Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 131 (Sap. 10:12-10:12)
OSTQVAM declaratum est, quomodo sapientia, quae est uerus DEI cultus, liberauit lacob in fugiendo fratris sui odium, in contrahendo duplex coniugium, & in exhibendo Laban laboriosum seruitium: quae omnia fecit partim uersus Laban itinerando, partim cum eo morando. Hic consequenter ostendit quo modo sapientia eundem Iacob gubernauit ad partes suas repatriando. Habuit enim Iacob fratrem suum persecutorem, auunculum suum seductorem, & angelum suum colluctatorem. Et ab istis tribus sapientia eum custodiuit, sicut sibi expediuit: Nam germanum suum reconciliauit, Auunculum suum ratione placauit, & ab angelo benedictionem impetrauit. Sciendum est ergo quem Iacob repatriando cum uxoribus, liberis, gregibus, & armentis tres sustinuit difficultates. Prima fuit quoe cum fugeret clam a Laban cum omnibus quae adquisierat sub eius seruitio, Laban indignatus, quod non accepta licentia & insalutato hospite recessisset cum gregibus & filiabus suis, insecutus est eum cum magna cominatione & comitatu, sicut narratur Gen. 31. Et septimo die eum attigit: Cui nocte praecedenti Dominus apparuit & dixit ei: Caue ne quicquam loquaris aspere contra Iacob. Qua increpatione correptus Laban nihil nisi rationabile ad lacob dixit. Et ibi finaliter pactum fecerunt, & titulum lapidis erexerunt in signum, quod neuter unquam in posterum contra alium transire liceret. Secunda difficultas quam habuit in repatriando de fratre suo, quem audiuit sibi uelle occurrere cum quadringentis uiris, & contra hunc timorem DEVS eum confortauerat antem, osten dens ei multitudinem angelorum, Gen. 32. in loco qui dicitur Mahanaim: id est, castra quem locum sibi uocauit sic: quia ibi uidit angelos DEI, de quibus ait: Castra DEI sunt haec. Tertia difficultas quam sustinuit in repatriando fuit in lucta an geli: de qua Gen. 32. ubi dicitur queo uir luctabatur cum eo usque mane: sed finali ter uir ille sibi benedixit, & quo contra germanum praeualeret praedixit. Liberatio nem ergo lacob per sapientiam describens dicit sic: Custodiuit illum ab inimicis, uidelicet a fratre eum perse quente, antequam fugeret a patria sua, & a Laban eum insequente, cum redire uellet ad patriam suam, Proverb. 16. Cum placuerint Domino uiae hominis, inimicos eius conuertet ad pacem. Et a seductoribus tutauit illii: hoc est, a fraudibus Laban eum persequentis, & filiorum suorum, quando morabatur in Mesopotamia: Et certamemn forte dedit illi vt vinceret quando cum angeloluctaba tur, & uictoriam obtinuit: non per uiolentiam, sed per deuotionem, angelo uolente sibi dare signum. Quia sicut luctabatur cum eo, & tamen habuit finaliter uictoriam: ita sustineret aduersitatem a fratre, & tamen in fine uictoriam haberet. Et sic experimentaliter disceret, & sciret quoniam omnium potentior est sapientia quen attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter, Sap. 8.
Custodiuit illum ab inimicis.] Notandum quod inter omnia praesentis uitae necessaria, maxime foret utile scire, discernere inter amicos & inimicos: quia frequenter amicos credimus illos, qui sunt realiter inimici, & illos inimicos ali quotiens aestimamus, qui nobis realiter sunt amici. Sunt enim duo genera hominum qui apparent amici, & sunt hostes & inimici. Et duo genera hominum uidentur inimici, & sunt amici: & ita quidam realiter, quidam apparenter.
Vnde quadruplices habemus inimicos, uidelicet blandos adulatores, falsos consiliatores, detrahentes & persecutores, corripientes & correctores. Primi sunt exanimandi per conscientiam: secundi sunt repudiandi per prudentiam: tertij sunt tolerandi per patientiam: quarti sunt acceptandi per bene uolentiam.
