Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATA conclusione principali, uidelicet quod reges & praesides tenentur studere sapientiae: Hic ostendit per quem mo dum hoc sit eis possibile. Posset enim aliquis se forsitan excusare, quod non posset istam sapientiam attingere, cum sapientia uidea tur esse possessio diuina non humana: sicut dicitur 1. Metaphysicorum. Sed hoc excludit Spiritus sanctus in hac parte ostendens, quod sapientia ista, quae est cognitio DEI per fidem & amorem, non solum est unicuique possibilis, imo multum facilis: quae quidem facilitas patet ex tribus. Nam ipsa habe tur si diligatur, apparet si appetatur, & tertio occurrit si inquiratur. Et secun dum hoc ista litera diuiditur in tres partes. Nam primo ostendit quod ista sa pientia quae est cultus DEI per cognitionem & amorem habetur si diligatur. Secundo quod apparet si appetatur: Et tertio occurrit si inquiratur. Secunda pars ibi. Praeoccupat autem si qui se concupiscat. Et tertia lbi: Quoniam dignos se ipsa. Dicuntur ergo duo de sapientia in ista lectione. Primum quod ipsa habet aeternitatem in permanendo: aliud, quod habet facilitatem m occurrendo. Concu piscite ergo sermones meos. Concupiscentia nutrimenti, est sigrium sanitatis & bonae dispositionis in corpore. Et per oppositum abominatio cibi & potus, est signum manifestum grauis infirmitatis. Moraliter sermo DEI est cibus ani mae Christianae, Matthaei 4. "Non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore DEI", dixit CHRISTVS ad Diabolum: Vnde Ambro sius in quodam sermone de quadragesima: Quisque uerbo DEI pascitur ter renum pabulum non requirit: nec enim potest panem seculi capere, qui pane reficitur Saluatoris: negligit panem uel famem corporis, qui pabulo lectio nis intendit: nec uentris curam habere poterit, qui alimenta uerbi coelestis ad quirit. Ipsa est enim refectio, quae saginat animam, quae impinguit uiscera, cum de diuinis Scripturis cibum eloqui perennis accipimus. Quando ergo sic est, quod persona quaecunque desiderat legere & audire sermones DEI, & cum delectatione sibi incorporat, signum est sanitatis conscientiae uel saltem bonae dispositionis ad sanitatem. Hieremiae 15. Inuenti sunt sermones tui, & come di eos, & factum est mihi uerbum tuum in gaudium, & in laeticiam cordis mei Et per oppositum illi qui nullum saporem in diuinis Scripturis experiuntur: nec aliquam dulcedinem sentiunt, signum est quod stomachus eorum reple tus est amaris humoribus, & grauiter infirmantur. In Psalm. Omnem escam abominata est anima eorum, &c. concupiscite dicit CHRISTVS sermones meos & diligite eos. Diligere illos, est seruare, Iohan.15. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit: quia secundum beatum Gregorium: Probatio dilectionis est exhibitio operis: Non enim sufficit sermones CHRISTI in memoria portare nisi seruentur in uita. Vnde Augustinus super illud Psal. In quo corrigit ado lescentior uiam suam, in custodiendo sermones tuos. Custoditio sermonum DEI intelligenda est operatio praeceptorum. Vnde frustra enim custodiun tur in memoria, si non custodiuntur in uita. Nam uerba DEI tenendo agunt ne obliuiscantur: non tamen agunt uiuendo, ut corrigantur. Et habebitis disci plinam. Quia secundum Gregorium: Obseruantia mandatorum aperit intel ligentiam oculorum, uel occultorum. Vnde qui diligunt sermones CHRISTI habebunt disciplinam.
