia est uocare illum sacrilegum, latronem, qui fura tur calicem, uel sacrum librum de Ecclesia, & non in illum, qui furatur ipsam Ecclesiam totam, & omnia bona eius. Quantum contemptum & damnum faceret Regi, qui in cameram suam introduceret serpentes, bufones, & uermes. Send certe isti uenditores in Ecclesiam DEI callidos & uersutos, repletos ueneno peccati adulatores, latrones, praedones: qui reptilia & vermes magis, quam homines dici possunt, introducunt. Et sicut maximum damnum fieret homini, si sponsa sua sic per artem magicam incantaretur, quo loco prolis humanae produceret talpas, serpen tes, uel asinos cornutos: ita fit in parte ista irrecompensabile damnum Ecclesiae per Ecclesiae uenditores. Quando enim aliquis auarus qui totus inhaeret terrae in Ecclesia canonixatur, uel perficitur in curatum, possunt filij Ecclesiae dicere Mater nostra pro fratre peperit nobis unam talpam. Quando ponitur unus ma ximus rixator, uel litigator, possunt dicere: Mater nostra genuit nobis serpen tem: & quando praeficitur unus episcopus illiteratus uel laicus, possunt dicere merito: quia Ecclesia peperit unum asinum cornutum. Dicit enim beatus August. que per septuaginta annos Babylonicae captiuitatis durauit facer ignis, quem Hie remias absconderat. Qui tunc primo extinctus est quando Antiochus uendi dit sacerdotium lasoni, 2. Machab 4. De istis malis uenditoribus exponi po test illud Ioel. 3. Puerum posuerunt in prostibulo, & puellam uendiderunt pro uino. Puer enim CHRISTVS ponitur in prostibulo, quando sancta Ecclesia profertur uni lubrico & Iuxurioso. Et puella: id est, Ecclesia uenditur pro ui no, quando bona Ecclesiae conferuntur uni guloso.
Secundo aliqui sunt qui uendunt filij ueritatem. Hi sunt falsi iuratores, quos uocamus communiter auersores. Isti enim nec uolunt testimonium dicere, ni si conducantur mercede, cum testis teneatur dicere ueritatem, & iudex sine mu nere discernere ueritatem seu aequitatem.
Legimus de Diabolo, quod quando uoluit mentiri, induit formam serpen tis, quasi uerecundatus fuisset in natura propria mentitum esse: sed quidquid sit de mendacio, de periurio nunquam legitur fuisse conuictus: imo opinio est quod quando adiuratur in nomine Trinitatis, diceret uerum seu ueritatem, ipse non inuenitur. Isti igitur falsi iuratores peiores sunt Diabolo, qui quantum cunque adiurentur, possunt per munera contra ueritatem adduci, Amos 2 Vendidit pro argento iustum, & pauperum pro calciamentis Tertio uendunt Spiritus sancti sanctitatem ficti simulatores: qui opera de genere bonorum faciunt pro laude humana. De quibus dicit Saluator Mat thaei 6. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Istis uenditoribus, ser monibus blanditiosis, sub specie Iacob arroganter loquitur supplantator Dia bolus illud, quod habetur de Iacob & fratre suo, Gen. cap. 25. Vende mihi primogenita tua. Et ille ei modicum retribuit f flatum uenti in commendatione miseri hominis.
On this page