Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 5
OSTQVAM determinatum est qualiter homo conuenienter ad sapientiam percipiendam disponitur: Hic ostendit per quid homo a sapientia principaliter impeditur. Impeditur autem spiritus sapientiae, ne hominem inhabitet spiritualiter: propter duplex obstaculum. Primum est mentalis malicia: Secundum corporalis immundicia. Et secundum hoc lectio ista diuiditur in duas partes. Nam primo docet uitare maliciam mentis: secundo uitare immundiciam corporis. ibi: nec habitabit. Dicit ergo primo: peruersa cogitationes separant a DEO. Et notandum quod non accipiuntur hic cogitationes distinguendo cogitationem contra actum uoluntatis. Sed in cludendo tam actum voluntatis quam intellectus: quia sic sunt cogitationes pec cata. Nulla enim res peccatum nisi actus elicitus a uoluntate uel imperatus. Vnde Augustinus: Peccatum adeo est uoluntarium, quod si non sit uoluntarium, non est peccatum: alias homo peccaret nolens. Et sic puniretur, ubi noluisset delinquere quod non est rationabile propter hoc. Illa beata Agnes dixit tyranno: Tu autem si me inuitam feceris scortari, castitas mihi duplicabitur ad coro nam. Est igitur sensus. Primum quod a DEO separat, est peruersa cogitatio: id est, affectio cogitationis, per quam DEVS non diligitur nec adoratur, nec in eum creditur. Probata autem uirtus: id est, fides operans per dilectionem corripit insipientes: id est, arguendo conscientiam de errore & ingratitudine erga DEVM. Et sic corripiendo suadet amare & timere DEVM quod est uera sapientia. Causa autem quare cogitationes infidelitatis separant a DEO, est: quia tales homines sunt in mente maliciosi, & in corpore uoluptuosi, & in illos non potest sapientia introire. Sapientia: id est, uerbum DEI, Eccles. 1. "Fons sapientiae uerbum DEI in excelsis". Vel sapientia: id est, collectio uirtutum moralium & intellectualium: quia si unum contrariorum fuerit in summo, nihil secum com patitur de suo contrario. DEVS autem est summa bonitas, & ideo nullo modo cohabitat cum malicia. Et ideo in maleuolam animam non introibit sapientia. Et nota quod dicit in maleuolam animam, non solum non inhabitabit, sed non introibit in eam. De corpore autem subdito peccatis, dicit quod in isto non in habitabit: quin tamen aliquando introeat in eam non negat.
Huius dicti ratio potest esse ut ostendat differentiam inter peccata carnalia & spiritualia, & maximae maliciae peccata: cuiusmodi sunt ira, inuidia & huius modi: quia ista sunt minoris uerecundiae & maioris culpae secundum Greg. Econtra uero carnalia sunt maioris uerecundiae & minoris culpae: & ideo ut comuniter facilius conteruntur homines de peccato carnali & cum maiore uerecundia satisfaciunt quam de peccatis spiritualibus. Vnde peccata spiritualia sicut odium, inuidia, superbia, magis in hominibus continuantur quam peccata carnis, & ideo dicit, quod in maleuolam animam, &c. Sed in peccatores & reos peccatorum carnalium bene intrat aliquando: sed tamen non inhabitat in eis. Vnde Gregor. dicit Maleuola anima est quae in corde odium tenet uel rancorem. Corpus autem subiectum peccatis est, quod secundum Apostolum fornicationi, non Domino seruit. Sunt autem quatuor genera malarum cogitationum, maliciosae, ambitiosae, uoluptuosae & infructuosae.
Cogitatio maliciosa est quae procedit ex animo offendendi uel nocendi, cui comtradicit Psal. "Quid gloriaris in malicia, qui potens es iniquitate tota die iniusticiam cogitauit lingua tua". Talis fuit conitatio Saulis contra Dauid, 1. Reg. 18. Saul cogitauit tradere Dauid in manus Philistinorum: Et cogitatio fratrum contra Ioseph Genes. 37. "Qui cum uidissent eum procul antequam accederet ad eos, cogitauerunt eum occidere". Nota de malicia ipsius qui crocodilum adduxit ut germanum suum deuorasset: & ideo de teste maliciosa dedit DEVS legem talionis, Deu.19. Reddet ei sicut fratri suo cogitauit.
