Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
REPROBORUM confessionem postquam Spiritus sanctus re citauit, quam de semetipsis confusibiliter facient, tam in iudicio ge nerali, quam deinceps in poena infernali in perpetuum: Hic ponit finem & eiusdem sententiae confirmationem. Et circa hoc duo facit: quia primo ponit dictorum recapitulationem: secundo eorum con firmationem. Secunda pars ibi: Quoniam spes impii
Dicit ergo primo sic: Talia dixerunt in inferno. Talia uidelicet expressiua hu manae fragilitatis, condemnatiua prophanae peruersitatis exemplatiua vel ex terminatiua mundanae felicitatis, dixerunt in inferno: & ideo frustra: quia in in ferno nulla est redemptio: quia si talia cum poenitentia confessi fuissent in uita, fu isset eis confessio fructuosa. Talia ergo dixerunt in inferno hi qui peccauerunt: id est, in peccato finaliter sine poenitentia decesserunt. Et haec dicta eorum sunt uera. Vnde posita recapitulatione ponit consequenter dictorum eorundem confirmationem, & specialiter quantum ad unum articulum, videlicet de spe prae
Comparat ante spem siue prosperitatem impiorum, qui reputant se felices per sentis felicitatis, quam mali habent dum uiuunt. Huius autem spe uanitatem uoluptates & diuitias sine cultu DEI & bonis moribus, quatuor rebus multum ostendit Spiritus sanctus per quatuor exempla: transitorijs & parui ualoris: uidelicet flori desiccato super herbas, spumae con gregatae super aquas, fumo ignis, & memoriae hospitis. Dicit ergo sic: Talia di xerunt in inferno, hi qui peccauerunt & uerum dixerunt: quoniam spes impij: id est, prosperitas, in qua sperauit, est tanquam lanugo, quae a vento tollitur. La nugo in proposito dicitur illud, quod stat super capita quarundam herbarum flore desiccato, & habet similitudinem aliquo modo ad lanam: & ideo uocatur lanu go. Ista lanugo quando est sicca, statim a modico uento tollitur, & relinquit ex tremitatem herbae quasi caput rasum. Sic patet in flore marcido & desiccato herbae, quae uocatur dens leonis: super caput carduorum similiter inuenitur lanugo, res uana & ualde transitoria. Lanugo etiam secundum Papiam dici tur prima capillatio barbae: sed sic non accipitur hic.
Secundo spes impii est, tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur. Spuma secundum Britonem dicitur a spuo, spuis: quia spuitur: id est, producitur. Est enim sordes undarum. Vnde mustum, & ea quae coquuntur, spuma purgan tur. Et similiter ex collisione aquarum adinuicem generatur spuma stans in su perficie aquae. Procella est repentinus uentus, seu impetus uenti, uel marinus fluctus, uel tempestas pluuiae. Manifestum est autem, quod spuma congrega ta in superficie aquae facillime dispergitur a procella:
Tertio, sipes impii est similis fumo, qui statim a vento diffunditur. Fumus quan do altius ascendit, tanto magis deficit: & quanto magis diffunditur & dilata tur, tanto citius dissipatur. In Psal. Deficientes tanquam fumus deficientur. Item sicut fumus dies mei
Quarto spes impij: id est, prosperitas seculi in qua sperat impius, est tanqua memoria hospitis vnius diei praetereuntis. Hospes qui tantum una die manet in domo, & statim recedit, cito traditur obliuioni apud illos, qui illum receperunt, & continuo novos recipiunt. Mundus est hospitator, qui continuo novos ho mines receptat, & receptos emittit a domo, Ecclesiast. 1. Generatio praeterit, generatio aduenit: terra autem in aeternum stat. Talis hospitator multa facit. Primo usum domus & utensilium suorum concedit hospitibus, sed non do minium. Secundo idem successiue uendit diuersis: mundat enim cameram, & denudat, ut hospes emat paleas, & cum recesserit, cameram iterato denudat, ut easdem paleas alius de novo emat. Tertio non permittit hospitatum meliora em ere extra hospitium suum. Vnde licet sit melius uinum, meliores auenae, & melior panis in hospitio uicino, quam ibi, non licet hospitato illa comparare: sed postquam hospitium suum acceperit, quicquid necessarium est, ab hospite suo emit. Quarto hospitator pulcherrimum uultum facit, & obedienter per o mnia deseruit: sed in fine strictissime computum exigit. Quinto hospitem re cedentem & non reuersurum perpetuae tradit obliuioni.
Ista quinque facit mundus homini. Vsum enim rerum mundanarum concedit homini, non dominium. Vnde nihil secum permittit deportare: sed cum quibus in trauit, cum illis exibit, Ecclesiast. 5. Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic reuertetur & nihil affert secum de labore suo: Miserabilis prorsus infir mitas, quomodo uenit, sic reuertetur, 1. Timot. 6. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre possumus.
Secundo idem successiue uendit diuersis: sic mundus eandem dignitatem, idem officium, idem manerium successiue uendit diuersis.
