Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 6
OSTQUAM ostensum est quod per duplicem indispositionem homo impeditur ne sapientiam consequatur, uidelicet per mentis maliciam & carnis immundiciam: In ista parte utriusque rationem assignat ostendendo quod peccatum duo mala homini facit. Nam aufert gratiam & affert poenam: & sic in ista lectione tria facit. Primo ostendit quomodo peccator quodammodo necessitat DEVM ad eum relinquendum Secundo ostendit quod hoc non est simpliciter sentiendum, imo DEVS iuste & sine compulsione se subtrahit peccatori, ibi. Et aufert se.] Et tertio subiungit, quod homo per peccatum uelit nolit obligat se finaliter puniendum. ibi: Et corripietur. Dicit ergo primo sic: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum.] Ista litera dupliciter legitur: Vno modo ut ille genitiuus disciplinae construatur cum eo quod praecedit: sic Spiritus sanctus disciplinae: id est, dator uel inspirator disciplinae, effugiet fictum: id est, hypocritam, qui bonum praetendit exterius, & maliciam gerit interius. Vnde non est mirum si sapientia in mali uolam animam non introibit: quia Spiritus sanctus qui est autor & dator sapientiae, effugiet talem fictum. Et sic in isto assignatur ratio, quare in mali uolam animam non introibit sapientia. Consequenter subdit rationem quare nec habitabit in corpore subdito peccatis quia aufert se a cogitationibus libidinosis & bestialibus, cum sit spiritus mundiciae & honestatis: Vnde quia Spiritus ueritatis effugiet fictiones: sed quia est spiritus honestatis, effugiet bestiales cogitationes. Et hoc est quod dicit: Aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Aliter exponitur ista litera, ut ille genitiuus disciplinae construatur cum hoc quod dicit fictum. Et est sensus: Spiritus enim sanctus effugiet fictum disciplinae: id est, illum qui fingit se habere disciplinam cum non habeat. Sed primus modus legendi concordat cum Glos. Sic ergo nemo potest DEO imponere, quod ipse sponte hominem delinquat, immo per maliciam fugatur ab eo. Et ideo dicit: Spiritus sanctus, &c] Nec iterum potest homo imponete DEO, quod consentit & fauet uoluptatibus bestialibus & repugnantibus rationi: quia statim aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Cum enim intellectus sit hominis naturalis perfectio & suprema nobilitas, per quem compescere debet motus irrationabiles carnis: quando ita est quod aliquis carnalibus cogitationibus est subditus, talis cogitationes habet sine intellectu, totaliter sensuales & bestiales: contra quales loquitur Psal. "Nolite fieri sicut equus & mulus, quibus non est intellectus". Quia a talibus se aufert Spiritus sapientiae.
Notandum est secundum Aristotelem 7. Ethico. cap. 3. tres sunt species fugiendae circa mores, uidelicet incontinentia, malitia, & bestialitas. Incontinentia est secundum Aristotelem quando ita est quod aliquis habet rectam aestimationem & sufficientem informationem quid deberet facere & quid uitare: passio tamen tentationis est uehemens in appetitu sensitiuo, quod ipse succumbit passioni, & recedit a sententia sui iudicij, & propriae conscientiae: faciendo illud quod scit sibi esse prohibitum, & ideo uocatur incontinens: quia non comtinet se infra limites propriae conscientiae, sed propter passionem regreditur & recedit a iudicio conscientiae. Et haec est prima species fugienda circa mores.
Secunda est malicia: & est secundum eum habitus malus generatus ex assue factione sequendi passiones per quem malum habitum recta aestimatio siue bona conscientia iam est corrupta, in tantum, quod iudicat omne illud esse bonum & persequendum ad quod appetitus sensitiuus inclinat. Et ideo talis iam ex electione & non ex passione operatur peruersa: & iste multo peior est quam incontinens: unde talis apud Aristotelem uocatur intemperatus: sicut patet cap. 10. eiusdem libri. Vnde Seneca de copia uerborum pene ante finem. Tunc est consummata infelicitas ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, & desi nit esse remedio locus: ubi quae fuerant uitia, mores sunt.