Primi igitur inimici a quibus nos custodire debemus, sunt blandi adula tores. Qui enim in collo te ita suauiter raderet, & guttur tibi amputaret, uel ideo genam tuam tergeret, ut oculum erueret, talis merito foret inimicus dicendus: sed adulator cuius lingua novacula acuta & dolosa, & ideo tibi blanditur, ut te decipiat, & oculum discretionis tibi eruat. Ecclesiast. 12. In labijs suis indulcat inimicus, & in corde suo insidiatur, ut subuertat te in foueam. In oculis tuis lachrymabitur inimicus, & si inuenerit tempus non satiabitur sanguine. Si incurrerint tibi mala, tunc inuenies eum illic priorem, & quasi ad iuuans suffodiet plantas tuas. De ista materia loquitur Seneca Epistola 80 Secundum quantitatem maiorem adulatio quam similis amicitiae, non imitatur tamen illam, sed uincit & penetrat apertis ac propicijs auribus accipitur, & in ima praecordia descendit: eo ipso gratiosa quo ledit. Doce, quemadmodum istam similitudinem possim dinoscere, uenit ad me pro amico, inimicus blandus: uitia sub uirtutum nomine subripiunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet: Ignauia vocatur moderatio, pro cauto timidus accipitur. In his dicit Seneca, magno periculo errauimus. Imo sicut declarat idem Epist. 45. Non su mus contenti modica laudatione, imo si quis nos sanctissimos, sapientissimos, & modestissimos praedicet, totum nos acceptamus tanquam nobis debitum: cum constet nobis que illi solent mentiri comuniter, qui nos laudant, & tamen in laudibus nostris credimus eis, & ideo nos non corrigimus. Ideo mutari non uolumus: quia nos optimos esse credimus: & ideo sententia Platonis fuit, sicut dicitur libro de dictis philosophorum seu sapientum: Quod homines ex inimicis magis realibus quam ex amicis apparentibus proficiunt: quia dum inimici eis errores eorum improperant, corriguntur. Amici uero non manifestant er rores, sed tolerant & occultant. Mich. 7. Inimici hominis domestici eius. Et Esa. 3. Popule meus quibeatum te dicunt, ipsi te decipiunt, & uias gressuum tuorum dissipant. Isti igitur examinandi sunt per conscientiam. Consideremus defectus nostros, de quibus conscij nobis sumus, & tunc non decipiemur: & hoc est quod docet nos Seneca in Epist. ult. allegata, inducens exemplum de Alexandro Magno, qui in obsidione cuiusdam urbis, dum circuiret muros, sagitta percussus, cum uulnus uehementer doleret, ait: Omnes (inquit)iurant me esse filium louis, sed uulnus hoc hominem me esse clamat. Idem & nos faciamus, dicit Seneca, dicamus: Vos dicitis me prudentem esse, ego uideo quam multa inutilia concupiscam. Nec hoc quidem intelligo, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo, quis potioni debeat esse modus. De isto inimico exponi potest illud Eccl. 12. Ne credas inimico tuo in aeternum. Nocentior enim omnium non est pestis, quam fami liaris inimicus. Qui dum uerbis bonis saltem apparentibus laudem exprimere nititur, intus sub complacentiae typo uiscus fraudis atque doloris seminatur.
Secundi uero nostri inimici sunt falsi consiliatores, qui nobis aliter suggerunt quam expedit animabus: & hi maxime sunt periculosi in communitate quacunque. Quia sicut in bonis consiliatoribus consistit maxime honor, salus, & profectus reipublicae: ita in malis consiliatoribus maxime consistit confusio, & subuersio eiusdem. Dicit enim Tullius libro suo de Senectute: quod consiliator est in republica sicut gubernator in naui. In naui (inquit) alij sentinam exhauriunt, alij chordas trahunt, alij malum scandunt. Ille uero qui tenet clauum, est quietus, sedens in puppi, & multa maiora facit, & Auicenna dicit, quod consilians est efficiens, sicut dans formam secundum quam alius habet operari & dirigi. Distinguit enim quadruplex efficiens, consilians, adiuuans, disponens, perficiens
Debent igitur ipsi consiliarij habere in uita sanctitatem, in uerbo ueritatem, in zelo aequitatem, & in experimento sagacitatem: & tales in Romana repu blica uocabuntur senatores, & se habent in comunitate, sicut cor in corpore, secundum Plutarchum. Vnde Romulus condita ciuitate, quam ex nomine suo Romam uocauit, centum ex senatoribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos sena tores propter senectutem, patres propter solicitudinem curae nominauit. Horum nomi na ab initio urbis conditae aureis literis scribebantur, propter quod patres conscripti ab omnibus dicebantur. Isti eligebantur postquam emeriti in diuersis statibus, & officijs extitissent: tanto aptiores sapientiae negociis, quanto in exerci tijs corporis minus possent. Istorum apud Graecos tantus honor fuit, quod nunquam duces producerent, nec aliquod solene facerent sine istis. Sicut igit isti senatores, & consiliatores sunt reipub. utilissimi, quando sunt boni & uirtuosi: ita, sunt iudici, principi, & plato perniciosissimi, quando sunt mali: quando uidelicet habent zelum pro comodo suo priuato & personali, & non pro bono comuni, quando sunt corrupti cupiditate, & receptione, quando sunt nimis perterriti: dissimulant dicere ueritatem, quod odio amore uel rancore regulantur, uel inuidia ad alios, tunc consulendo principem destruunt, quem regere & dirigere deberent: & siunt non solum ei, sed toti reipublicae pessimi inimici, quorum cuilibet di ci potest illud quod dicit Paulus Elymae mago, Act. 13. O plene omni dolo & omni fallacia fili Diaboli, inimici omnis iusticiae, non desinis subuertere uias Domini rectas. Talis consiliator fuit ille Aman, qui subtilitatem nobilissimi principis Assueri fraudulentis consilijs circumuenit, & nobilis regis innocentiam ad nephariam crudelitatem induxit. Hest. 13. Hostis noster & inimicus pessimus iste est Aman. Isti igitur inimici sunt repudiandi per prudentiam, sicut idem Assuerus fecit. Aman quando iniquam sententiam ad suggestionem & consilium eius datam, de occidendo toto genere ludaeorum, misericorditer retractauit.