De cogitatione ambitiosa scribitur Luc. 9. "Intrauit cogitatio in eos, quis eorum maior esset". Vbi notandum, quod ambitio est simia caritatis sicut dicit Petrus Blesensis in quadam Epist. ad clericos de capella regis Heinrici dictata: Ambitio dicit ipse est quaedam simia caritatis. Caritas enim patiens est pro aeternis ambitio patitur omnia pro caducis. Caritas benigna est pauperibus Ambitio uero diuitibus Caritas oia suffert pro ueritate: Ambitio pro uanitate. Vtraqe omnia credit, omnia sperat: sed longe dissimili modo haec ad gloriam huius uitae: illa ad gloriam sine fine. Et infra: Omnes qui militant in castris ambitionis, capti sunt a Naas Amonita: Dextrosque oculos amiserunt. Pro spicientes enim sunt in adquisitione temporalium: iacturam uero uitae quae praeterit & imminentia mortis aeternae supplicia non attendunt. Et parum supra in eadem Epistola pro uanissima uanitate militant hodie nostri curiales, in labore, in aerumna, in uigilijs multis, & periculis magnis, periculis maris, periculis fluminum, periculis potium, periculis montium, periculis in falsis fratribus, in mortibus frequenter, in comfractione, in lassitudine corporis, atque in alijs uitae discriminibus: in quibus gloriam Martyrij mererentur: si haec pro CHRISTI nomine sustinerent: Nunc autem martyres sunt mundi, seculi professores, discipuli curiae: milites uel armigerae. Per multas equidem tribulationes intrant iusti in regnum coelorum: Hi autem per multas tribulationes promerentur infernum.
Tertium genus malarum cogitationum sunt cogitationes uoluptuosae, Gen. 8. "Sensus enim & cogitatio humani cordis proni sunt ad malum ab adoes centia sua": ex quo corrupta fuit in primis parentibus certe modicum meliorata est in suis posteris. Albertus in tractatu secundo lib. 2. de causis proprietatum elementorum cap. 2. dicit, quod si super carbonem candelae extinctae non tamen sic omnino mortificatae: quin ibi aliqualis ignis remaneat, superproiiciatur tenuis puluis sulphuris, candela re accenditur. Moraliter, quantumcunque homo in se flammas uoluptatis extinxerit: semper tamen manet igniculus non mortificatus: hoc est, fomes carnalis concupiscentiae, quae in uita ista totaliter extingui non potest. Et ideo summopere cauendum est, ne proijciatur super talem scintillulam tenuis puluis sulphuris, sulphur est calidus, foetidus & tenax, & designat luxuriam. Et puluis tenuis huius sulphuris est cogitatio morosa, de circumstantijs huius actus & delectationibus eiusdem. Vnde Greg super illud Iob. 18. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur. Dicit sulphur, sic ignem nutritur in se sit grauissime foetoris. Ideo in eo peccatum carnis intelligimus quid dum puersis cogitationibus quasi foetoribus mentem implet: aeterna incendia fovet. Vnde Dominus in Sodomam pluit ignem & sulphur.
