Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus in parte praecedenti declarauit di uinam misericordiam obseruatam in puniendo Cananaeos, qui ter ram occupauerunt ludaeis a DEO promissam. In hac parte osten dit, quod illa malorumdeletione cum pietate admixta, magna da tur nobis hominibus, DEVM recte colentibus, materia magnae spei. Et circa hoc duo facit: Nam primo ostendit, quod ex modo diuinae punitionis circa ma los, in bonos oriri debet spes, respectu gratiae, obtinendae in uia. Secundo quod ex eadem oriri debet spes gloriae, conferendae in patria. Secunda pars ibi: Cum ergo nobis.
Quantum ad primum, ratio sic deducitur. Constat DEVM non esse minus clementem, & benignum in remittendo culpas, & facinora electis suis & prae destinatis, quam fuerit peruersis & reprobatis: sed in puniendo reprobos tan tam ostendit clementiam, quod eos paulatim dispersit & deleuit, ut semper su perstites tempus haberent poenitentiae: moti & attracti per poenas praedecesso rum, quos pro sua malicia uidebant destrui successiue, quasi DEVS ipse deside rasset eorum salutem, quantum in ipso fuit. Ergo non minus erit clemens fi lijs suis, si deliquerint, & ueniam postea petant: ergo ex hoc quod considera mus modum punitionis malorum, quae sit cum mora & expectatione diutur na, inuitante eos ad poenitentiam, & quodammodo ueniam offerente, merito possumus animari ad sperandum DEI clementiam, si nostram maliciam re linquamus. Haec est sententia rationis, quam facit Spiritus sanctus in litera huius lectionis: dicit ergo sic: Si inimicos seruorum tuorum: id est, Cananaeos inimicos He braeorum tibi seruientium, & te colentium, & adorantium, debitos morti pro pter peccata & Aagitia infidelitatis, cum tanta cruciasti attentione: id est, cum diligenti expectatione: & liberasti quosdam, scilicet dimittendo superstites a us occiis & deietis, dans tempus & locum per quae possent mutari a malicia, per penitentiam. Cum quanta diligentia iudicas filios tuos puniendo in praesenti ne peteant aeternaliter. Filios, inquam, tuos, quorum parentibus iuramenta & con uentiones dedisti bonarum promissionum, uidelicet de terra Cananaeorum pos sidenda.
Ad literam: Quia dicit hic in litera DEUM iuramenta fecisse, uidenda sunt hic tria circa materiam iuramenti: Primo de iuramenti licentia: Secundo de iu ramenti frequentia: Tertio de iuramenti innocentia.
Circa primum de iuramenti licentia est sciendum, quod fuerunt quidam hae retici qui asseruerunt omne iuramentum esse illicitum, quocunque posito, ita quod nullam ueritatem liceret omnino asserere cum iuramento, & habuit hec haeresis motiua ex Scriptura sacra. Primo ex illo uerbo Saluatoris Matth. 5. E go dico uobis non iurare omnino. Item Iac. 5. Ante omnia fratres mei nolite iurare. Item Matth. 5. Sit autem sermo uester, est, est, non, non: quod autem abundantius est a malo est. Item Augustinus in quodam sermone: Falsa in quit iuratio exitiosa est, uera iuratio periculosa, nulla iuratio est secura: ergo ab omni iuramento est abstinendum. Item Ecclesiast. 23. Omnis iurans & DEVM nominans in toto a peccato non purgabitur: ergo illicitum est iurare. Sed hae resis ista faciliter redarguitur a sanctis multipliciter. Primo DEVS ipse inue nitur iurasse, sicut hic dicitur & in Psalm. Iurauit Dominus, & non poenitebit a eum. Item Hebr. 6. Abrahae nanque promittens DEVS, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem: iurauit per semetipsum, &c. Item Aposto lus inuenitur iurasse Rom. 1. "Testis est mihi DEVS cui seruio in spiritu meo". & 2. Corinth. 1. Testem inuoco DEUM in animam meam. Item Deuteron. 6. Dominum DEVM tuum timebis, & per nomen eius iurabis. Item Matth. 