Tertij inimici nostri sunt detrahentes & persecutores. Et istos uulgariter uocamus hostes & inimicos qui personas & conditiones nostras laedunt, & tamen ipsi frequenter nobis proficiunt. Sicut enim docet Boëtius 4. de Con solatione prosa 6. Prouidentia diuina exinde saepe producit insigne miraculum, quod malos mali bonos faciunt. Nam dum mali quidam considerant se iniqua quaedam a pessimis perpeti, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem redeunt, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Tales sunt ad uersus religiosos & sanctos uiros isti mundo dediti & Diabolo, qui facta & uitam sanctorum laniant, iudicant & deprauant, quorum infamatio timenda non est: quia est a turpibus orta. Sicut enim dicit Gregorius super Exce chielem: Peruersorum derogatio uitae nostrae approbatio est: quia iam ostenditur iusticiae aliquid nos habere, si illis qui DEO non placent, incipi mus displicere.
Non enim est derogatio, sed commendatio lucis, si eam odiunt & fugiunt uespertiliones. Sancti uiri sunt lux mundi per lucidam famam, & sinceram conscientiam, 1. Thessalon. 5. Vos filij lucis estis & filij diei. Peccatores autem sunt sicut uespertiliones, amantes semper opera tenebrarum. Iterum non est derogatio, sed commendatio odoris uitis, si eum serpentes fugiunt. Boni uiri sunt bonus odor CHRISTI per bonam conuersationem suam, 2. Corinthiorum 2. Alijs quidem sumus odor mortis in mortem, alijs autem uitae in uitam. Peccatores autem sunt serpentes pleni ueneno peccati. Tertio non est derogatio, sed commendatio coloris, si caeci de illo mentiantur, & iudicant falsum. Peccatores caeci sunt, Sophocles 1. Ambulant ut caeci: quia Domino peccauerunt, & Sapientiae 2. Excaecauit eos malicia eorum. Vnde & iudicia temeraria de sanctis sunt simpliciter contemnenda. Vnde cum quidam iu uenis ociosus diceret Demostheni philosopho: Si homines me odirent sicut te, me ipsum perimerem. Et respondit: Et ego me perimerem, si me quemadmodum te amarent. Quarto non est derogatio, sed commendatio medici, si phreneticus maledicat. Serui DEI sunt medici animarum: Peccatores autem sicut phrenetici. Si igitur tales uiros sanctos diffamant, oportet eorum blasphemias deridere. Vnde legitur de Vespasiano lmperatore, quod cum esset auarus & senex & quidam improperando sibi diceret: Vulpem pellem posse mutare non animum: Respondit: Risum huiusmodi debemus hominibus, no bis correctionem, poenam criminosis.
Quarti inimici quos habemus apparenter, sed tamen realiter sunt amici: sunt corripientes & correctores, qui nos de nostris excessibus & erroribus arguunt, puniunt & emendant. Veritas enim est errantibus odiosa, quamdiu in erroribus perseuerant. Talis fuit Paulus erga Galatas, quibus dicit Gal. 4: "ergo inimicus factus sum uobis", uerum dicens uobis: Isti inimici sunt acceptandi ad beneuolentiam, Matth. 5. Diligite inimicos uestros, & benefacite his, qui uos oderunt, hoc est, uitiosos mores uestros.
On this page