Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 106 (Sap. 8:3-8:3)
POSTQVAM Salomon declarauit, quantum habuit ad sapientiam acquirendam desiderium & affectionem: Hic exponit diffuse tanti desiderij sui rationem. Et quia usus est figuratiua fictione de amicitia, quae est inter amicum & amicam. Et uerecundum est homini nobili aliquam in tantam affectionem amplecti, ut eam sibi uelit perpetuo coniugio copulari nisi ipsa inueniatur multipliciter gratiosa. Ideo in hac parte ad modum ardentis amoris, uel proci suam amasiam singulariter recommendat, ostendens, quod tanta est in ea abundantia gratiarum, quod prae cunctis amoris apicem mereatur.
Proci secundum Isidorum 10. Etymolo. dicuntur nuptiarum petitores uel procuratores. Et dicuntur a procando, quia tales solent frequenter tam uerbis quam muneribus procari illas, quas amant, & inde procor, aris, dicitur proci officium exercere. Et quia turpe est & confusibile, sicut dictum est alicui nobili ad personam ignobilem exercere procationis officium: Ideo restat Salomoni praeelectissimae sponsae suae declarare praeconium, ut amor suus probetur non ex leuitate uel surreptione, sed ex discreta electione subortus. Ex tollendo ergo charissimam a copia gratiarum, septem ei praerogatiuas attribuit, excitatiuas amoris: uidelicet generositatem propagationis, celebritatem bonae opinionis, curialitatem bonae educationis, opulentiam in diuitijs, experientiam in artificijs, sincerum moderamen in moribus, & uerum examen in scientialibus. Et secundum istas septem praerogatiuas litera diuiditur in septem partes. Secunda pars ibi: Sed & omnium Dominus. Tertia ibi: Doctrix est enim. Quarta ibi: Et si diuitiae appetantur. Quinta ibi: Si aut. sensusoperatur. Sexta ibi: Et si iusticiam quis diligit. Septima ibi: Et si multitudinem scientiae desideret quis. Et planum est quae quae haberet istas conditiones septem amore maximo digna foret. Prima ergo praerogatiua quae in istius sponsae praeconibus ponitur est generositas propagationis. Vitant enim nobiles, ne cum uili uel cum degeneri sanguinem cop ulen tur, &quantum ad noc dicit sic: Generositatem illius glorificat, contupernium habens DEI, quasi dicat: Si de generis claritate mentio fiat, non solum ipsa est genero sa, imo generositas sua est famosa. Multi enim sunt nobiles, sed de nobilitate ipsorum apud multos non est fama. Sapientiae uero generositas tantae extitit noticiae atque famae, ut ab omnibus nobilibus testimonium habeat claritatis: quia omnis persona contubernium habens DEI, glorificat generositatem illius, Contubernium idem est quod focietas manens simul ad tempus, & dicitur contubernium quasi contabernium, &c. a taberna: quia illi qui in taberna com ueniunt ad tempus commanent in una societate: unde haec contubernio, onis, & hic & haec contubernalis dicitur socius commilito, qui in eodem contubernio manet cum alio. Vult ergo dicere quod quicunque est ille, qui contubernium: id est, societatem habet cum DEO glorificat: id est, clarificat, & claram praedicat generositatem sapientiae. Dicitur enim gloria quasi claria: quia lucet & claret. Licet autem omnes nos possumus & debeamus contubernium habere cum DEO, 1. Corinth.1. Fidelis DEVS per quem uocati estis in societatem Filij eius Domini nostri IESVCHRISTI, singulare tamen contubernium habuit cum DEO natura humana, in CHRISTO per hypostaticam unionem 1 Reg. 14. Viri Israel sociati sunt sibi in die illo. i. in die annunciationis dominicae: uiri Israel: id est, duo intellectus rationales, uidentes DEVM, coniuncti sunt: summus quia diuinus, & infimus quia humanus sociati sunt in die illo: id est in die annunciationis dominicae, quando Filius DEI conceptus fuit in uirgine benedicta. Et ex quo CHRISTVS societatem nostram desiderat, uituperandi sumus, nisi nos eius societati aptos & idoneos faciamus, & ei conformes iuxta naturae nostrae possibilitatem fiamus, 1. Iohan. 