Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 125 (Sap. 10:1-10:2)
HIC designatur decimum Capitulum, & est secunda pars huius libri, quamuis nonnulli antiqui signauerunt capitulum parum ante, ibi: Num per sapientiam sanati. Quos in principio libri diuidendo sequebar: sed quia hoc modicum refert, uel nihil, ad libri processum modo tamen sequi malo capitula communiter computata. Vnde postquam Salomon multipliciter declarauit sapientiae nobilitatem, & magnam fecit de ea commendationem secundum ipsius effectus generales: In ista parte prosequitur sapientiae utilitatem, quantum ad quosdam effectus speciales, ostendendo in particulari, quomodo singulares quaedam personae fuerunt, per sapientiam in bono conseruatae, & a malo praeseruatae. Vnde ab ista parte usquae ad finem libri ponitur exemplificatio in particularibus gestis, & historijs, de be neficijs quae hominibus per sapientiam sunt collata: & de supplicijs, quae per eandem peccatoribus sunt illata. Et diuiditur haec secunda pars huius libri in duas principaliter. Nam primo agit de beneficijs collatis per sapientiam quibusdam personis. Secundo agit de beneficijs uni toti populo, certae nationis, uidelicet Israelitico. Secunda pars ibi: Haec populum. Intra eodem capite. Prima pars diuiditur in sex partes, secundum sex personas quas describit, & ostendit a sapientia gubernatas fuisse, uidelicet: Adam, Noƫ, Abraham, Loth, Iacob, & Ioseph.
Prima ergo pars quae est lectio praesens, est de Adam, cui contulit sapientia DEI quinque praerogatiuas, & gratias speciales. Ipse enim habuit paternalem praeeminentiam ad genus humanum propagandum: originalem innocentiam ad semetipsum conseruandum: situalem excellentiam ad iocunde inhabitandum: rationalem magnificentiam ad creaturas gubernandum: & finalem indulgentiam ad DEVM post peccatum reconciliandum, Dicit ergo primo sic: fiaec: id est, sapientia increata, illum: id est, Adam qui primo formatus est a DEO, Pater orbis terrarum: id est, qui praeordinatus fuit a DEO principium & radix totius humani generis, quod modo est diuisum in diuersis partibus orbis ter rarum. Ecce paternalis praeeminentia ad genus humanum propagandum: Generassent enim homines in statu innocentiae, sine feruore, sine dolore, sine pu dote. Haec vero illum: id est, Adam, cum solus esset creatus, custodiuit: id est, originalem innocentiam sibi dedit, qua semper se & suos custodisse potuit. Habuit enim anima sua ita perfectum dominium supra corpus, quod nunquam sen sisset infirmitatem ab intrinseco, nec laesionem ab extrinseco, nec deceptio nem ab aliquo, si in statu innocentiae perstitisset. Haec habuit cum solus esset creatus: id est, antequam genus humanum per generationem multiplicasset, tunc quodammodo solus fuit: quia solus in sexu uirili existens, uel cum simpliciter esset solus ante formationem mulieris de costa. Ecce originalis innocentia ad semetipsum conseruandum. Et istam iusticiam originalem naturali ter in filios transfudisset, sicut modo parentes transfundunt peccatum originale. Tertio illum Adam eduxit a delicto suo, dando sibi finalem indulgentiam ad DEVM, post peccatum placandum. Et istud beneficium propter sui magnitudinem enumeratur ante duo alia, quae sequuntur: licet posterius sit colla tum. Dedit enim Adae gratiam poenitentiae pro peccato suo, & remissionem eiusdem peccati. Et quantum adhoc dicit: Et eduxit illum a delicto suo: hoc autem factum fuit incomplete per ipsius Adae contritionem: sed perfecte & com plete per CHRISTI passionem. Quarto haec sapientia increata dedit Adae situa lem uel localem excellentiam, ad iocunde inhabitandum: Sicut enim narrat hi storia scholastica super Genes. Creatus fuit homo in agro Damasceno, & inde translatus in Paradisum, qui est locus delicatissimus ubi modo manent Enoch, & Helias: continuantes uitam suam per esum ligni uitae & aliorum, quae sunt ibi. Et quantum ad hoc dicit: Et eduxit illum de limo terrae: id est, de agro Damasceno, in quo formatus fuerat de limo illius terrae, & transtulit in locum amoenissimum Paradisi, Genes. 2. Plantauerat autem Dominus DEVS Paradisum uoluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formauerat. Quinto haec sapientia dedit Adae rationalem magnificentiam ad creaturas gubernandum, Et quantum ad hoc dicit: Et dedit illi virtutem continendi omnia: id est, rationem & cognitionem, qua potuit omnibus creaturis dominari, Gen.1. Dominamini piscibus maris, & uolatilibus coeli, & uniuersis animantibus, quae mouent super terram.
Quod non: Quia crudelis pater esset, qui permitteret filium suum pugnare in duello, in quo praesciret, eum esse uincendum. Sed Dominus praesciuit Adam filium suum per creationem, uincendum per tentationem futuram per Diabolum: Ergo crudelis fuit non custodiendo illum ab illa tentatione: ergo eum pro tunc non rationabiliter custodiuit.