Quid autem sit disciplina, docet Hugo de S. Victore de disciplina noui tiorum dicens: Disciplina est conuersatio bona & honesta, cui parum est ma la non facere, sed studet etiam in his quae bene agit per cuncta irreprehensibilis apparere. Disciplina est enim omnium membrorum motus ordinatus, & dis posito decens in omni habitu & actione. Haec Hugo. De eadem Bernhar dus in quadam epistola: O quam compositum reddit omnem corporis sta tum, nec non & mentis habitum disciplina: ceruicem submittit, ponit super cilia, componit uultum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur lin guam, frenat gulam, sedat iram: huius disciplinae schola est studium sacrae Theologiae, ubi potius deuotionibus, quam quaestionibus intendendum est. Vnde Hugo in praeallegato libro. Vos (inquit) fratres qui scholam di sciplinae iam intrastis, in lectione diuina plus debetis quaerere, quod mores uestros ad uirtutem instruat, quam quod sensum acuat ad subtilitatem: ma gisque uelle informari praeceptis Scripturarum, quam quaestionibus impediri Cum ergo diuinas Scripturas legitis, solerter perpendite quid ibi dictum sit, ad excitandum in uobis amorem DEI: quid ad contemptum seculi, quid ad cauendum insidias inimici, quid ad bonos affectus nutriendos, & quid ad praua desideria extinguenda ualeat, & quid cor citius per compunctionis ar dorem accendat, quid disciplinam in opere, quid humilitatem in cogitatio ne, quid obedientiam in praeceptis, quid patientiam in aduersis habere do ceat. Quid denique ad agenda bona sedulum, & ad mala cauenda doceat es se circumspectum. Haec Hugo. Et ideo Seneca epistola uigesima docet, quod causa, quare scholares non sunt morigerati, partim est ex parte doctoris, par tim ex parte discipulorum. Aliquid (inquit) praecipientium uitio peccatur, qui uos docent subtiliter disputare non uiuere: aliquid discentium, qui pro positum ad praeceptores afferunt, non causa animum excolendi, sed ingenium Vult dicere, quod haec sola est intentio scholarium communiter, ingenium co lere per scientiam, non autem animum per uirtutes. Sed talem ordinem non tenuit Psalmista, qui dicit Bonitatem & disciplinam, & scientiam doce me: Clara est & quae nunquam marcescit sapientia, quasi diceret: Merito est dili genda Scriptura sacra: quia clara est & non turbida. In Psalm. Calixmeus ine brians quam praeclarus est. Iste enim calix est ita dulcis, quod quanto magis magisqe homo gustat, tanto magis delectando sitit. Ecclesiast. 24. Qui edunt me, adhuc esurient, & qui bibunt me adhuc sitient. Et ideo animae curiosae cir ca iura mundi, & non curanti de dulci claritate Scripturae diuinae dicitur. Hie rem. 2. Quid tibi uis in uijs Aegypti, ut bibas aquam turbidam. Aegyptus tenebra interpretatur, & significat mundum. Viae mundi sunt solicitudines seculi, uel scholae legum secularium. In istis uijs bibitur aqua turbida: quia sci entia turbatiua per quam mali ad turbandum bonos redduntur audaces. Sed oppositum de lege DEI dicit Psalm. Pax multa diligentibus legem tuam: Clara est inquit & quae nunquam marcescet sapientia. Ideo solepant antiqui tus sapientes coronari lauro. In signum quod sicut laurus seruat uiriditatem perpetuam: Ita sapientia nunquam arescit. Et ideo probat Aristoteles 1. po steriorum, Quod omnis scientia est de perpetuis. Et quamuis sit ita nobilis, est tamen inuentu facilis, unde subdit: Facile videtur ab his qui diligunt eam. Sapientiae 7. Optaui, & datus est mihi sensus, & inuocaui, & uenit ad me, sci licet sapientia. Ecce quam faciliter. Iacob. 