1. Si dixerimus, quia societatem habemus cum DEO, & in tenebris ambulamus, mentimur, & non facimus ueritatem. Si autem in luce ambulamus sicut & ipse est in luce, societatem habemus adinuicem. Sapientia ergo gloriosam habet generositatem: quia omnis sapientia a Domino DEO est, Ecclesiast. 1. Generositas uero terre na parui precij est, sicut enim allegat Senec. Epist. 7. Plato dicit, neminem regum non ex seruis esse oriundum, neminem seruum non ex regibus. Omnia ista longa uarietas miscuit, & sursum deorsum fortuna versauit. Quis est, in quit Senec. generosus: & respondet, a natura ad uirtutem bene dispositus: hoc unum intuendum est, alioquin si ad uetera reuocas, nemo. Nam primo mundi ortu, usque ad hoc tempus produxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Haec ille. Quid autem bonitatis sit in generositate uel nobilitate carnali rationabiliter declarat Boët. 3. de consolat. pros. 6. Nobilitas nihil aliud esse ui detur, quam quaedam de meritis proueniens laus parentum. Quid si quid bonum est in nobilitate, id arbitror esse solum in illo, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur, ne a maiorum uirtute degenerent. Haec Boët. Habere enim nomen honoris sine operibus uirtuosis parum, uel nihil ualet. Vnde Valer. Martialis epigrammaton 14. scribit ad quendam, qui uocatur Maximus qui de nomine honoris gloriabatur, dicens: Nomen honoris habere parum, non pondus honoris Momentum nullum & nomen habere parum: Nomen & amittis si tantum est nomen honoris Si quae poscit honos, Maxime, nulla facis. Secundo in lectione ista extollendo sapientiam ostendit eam Salomon habe re celebritatem bonae opinionis, & quantum ad hoc dicit sic: Sed & omnium Do minus dilexit eam. Si enim Dominus unius regionis unam prae caeteris adamare dignet, multum faciet ad celebritatem bonae opinionis de ea promulgandae: ergo a multo fortiori, ex quo omnium Dominus qui est DEUS istam puellam diligit: com stat eam habere celebritatem bonae famae: imo dictum est cap. 7. Neminem enim diligit DEVS nisi qui cum sapientia inhabitat. Et propter quod unuquodque tale & illud magis, 1. posteriorum Arist. ergo plus diligit sapientiam. Quia in litera ista iam exposita de ingenuitate siue nobilitate tractat, potest esse dubitatio literalis. Vtrum, proles seg debeat conditiones patris in libertate & seruitute. Et arguitur quod sic. Deno minatio debet fieri a digniori: ergo proles magis debet denominari a conditio ne patris quam matris. Consequentia patet: quia pater est principium nobilius in generatione, & dat formam: mater administrat materiam, 16. de animalibus: ergo, &c. Preterea 15. q. ult. Cum multae: dicitur quod si ex detestando conubio alicuius constituti in sacris, cum ingenua fuerint filij procreati, illius Ecclesiae de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, erunt serui, iure perenni: ergo par tus non sequitur conditionem matris. Praeterea in Sacra scriptura non texitur genealogia per mulieres: sed per uiros. Sed per genealogiam maxime declaratur nobilitas humana: ergo nobilitas hominis magis attedi debet secundum patrem
Ad oppositum extra de natis ex libero uentre cap. unico. Indecens esse credimus ut progeniti a libera ad seruitium retrahantur: ergo partus sequitur uen trem, quantum ad conditionem libertatis. Et consimili ratione quantum ad conditio nem seruitutis.