Cauendum est igitur cuicumque poenitenti de praeteritis, ne de eisdem cogitationes recordatiuas admittat: quia secundum Greg. 3. Mor. cap. 5. Saepe mens ita in culpae recordatione concutitur, ut ad perpetrationem illius longe grauius quam prius capta fuerat, urgeatur. Et ideo signanter dicitur, Deut. 15. "Caue ne subrepat tibi impia cogitatio". Sicut enim paruus latrunculus per fenestram immittitur, ut maioribus latronibus seras aperiat: ita Diabolus paruas cogitationes immittit: & si ille per negligentiam admittatur, trahunt mentem ad consensum. Vnde sextus Iulius Stratagematum, li. 4. ca. 9. dicit: Cn. Pompeius cum suspectos haberet Thaucenses uel Cretenses, & ueretur ne praesidium reciperent: petijt ab eis ut aegros interim apud se refici paterentur. Fortissimis deinde habitu languentium missis, ciuitatem occupauit. Contigitque. Isto modo Diabolus perpendens aliquos uiros sanctos nolle recipere suggestiones in grossa materia, sicut in opere exteriori: suadet eis saltem cogitare de illecebris. Fingens non esse periculum in debilibus cogitationibus. Sed certe mendax est: quia sub infirmis cogitationibus fortissimas delectationes immittit, & sic mentem & consensum deducit. Etiam statim summa uigilantia & prudentia examinanda est cogitatio, quae occurrit: & si est noxia uel immunda, expellenda est a corde & praeuenienda est ne fiat morosa propter quod designamter dicit Hier. 4. "Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxiae": Quam autoritatem pertractans beatus Greg. 17. Mora. ca. 10. dicit sic: Non reprehendit cur ueniunt, sed cur morantur. Etenim in bona corda cogitationes illicite ueniunt, sed morari prohibentur. Vnde Hier. ad Eustochium: Dum paruus est hostis, interfice, ut eius nequicia elidat in semine. Ille praedicatur beatus qui statim ut coeperit cogitare, interficit cogitatus eius, & allidit ad petram. Et Cassiodorus exponens illud Psal. "Filia Babylonis misera", &c. Filia inquam Babylonis est charo: quia confusionem peccatorum ingerit, cui digna compensatio dat, ut sicut concitat ad uitia, ita repressa subdatur uirtutibus. Vnde subdit: Beatus, qui retribuet tibi retri: tuam quam retribuisti nobis. Quam carnem retribuere bonorum est: qui etiam paruulos qui ex carne nascuntur: id est, malos motus antequam crescant, retinent, ne sint liberi & allidunt ad petra CHRISTVM, ut confracti dispereant: id est, cogitationes facilius uincuntur cum, paruae sunt.
Et notandum quod non solum apud catholicos, imo apud gentiles mundicia mentis uirginitati corporis praeferebatur, in tantum quod ubicunque potuerit hoc perpendere, quod aliqua uirgo consecrata corrupta erat mente, ipsam repulerunt a sacerdotio ac sacrificio. Narrat Seneca lib. 6. declamationum, declamatione 8 de uirgine uestali: quia scripsit hunc uersum: Felices nupte moriar vbi nubere dulce est.
Et ob hanc causam uoluerunt eam sacerdotio priuasse, Esa. 1. "Auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis" dicit Dominus. Et Esa. 55. "Derelinquat impius uiam suam, & uir iniquus cogitationes suas."
Quartum genus malarum cogitationum sunt, cogitationes infructuosae & uanae, quae sine fructu & utilitate sunt, de quibus in Psal. DEVS scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. Et alibi: In illa die: id est, in die mortis peribunt omnes cogitationes eorum.
Vbi notandum quod omnis cogitatio mundanorum, uel est de terrenorum prouidentia: uel est de differenda poenitentia: & certe utraque istarum cogitationum perit in morte uel in die mortis. Qualiter autem perit prima cogitatio patet Luc. 12. de diuite qui cogitabat horrea sua dilatare: qualiter autem cogitatio secunda perit expresse narratur 4. Reg. 21 de Amon filio Manasse, qui uitam malam patris sui cogitans & misericordiam DEI sibi finaliter concessam: deliberauit quod in peccatis more patris iuuentutem suam duceret: postea finaliter sicut pater fecerat, poeniteret. Sed illa cogitatio perijt, quia in medio maliciae suae a proprijs seruis interfectus est. De talibus praesumptuosis dicitur in Psal. 20. "Quoniam declinauerunt in te mala, cogitauerunt consilia quae non potuerunt stabilire". Hoc