Praeterea si DEVS eum custodiuit: ergo non debuit permittere tentari. Respondet Magister sententiarum, dist. 23. 2i. cap. 1 quod "gloriosus est non consentire, quam tentari non posse". Et ideo DEVS eum tentari permisit, ut inde gloriosiorem reportas set uictoriam. Sed contra sciuit eum uincendum: ergo non expectauit hominis uictoriam: ergo nihil est dictum, quod ideo permisit quod homo uinceret
Praeterea sapientius est unumquodque ordinare in finem suum ita conuenienter, sicut potest ab eo ordinari: sed finis hominis est beatitudo, & beatitudinem potuisset homo attigisse conuenienter sine tentatione, & sine peccato: quia illa sunt impedimenta a beatitudine consequenda.
Praeterea ad bonum custodem pertinet praecauere & remouere omnia pericula ab illo, quod est suae custodiae commissum: ergo DEVS debuit tentationem amouisse.
Ad oppositum dicitur in litera, quod sapientia increata, cum solus esset crea tus, custodiuit illum.
Ad quaestionem dicendum quod DEVS eum custodisse dicitur quod sibi de iusticia originali & gratia prouidit, per quae semetipsum potuit custodisse, si uoluisset. Pro argumentis est notandum: sicut docet Dio nysius cap. 4. de di. no. Prouidentia DEI non est naturae corruptiua, sed salua tiua. Vnde ad prouidentiam DEI pertinet rerum naturas administrare, sicut condecet bonitatem uniuersitatis. Secundo notat quod bonitas totius praeponderat bonitati partis. Vnde si aliquid esset melius parti quam toti, tali toti cederet in praeiudicium: ideo pertinet ad bonum gubernatorem tale commodum parti subtrahere, ut habeatur perfectio totius. Licet enim secundum ima ginationem melius esset perdere pedes quam caput: tamen melius est toti homini, habere unum caput, & duos pedes, quam duo capita, & unum pedem
Ad oppositum ergo dicendum, quod decuit DEO creare unum uniuersum, in quo esset uarietas specierum & naturarum ad ostensionem suae bonitatis: in ter quas species homo est quaedam de nobilibus: Non aut posset homo esse homo, nisi esset peccabilis, & tentabilis ad peccandum. Et ideo facere quod homo non fuisset tentatus, & fecisse hominem, contradictionem includit. Sed dices: Potuis set eum sic dotasse gratijs naturalibus, & infusis, quod fuisset immutabilis ad malum, sicut erit post beatitudinem. Dicendum quod licet DEVS hoc potuisset de potentia absoluta, non tamen de potentia ordinata. Natura enim hominis est, quod pertingat ad beatitudinem per bonum usum liberi arbitrij: Hoc aut requirit mutabilitatem & peccabilitatem, & posse tentari, & huiusmodi. Et ideo rationabiliter ad perfectum hominis permittit eum esse peccabilem tentabilem, & ad magnam sibi cessisset utilitatem, si tentatus uicisset.
Ad primum dicendum quod licet DEVS praesciret Adam uincendum: sciuit tamen quod natura sua erat ad hoc instituta, ut foret per tentationes praemiata, & ideo decuit eum per mittere tentari, ut uirtute sua vteret, quam frustra accepisset nisi ea uti potuisset.
Ad secundam. Quod Magister sentent. satis dicit, quod magna satis sint sicut patet per dicta: quia cum factus est ut per uictoriam ad beatitudinem perueniret, & uictoriam habere non posset nisi per pugnam. Praeseruare eum a pugna, es set eum impedire a uictorijs, ad quas fuit ordinatus.
Ad tertium quod homo est ordinatus ad beatitudinem, sic, quod eam mereatur declinando a malo & faciendo bonum: unde uia communis homini concessa est per uictoriam tentationum. Vnde haec est neganda, quod homo potest ita conuenienter attin gere beatitudinem sine tentatione, sicut cum tentatione. In cuius signum CHRISTVS ipsemet tentationes sustinuit ab extrinseco, tam daemonibus quam a malis hominibus.
Ad quartum dicendum quod tentatio non est homini periculosa, nisi uelit uinci: sed est sibi necessaria & gloriosa, & ideo a bono custode permitti debuit. Vnde Augustinus super Psal. 60. Vita nostra in hac peregri natione, & profectus noster per tentationem fit, nec sibi quisquam innotescit, nisi tentatus, nec potest coronari nisi uicerit, nec potest uincere nisi certauerit, nec potest certare, nisi inimicum & tentationes habuerit. Idem super Psal. 61. Tantum permittitur Diabolus tentare, quantum tibi prodest, ut exercearis & proberis: ut qui te nesciebas, a teipso inueniaris. De ista materia loquitur Ambrosius in quadam Epistola: DEUS omnium ipse rector ac Dominus, cum omnium Angelorum militia certamen tuum expectat, tibique contra Diabolum dimicanti parat aeternitatis coronam: Quam nobis concedat CHRISTVS IESVS, Amen
On this page