Ad quaestionem dicendum quod secundum iura ciuilia proles se quitur conditionem uentris in seruitutes & libertates. Vnde comuniter dicitur: Partus sequitur uentrem. Secundum tamen quaedam iura localia in quibusdam regnis, quae non reguntur iure imperiali, partus sequitur parentem deterioris com ditionis siue pater siue mater. Et si uterque sit seruilis conditionis, & sint diuersi domini, fit diuisio prolis secundum numerum uel secundum aestimationem, si est tantum una, uel si sint in numero inaequali. Et istud usitatur in quibusdam partibus Franciae. Sed generaliter secundum iura ciuilia partus sequitur uentrem Et hoc rationabiliter. Primo quia magis potest constare de matre quam de patre sicut dicit Arist. 8. Ethi. Et quia status libertatis debet esse certus, ab illo principio, a quo magis & certius constat aliquem esse, rationabilius est eum denominari. Secundo quia ars imitatur naturam & sic uidemus in animalibus, quae ex di uersis speciebus nascuntur, quod partus assimilatur matri magis qua patri. Sicut patet de mulo, qui generatur ex equa & asino, & multo euidentius assimilatur equae, quam asino. Tertio quia seruitus et libertas sunt conditiones corporis Vnde Boët. 2. de consol. pros. 6. Quo uero quisquam ius aliquod in quem piam nisi in solum corpus & quod est infra corpus, fortunam loquor possit exercere. Nunquid unquam libero imperabit animo: quasi dicat: Non: ex quo sub stantia corporis accipitur a matre, & seruitus & libertas circa corporis officia principaliter attenduntur, rationabile uidetur quod matrem sequatur. Et huic concordat lex diuina & Iex canonica. Diuina quidem, Exod. 21 ubi dicitur quod si Dominus dederit uxorem alicui quem emerit, & ille postmodum egrediatur liber, filii debent postea remanere domino, qui dedit ei uxorem, & uxor similiter: quia si iudaeus emerat Iudaeum, 7. anno egrediebatur liber secundum legem. Si tamen medio tempore dominus dedisset ei uxorem. Ipsa uero egrediente uiro ad libertatem, remaneret domino cum prole sua tota: Lex enim canonica huic concordat, extra de natis ex libero uentre, sicut allegatum fuit. Quod autem dicunt doctores quidam que quia pater est principium actiuum & honorabilius, mater uero principium passiuum & uilius, ideo proles in conditionibus actiuis, ut in honoribus, municipijs sequitur patrem, occupando illa quae solicitudine paterna acquiruntur. Vnde talia dicuntur patrimonium filij. In conditionibus uero passiuis ut in seruitute & libertate sequitur matrem. Ista, inquam, ratio movet parum, imo uidetur a oere ad oppositum. Libertas namque non uidetur esse conditio passiua, sed actiua Dicitur enim liber qui sui gratia & suis actibus dominatur: & per consequens secundum istas sequi debent conditionem patris. Praeterea sicut filij succedunt in haereditate patrem: Ita succedunt in haereditate matrem. Vnde ratio illa non mouet, quam tamen ponunt sanctus Tho. Alex. & Petrus.
Ad primam rationem dicendum que non semper fit denominatio a digniori, sed aliquando a uiliori: sicut homo de nominatur ab humo. Fit etiam denominatio a praedominanti, & euidentiori, & certiori sicut dictum est in positone.
Ad secundum dicendum que illud statutum Eccle siae fuit specialiter editum in detestationem illius coniugij. Et sicut dicit glos. i bidem, cum Ecclesia non sit usa isto iure, perdidit ius istud.
Ad tertium quod Sacra scriptura computat genealogias non ad sciendum conditiones seruitu tis & libertatis, sed ad sciendum de qua familia & tribu persona sit extracta. Et quantum ad hoc licet pater & mater deuna tribu esse deberent: pater tamen principalior est in illo, unde a patribus in genealogijs denominatio fuit texenda
On this page