Tertia species fugiendorum circa mores uocatur bestialitas. Sicut autem malicia excedit incontinentiam, ita bestialitas excedit maliciam. Vnde quando malicia est tanta quod excedit limites humanae affectionis circa materiam irae uel libidinis uel cuiuscunque peecati: tunc dicitur talis homo bestialis, & malicia sua vocatur bestialitas. Sicut enim quando affectiones partis intellectiuae, assimilantur in claritate & honestate cogitationibus & affectionibus intelligentiarum siue angelorum, uocatur uirtus diuina siue heroica: Ita per oppositum quando per affectiones partis sensitiuae corrumpuntur & deprimuntur ad si militudinem bestiarum: malicia talis personae uocatur bestialitas. Homo enim in quodam medio confinio constituitur inter substantias diuinas & bestias: & ideo si sapiat naturam alterius extremi ab illo denominatur. Et ideo uiri excellentes in contemplatione & honestate uocantur diuini uiri: & excedentes in malicia uocantur bestiales, sicut ibidem dicit Arist. & a talibus cogitationibus tam incontinentiae quam maliciae & bestialitatis aufert se Spiritus sanctus, & eas diligentem proijcit in infernum. Contra quod signanter petit Psal. "ne proijcias me a facie tua, & Spiritum sanctum tuum ne auferas a me". Sequitur in litera uel textu: Et corripietur a superueniente iniquitate.] id est, fictus talis qui per suam maliciam fugat a se Spiritum sanctum, certe non euadit finaliter impune: immo corripietur: id est, per rationem iuste damnabitur: & hoc a super ueniente iniquitate: id est, propter iniquitatem quae eius conscientiam opprimet, sicut onus graue, iuxta illud Psalm. "Iniquitates meae supergressae sunt caput meum", & sicut onus graue grauatae sunt super me. Et nota quod aliter corripitur poenitens de peccato, & aliter impoenitens: Nam in correptione poenitentis superueniet mansuetudo & misericordia per quam peccatum dimitti tur, & homo DEO reconciliatur. Vnde Psal. "Quoniam superuenit mansuetudo & corripiemur". Sed certe in correptione impoenitentis finaliter superueniet ira DEI ex una parte, & propria iniquitas ex alia parte, Baruch. 4. "Ignis enim superueniet ab aeterno in longiturnis diebus".
Dubitatio
An Spiritus Sanctus detestetur et fugiat omnem fictionemEt probatur quod non. Quia Lucae ultimo dicitur de CHRISTO, quod longius se finxit ire, & tamen proposuit cum eis manere. Ergo simulabatunum exterius & aliud intendebat interius.
Praeterea Luc. 9. legitur, & Matt. 17 quod CHRISTO transfigurato coram discipulis apparuerunt Moyses & Helias. Quaero ergo an apparuerunt ibi uere, aut imaginarie: si imaginarie, tunc fuit fictio. Si uere, tunc Moyses fuit ibi suscitatus, & Helias de Paradiso translatus. Sed hoc non apparet uerum: quia beatus Augustinus habet pro inconuenienti quod anima Samuelis fuit resuscitata quando Samuel mortuus uidebatur apparere Sauli. Et dicit quod fuit illusio imaginaria Diaboli, & non spiritus Samuelis a requie sua suscitatus.
Praeterea Gloss. Luc. 9. super illud: Apparuerunt Moyses & Helias, dicit. Sciendum est, non corpora uel animas Moysis & Heliae ibi apparuisse, sed in subiecta creatura illa corpora fuisse formata. Potest etiam credi quod angelico ministerio factum sit, ut angeli eorum personas assumerent.
Praeterea illa claritas transfigurationis aut fuit uera, & in CHRISTI corpore realiter, uel imaginarie tantum. Si secundum habetur propositum: si primum, contra. Corpus CHRISTI in rei ueritate fuit opacum & terminatum & coloratum. Gloss. Bed. Luc. 9. super illud: Non gustabunt mortem donec uiderint regnum DEI: id est, glorificationem corporis in imaginaria repraesentatione. Ergo illa claritas fuit imaginaria tantum.
Praeterea in corpore CHRISTI post resurrectionem apparuerunt cicatrices, imo discontinuatio carnis: quia Thomas misit manum in latus CHRISTI. Quaero ergo aut apparuit imaginarie tantum, & sic fuerunt Apostoli delusi, & non fuit probatio resurrectionis uera: uel fuit illa apertura uulnerum uera & realis: & si sic, contra: In corpore glorioso nullus manebit defectus naturae, uel corruptio, uel deformitas. Sed cicatrices aperturae, uel discontinuatio partium corporis CHRISTI fuit deformitas & defectus naturae. Ergo nihil tale ibi fuit. Quia corpus CHRISTI fuit tunc ita gloriosum sicut est modo.