est, permittente: quia maliciam conceperunt tua bonitate & misericordia, & sic mala sua in te declinauerunt, ideo iusto tuo iudicio cogitauerunt consilia, quae non potuerunt stabilire. Cogitatio secundum Greg. comparatur radici, 12. Mora. cap. 18. quia quod radix arbori, hoc unicuique homini sua cogitatio est. Ratio est, quia sicut radix occultatur sub terra, sed in planta super terram manifestatur. Sic cogitatio latet sub terra corporis in praesenti, sed in operatione patet: Et in futuro erit sicut in corpore uitreo. Nunc autem est in corpore luteo, 18. Moral ca. 33. Quando autem radix desiccatur, tota planta deficit secundum Greg. 14. Mor. ca. 8. Vbi dicit: Omnis iniquus prius in cogitationibus arescit: & postea a bonis actibus deficit: Et ideo sicut ille qui uult arborem habere bene crescentem & fructiferam, summe curare debet quod radix non arescat per siccitatem: ita qui uult semetipsum fructiferum reddere in operibus uirtuosis: curet omnino quod non sit aridus in cogitationibus suis: quia nihil ita seruat hominem in mente, nec ieiunium, nec cilicium, nec uigiliae: sicut sancta contemplatio uel cogitatio contemplatiua, & sicut illa duo maxime humectant radicem ne arefiat, scilicet fimus & sanguis humanus: si calidus apponatur: ita duplex cogitatio, uidelicet de morte nostra, & de CHRISTI passione praecipue in omnibus operibus nos foecundat, 1. Pet. 4. "CHRISTO in carne passo & uos eadem cogitatione armamini". Item Eccles. 7. "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuij. In illa enim cunctorum finis admonetur hominem, & uiuens cogitat quid futurum sit". Secunda cogitatio comparatur tineae, secundum eundem 2. Mora. ca. 21. quia sicut tinea sine sonitu penetrat uestimentum: ita cogitatio transfigit mentem antequam per pendatur, Iob. 13. quasi putredo consumendus sum & quasi uestimentum quod comeditur a tinea. Tertio comparatur ori, Mora. 15. cap. 4. Os quippe cogitatio cordis est. Omnis homo nititur habere os suum mundum & summe cauet aliquid ponere foetidum in ore suo, Prover.15. Abominatio Domini cogitationes malae. Quarto pilis carnis comparatur, 5. Moral. 29. Pili carnis sunt uitae ueteris cogitationes. Vnde bene per Moysen dicitur, Numeri 8. Leuitae "radant omnes pilos carnis suae": quia is qui in diuinum obsequium assumitur, debet ante DEI oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere. Vtinam sic esset modernis temporibus.
Sed notandum quanta est fragilitas nostra, si comparemur Apostolis, qui in primitiua Ecclesia fuerunt Apostolus enim quaerit quasi pro mirabili, Rom. 8. "Quis nos separabit a charitate CHRISTI" &c. Et reuera tales clerici qui successerunt in locum eorum, possunt respondere: Non mors, non gladius, sed peruersae & uoluptuosae cogitationes separant nos a DEO, & seruiunt hodie in Ecclesia tales presbyteri, de quibus dicitur Daniel. 13. "Venerunt duo presbyteri pleni iniqua cogitatione aduersus Susannam": quia noluerat eis commisceri. Vos enim non sic charissimi, sed iuxta consilium Hierem. 25. "Reuertatur unusquisque a uia sua mala & a cogitationibus suis pessimis." De secundo autem principali quod ut praemissum est, tangitur ibi: Nec habitabit in corpore subdito peccatis: quamuis sedes DEI & per consequens Sancti spiritus sit principaliter anima: tamen etiam in corpore dicitur habitare: quia corpus accipitur pro toto composito saepius in scripturis Sanctis, ut cum dixit CHRISTVS, hoc est corpus meum. Aut cum dicitur, homo est corpus sensitiuum: & sic de similibus. Et est similis ratio huius sicut primi. Nam opposita non sunt in eodem. Et maxime bene apparet in operationibus corporalibus sicut patet in peruersis cogitationibus. Nam sicut ignis in sinu non absconditur: Et ex uultu animus hominis cognoscitur: Ita qualiscunque quis est sic loquitur, iudicat & operatur: probatio enim dilectionis: id est, amoris qui spiritus est, exhibitio est operis: teste Greg. in homel. Pentecostis: Assit ergo mundicia corporis: id est, uitemus peccata carnalia & corporalia: Et non regnet in cogitatu: praenominata multiplex malicia, Et remota sunt a nobis duo sapientiae diuinae obstacula:
On this page