5. "Reddens Domino iuramenta tua". Item omnis natio & omnis secta utitur iureiurando. Et secundum philosophum uox omnium, est uox naturae. Et ideo dicendum quod iuramentum est licitum, & non est malum secundum se: sicut ista haeresis asserebat. Vbi sciendum est quod iuramentum ordinatur ad confirmationem, uel probationem illius, quod homo dicit. In scibilibus au tem potest fieri probatio, per rationem necessariam ex aliquibus nocioribus: sed in particularibus factis hominum non potest talis probatio adhiberi. Et ideo in talibus recurritur ad testimonium: ita quod loco probationis per uiam argumenti, accipitur testimonium hominum. Istud uero testimonium in mul tis, non sufficit facere confirmationem euidentem: tum quia interdum men titur: tum quia errat frequenter & decipitur, & ideo in talibus necessarium fuit recurrere ad diuinum testimonium: & hoc sit per iuramentum, eo quod nec DEVS mentiri potest, nec decipi. Vnde per se loquendo ille qui iurat DEVM ueneratur, & honorat, protestans eum summam esse ueritatem, quem adducit in testimonium, ad ostendendum dictum suum esse uerum. Vnde pa tet, quod iuramentum licitum est tam ex origine, quam ex fine. Ex origine qui dem: quia iuramentum inductum est ex fidei deuotione: quia homines cre dunt DEVM habere infallibilem ueritatem, & generalem omnium prouisio nem. Ex fine etiam, quia iuramentum est ordinatum ad certificandum homi nem de ueritate, & ad finiendum controuersias inter homines. Hebr. 6. Om nis controuersiae eorum finis est iuramentum. Ad primum dicendum quod iuramentum est prohibitum sic, uidelicet ne fiat absque necessitate, uel utili tate, ne iurando ad facilitatem perueniatur, & ex facilitate ad consuetudinem, & ex consuetudine ad periurium decidat. Et sic patet ad duo prima. Vnde nec Paulus inuenitur iurasse nisi in scribendo. Vbi homo cautiorem diligen tiam adhibet, quam in loquendo. Vnde sensus est. Nolite iurare omnino: id est, passim: id est, nolite assuesci ad iurandum: uel non sitis faciles ad iuran dum, uel nolite iurare absque euidente necessitate. Et ideo dicit Augustinus exponendo illud Matth. 5. "Sit sermo uester, est, est: non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est". Si iurare cogeris, scias de necessitate infirmita tis eorum uenire, quibus aliquid suades, quae utique infirmitas malum quoddam est. Tu enim malefacis, & qui bene uteris iuratione, uel alteri psuades, quid uti liter suades. Sed a malo est illius cuius infirmitate cogeris iurare. Vnde secundum Augustinum cum dicitur in hac autoritate, quod his abundantius est, a malo est. Malum non accipitur pro malo culpae, sed pro malo poenae infirmitatis, uel i gnorantiae illius, cui fit iuramentum: quia si sibi aliter de ueritate constaret, nulla foret necessitas sibi iuramentum praestare. Ad quartum quando Augu stinus dicit, quod nulla iuratio est secura, uult dicere sic: quod securum est num quam iurare. Ad quintum dicendum de Ecclesiastico: quod loquitur ibi de consuetudine iurandi.
Vbi secundo sciendum quod frequentia iurandi est primo periculosa, eo quod homo de facili delinquet in uerbo secundum illud Iacob. 3. Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. Vnde Ecclesiast. 23. lurationi non as suescat os tuum. Multi enim casus in illa. Vnde signum infallibile magnae le uitatis est, hominis proni ad mendacium, iurandi frequentia, & facilitas: Se cundo est DEO multum iniuriosa: quia paruam reuerentiam uidetur habere ad DEVM, qui ex leui causa magnum testem inducit DEVM, quod non face ret de aliquo honesto uiro. Tertio sibiipsi est uerecundum: nam in hoc quod ita faciliter & frequenter DEVM in testem inducit sine necessitate, ostendit fe ipsum paruae fore fidelitatis, cui sine iuramento non credit.
Tertio de iuramenti innocentia est sciendum quod ad iuramentum licitum requiruntur tria: Iusticia, iudicium & ueritas. Sic dicitur Hierem. 4. lurabis, ui uit Dominus, in ueritate, & in iudicio, & in iusticia. Vt per ueritatem caueatur iuramentum mendax, per iudicium iuramentum incautum, per iusticiam iu ramentum iniquum, uel illicitum. Vnde ex parte iurantis debet praecedere iu dicium discretionis, ut non leuiter, sed ex necessaria causa iuraret. Ex parte iu ramenti requiruntur duo: uidelicet ne sit falsum, saltem secundum iudicium conscientiae suae: neque illicitum, sicut aliquando in iuramento promissorio con tingit, quod homo iurat se interfecturum hominem, uel iurat quod nunquam concordabitur cum illo, qui contra eum deliquit: uel aliud tale, quod est illici tum fieri in effectu. In quo casu peccatiurando, quod illicitum est obseruare: Et iterum peccat, si obseruet. Et in hoc casu dicit Isid. In malis promissis rescin de fidem, & in turpi uoto muta decretum.
On this page