Ad oppositum est Scriptura sacra hic: Item Gre. in Hom. Nihil per duplicitatem simplex ueritas fecit: sed talem se foris exhibuit eis in corpore, qualis erat eis in mente. Hoc enim egit foris Dominus in oculis corporis, quid apud illos agebatur in oculis mentis. Apud semetipsos intus eum amabant, & dubitabant: Et Dominus eis praesens aderat propter hoc quod amabant: sed aberat, propter hoc quid dubitabant.
Ad istam quaestionem aliter respondendum est secundum usum loquendi modernorum, & aliter secundum modum loquendi sanctorum. Apud modernos nanque ex comuni usu loquendi. Iste terminus fictio importat deordinationem & falsitatem: & secundum hoc manifestum est, quod Spiritus sanctus effugiet omnem fictionem. Sed secundum modum loquendi sanctorum, iste terminus fictio, non necessario importat siue connotat falsitatem siue deordinationem, sed possibile est, quod fictio significet sicut est: & tunc fictio non est falsum: Vnde Augustinus in libro de quaestionibus Euangelij: Non omen quod fingimus mendacium est, sed quando illud fingimus quod nihil significat, tunc mendacium est. Cum autem fictio nostra referatur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura ueritatis: sic enim Dominus finxit se longius ire: quia composuit motum suum quem uolens ire ad aliquid significandum. Item Damas. 4. Sententiarum cap. 10. Eorum quae post resurrectionem CHRISTO infuerunt, modi sunt diuersi. Nam haec quidem naturae, sed non secundum naturam: sed secundum dispensationem ad certificandum uel credi faciendum, quoniam ipsum quod passum est corpus resurrexit, ut, cicatrices, potatio, cibatio post resurrectionem. Alia autem uere & secundum naturam, ut transire de loco ad locum infatigabiliter, & per clausas ianuas intrare. Alia autem secundum fictionem, ut illud finxit se longius ire. Ex istis patet quod non omnis fictio conuoluit secum maliciam uel dcordinatam. Et dicendum est ad quaestionem quod Spiritus sanctus quamlibet fictionem deordinatam detestatur & non aliam.
Per hoc ad primum argumentum quod illa non fuit deordinata. Sed fuit figura significans quales fuerunt illi discipuli amando & dubitando secundum Greg.
Ad secundum dicendum quod in transfiguratione Domini Moyses & Helias uere realiter & personaliter apparuerunt ibi: sicut docet Augustinus de Mirabilibus diuinarum scripturarum cap. 9. Circa quorum apparitionem notanda sunt quatuor. Primum quod in suis ueris corporibus ibi fuerit. Secundum, quod in Moyse non fuit finaliter resurrectio completa, sed corpus suum iterato in terram seu puluerem est reuersum, Tertium est quod corpora sanctorum istorum non perfecte sed similitudinarie, habuerunt resurrectionis futurae gloriam pro tunc: unde Luc. 9. dicitur, quod Moyses & Helias uisi erant in maiestate & gloria. Quantum ad hoc dicit sanctus Thomas, quod claritas in Moyse & Helia non fuit eiusdem generis cum claritate corporum in patria, sicut claritas CHRISTI fuit: sed fuit quaedam claritas sic se habens ad illam, sicut fides in uia ad uisionem in patria, & ideo aspectum Apostolorum non offendebat quod non fuit de claritate CHRISTI. Et huius ratio est: quia anima CHRISTI glorificata fuit, non autem anima Moysis. Et ideo corpori eius potuit conuenienter attribui claritas gloriosa, non autem corpori Moysis, ne prius esset gloria in corpore, quam in anima: & hoc uidetur mihi rationabiliter dictum. Quartum est quod aliter fuit de apparitione Samuelis: quia ibi fuit unum corpus formatum ex aëre, quod apparuit esse corpus Samuelis per opus Diaboli.