Tertio non permittit hominem gaudium coeli emere nec delicias extra mundum existentes, licet sint meliores quam ipse habeat. Non enim uult lex mundi, quod homo largiatur eleemosynas, sed quod expendit potius circa delicias & pom pas. Vnde Gre.14. Mora. c. 13. Desiderium coelestium nesciunt, qui cor in ter renis uoluptatibus defigunt.
Quarto facit homini, quem intendit decipere, optimum uultum: sicut CHRI STO fecit ludas, quando eum prodidit. Vnde Aug. in Epist. ad Dioscor. & est Epist. 68. Mundus iste periculosior est blandus quam molestus, & magis ca uendus est cum se allicit diligi, quam cum se amouet, cogitque contemni. Seruit ergo homini ad nutum, dat sanitatem, diuitias & amicitias. Sed in fine strictissi mum computum exigit de expensis: Vnde Aug. in confessionali. Cuius rei gra tia militatis. Maior ne poterit esse spes uestra in mundo, quam ut amici mundi sitis: Et ibi quid: nisi uas fragile, plenum periculis: & per quot pericula perue nitur ad maius periculum: Pereant haec omnia, & dimittamus haec uana & in ania, & conferamus nos ad solam inquisitionem earum, quae finem non ha bent. Vita haec misera est, mors incerta, subito surripit: & post haec negligen tiae supplicia luenda sunt.
Quinto hospitem recedentem perpetuae obliuioni tradit Ecclesiastici siue Syrach. 5. Malicia horae obliuionem faciet luxuriae maximae, & in fine hominis denudatio operum illius, &c. Sap. 2. Nomen nostrum obliuionem accipiet per tempus, & nemo habebit memoriam operum nostrorum.
Quod non: quia secundum Augustinus de fide ad Pet. 26. Et allegat Magister 4. Senten. dist. 50. c. 1. "Sicut illi qui cum CHRISTO regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt: ita illi qui erunt in supplicio ignis aeter ni, cum Diabolo & angelis eius deputati, nullam habebunt ulterius requiem. Er go bonam ulterius non poterunt habere uoluntatem". Sed poenitentia de pecca tis est bona uoluntas. Ergo non agent poenitentiam de peccatis.
Praeterea Bernhardus super Cantica Canticorum, sermone 8 dicit: Quod damnatus sem per uult iniquitatem quam fecit. Ergo nunquam poenitebit.
Praeterea Damasc Quod est hominibus mors, est angelis casus: ergo sicut angeli post casum non habent uoluntatem inuertibilem a malo, cui adhaeserunt: Ita homines post mor tem. Praeterea: Sicut gratia inclinat bonos ad bonum: sic peccatum inclinat malos ad malum. Sed sancti per gratiam sic inclinabuntur ad bonum, quod semper place bit eis bene fecisse: Ergo malis semper placebit peccasse.
Praeterea, magis mala erit voluntas damnatorum in inferno, quam peccatorum in mundo. Sed aliqui peccatores sunt ita excaecati uel indurati per malum habitum peccandi, quod possunt poenitere. Sicut sunt haeretici, & illi qui laetantur, cum male fecerunt & exultant in rebus pessimis, Proverb. 2. Ergo a multo fortiori damnati non poterunt poenitere.
Ad oppositum est beatus Aug. de fi. ad Pet. cap. 26: Vbi dicit, quod tantum in uita ista est poenitentia fructuosa. Malus uero in futuro habebit poenitentiam de malis suis: sed indulgentiam non habebit.
Praeterea in Capitulo isto dicitur, quod impii dicent intra se poenitentiam agentes. Hi sunt quos aliquando ha buimus, &c. Item Aristoteles 9. Ethi. Poenitudine replentur praui: mox enim tristantur de his, de quibus prius delectati sunt. Ergo damnati cum sint maxi me praui, maxime poenitebunt.
Ad quaestionem dicendum, quod poenitere de peccato est duplex. Per se, uel per accidens. Per se poenitet de peccato, qui detestatur peccatum, inquantum est peccatum: uel inquantum est DEI offensiuum. Per accidens uero poenitet quis ratione alicuius annexi peccato, uidelicet poenae sequentis peccatum. Primo modo mali non agent poenitentiam: secundo modo agent. Vnde uellent se non peccasse, propter dolorem quem sustinent: non propter iusticiam quam ame serunt.
Ad primum dicendum, quod uelle non peccasse amore iusticiae, est Bo num: non autem uelle se non peccasse, propter solam poenam euitandam.
Ad secundum Bernh. Verum est, quod per se loquendo nolunt se peccasse, poeni tent tamen per accidens.
Ad tertium Damascen. dicendum, quod non erit eis auersio uoluntatis a peccato comisso propter peccatum, sed a poena erit auersio uoluntatis eorum.
Ad quartum dicendum, quod sanctis semper placebit se bene fecisse: quia nihil erit adiunctum, quare eis deberet displicere. Sed malis erit poena adiuncta, propter quam per accidens dolere poterunt de peccato. Ad quintum dicendum, quod non sunt aliqui ita mali, quin possunt in prae senti ad poenitentiam deduci, ut doleant de peccato, per accidens, si puniantur graui poena. Licet non possint deduci ad hoc per uiolentiam, quod poenite ant uirtuose. Haec est communis sententia in hac lectione.
On this page