1. Si quis uestrum indiget sapien tia, postulet a DEO qui datomnibus affluenter, & non improperat, & dabi tur ei. Vnde pietas, boni mores, & oratio deuota, sunt uiae ad istam sapientiam adquirendam. Vnde Augustinus libro primo de moribus Manichaeorum: In sacris diuinitus inspiratis, neque omnes a quibus quaeritur docere possunt, neque omnes qui quaerunt discere digni sunt: Sed ad hoc quod ueritatis scien tia doceatur, & uideatur & diligentia, & pietas adhibenda est: altero fiet ut scientes inueniamur, altero ut mereamur. Haec ibi. Non tamen uidetur nisi ab his qui diligunt eam: Amanti enim omnia sunt facilia: ratio est, quia mens si ne delectatione est caeca. Sapien. 2. Excaecauit enim eos malicia sua. Et Sopho 1. Ambulant ut caeci: quia Domino peccauerunt. Et inuenitur ab his qui qua runt eam: non ab ociosis, qui eam non requirunt. Quaerenda est enim certo loco, certo tempore, & certo modo, si debeat inueniri. Certo loco, quia in poe nitentia Iob 28. Non inuenitur in terra suauiter uiuentium, sed in terra aspe re uiuentium. Et ideo inuenta est in Daniele, & sociis eius, qui contemnen tes cibos regios leguminibus uescebantur. Et ideo de eis dicitur Daniel. 1. Pueris autem hic DEVS dedit scientiam & disciplinam in omni libro & sa pientia. Certo tempore, quia continue Lucae 11. Petite & accipietis, quaeri te & inuenietis, puliate & aperietur uobis. Certo modo, quia humiliter Pro uerbiorum 11. Vbi est humilitas, ibi & sapientia, Sapien.1. In simplicitateicor dis quaerite illum. Bernhardus in sermone 24. Si nolumus quaerere frustra DEVM, quaeramus eum scilicet ueraciter, frequenter, & perseueranter: ut nec queramus pro illo aliud, nec cum illo aliud, nec ab illo ad aliud conuer tamur. Facilius est enim coelum & terram transire, quam ut sic quaerens non in ueniat, sic petens non accipiat, & sic pulsanti non aperietur.
Sed in hoc est mirabile quod DEVS quaeri non potest, nisi prius inuenia tur: quia nullus eum quaerit nisi aliquo modo inuenerit, unde Bernhardus de diligendo DEO: Nemo te Domine quaerere ualet, nisi qui prius inuenerit. Vis ergo inueniri ut quaeraris, uis quaeri ut inueniaris. Haec Bernhard. in Psal. Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite faciem eius semper. Quod expo nens beatus Augustinus dicit sic: Si semper quaeritur, quando inuenitur: For te quando facie ad faciem eum uiderimus, sicuti est. Adhuc quaerendus erit, & sine fine quaerendus: quia sine fine amandus. Causa est diuinae bonitatis immensitas, quae uideri potest, comprehendi non potest: & ideo semper po test haberi, & tamen semper quaeri. Vnde Augustinus super lohannem dicit: Quaeramus inueniendum, quaeramus inuentum, & inueniendus quaeratur, occultus est: ut inuentus quaeratur, immensus est. Et licet inueniri possit, non tamen perfecte in hac uita. Cum enim sit uita, non perfecte potest reperiri in regione umbrae mortis. Vnde Augustinus contra quaerentes beatitudinem in hac uita, dicit sic. 4. confess. cap. 12. Redite praeuaricatores ad cor, & inhaere te illi, qui fecit uos. State cum eo, & stabiles requiescite cum eo, & quieti eri tis. Qui itis in aspera, quo itis: Bonum quod amatis ab illo est. Sed quantum ad illum, bonum non est & suaue, sed amarum erit iuste: quia iniuste amatur, deserto illo, quicquid abs illo est. Quo uultis adhuc ambulare: uias difficiles & laboriosas, imo non est requies, ubi quaeritis eum, quaerite quod quae ritis, sed ibi non est ubi quaeritis: beatam uitam quaeritis in re gione mortis, non est illic. Quomodo nec uita beata, ubi nec uita.
On this page