Ad secundum argumentum aliter respondet sanctus Thomas super 3 senten.16. quaestione 4 arti. 5. ibi dicit quod glossa quae allegatur in tertio argumento est a magistris impunctata uel suspecta, & subdit: Vnde dicendum est, quod uterque illorum ibi apparuit: sed Helias in corpore & anima, Moyses in anima tantum, quae apparere potuit: uel per corpus assumptum, si cut angeli apparent: uel poterat anima speciem causare in oculis uidentium repraesentantem hominem, cuius erat illa anima. Sed haec responsio uidetur dici oppositum. Nam dicit, quod Moyses & Helias ibi uere apperuerunt, & tamen tantum fuit ibi alter eorum. Et similiter Augustinus dicit oppositum de mirabilibus diuinarum scripturarum cap. 9. Et textus Euangelij idem sonat. Et si militer dicit Albertus super Luc. cap. 9. quod ibi Moyses apparuit in propria persona: quia aliter eius testimonium parum ualuisset: & tamen nullus erat ibi in proprio corpore, sed in corpore sibi ab angelis aptato: nec est credendum quod corpus suum putridum resurrexit ad hanc uisionem peragendam: anima tamen sua de limbo uenit. Poenam tamen uidelicet carentiam diuinae uisionis non amisit: Vnus uenit de inferno, alius de Paradiso, unus de mortuis, alter de uiuis: ut ille ostenderetur de quo Sapientiae 16. "Tu es Domine qui uitae & mortis habes potestatem". Sed tam Albertus quam sanctus Thomas uidentur sic dicere diminute sine praeiudicio. Textus enim dicit, Luc. 9. expresse, quod duo uiri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses & Helias uisi in maiestate. Item Chrysostomus dicit, quod unus de mortuis, alius de uiuis adducti sunt ad testificandum. Et satis credibile & rationabile est quod corpus Moysi resuscitatum fuit propter idem testimonium peragendum: sicut multi alij resurrexerunt CHRISTO resurgente, qui postea obierunt secundum Aug. de Mirabilibus diuinarum scripturarum lib. 3. cap. 10.
Ad quartum de claritate faciei Domini in transfiguratione dicendum, quod fuit in ea uere & realiter: tamen per miraculum & non per aliquam formam immanentem corpori CHRISTI, sicut erit in corporibus glorificatis post resurrectionem. Et fuit ille fulgur eiusdem speciei cum fulgore corporum glorificatorum: non ita tamen perfectus sicut claritas uiae assimilatur claritati patriae. Non tamen fuit in toto profundo corporis, sed in superficie tantum: & sic non est impossibile idem corpus fore opacum intrinsecus & lucidum in superficie. Quod autem dicit Gloss. Bedae, quod fuit imaginaria repraesentatio, dicit pro tanto: quia fuit imago & figura glorificationis futurae.
Ad quintum de uulneribus & cicatricibus in corpore CHRISTI post resurrectionem: dicendum quod aliud est loqui de cicatricibus, & aliud de uulneribus siue de discontinuatione carnis in corpore CHRISTI. Nam quod fuerunt cicatrices, omnes doctores concedunt. Sed de uulneribus uel discontinuatione plane hoc negat Albertus. Imo hoc repugnaret glorificationi, quae non erit si ne integritate naturae. Nec est credendum quod Thomas miserit manus suas intra latus CHRISTI: quia hoc fuisset temerarium in Apostolo & infirmum in Domino: sed uerum est quod latus tetigit & cicatrices uidit: unde ad aspectum uulnerum credidit & non ad tactum: & ideo dictum est ei: quia uidisti me, &c. Et addit Albertus, quod cicatrix non affert difformitatem, nisi quod mutat situm uel figuram membris: sed cicatrices in CHRISTO fuerunt ita sub tiles, quod hoc non fecerint. Vnde secundum Augustinum ultimo de Ciu. DEI cap. 19. huiusmodi cicatrices uulnerum manebunt in martyribus sine quacunque difformitate: imo ad decorem quasi quaedam insignia uictoriae suae: Et sic probabiliter tenetur quod cicatrices sunt & semper manebunt in corpore CHRISTI, sicut dicit sanctus Thomas super tertium Sententiarum dist. 21. articulo penult. Quod autem uulnera ibi non fuerunt, dicit beatus Augustinus lib. 6. quaestionum contra Pelagianos: Sciant, inquit, qui has quaestiones proposuerunt: CHRISTVM non uulnera, sed signa vulnerum cicatrices discipulis demonstrasse, quae tunc falsae essent, si nulla vulnera praecessissent. Sanctus Thomas supra quarto quaestione 24. articulo autem ultimo in solutione secundi argumenti tenet, quod in CHRISTO fuit apertura uulnerum & solutio continuitatis recompensata per maiorem decorem gloriae, & quod Thomas tetigit uulnera.