Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
QVIA in punitione & deletione Chananaeorum de dominio ter rae Promissionis DEVS pcessit misericorditer, mirabiliter, & par ticulariter: eo quod non statim omnes deleuit, sed aliquos deleuit una uice, & alios reseruauit, ut poeniterent, si uellent: Poterat enim de facto DEI triplex mala interpretatio fieri. Vno modo dici, quo DEVS sic eis pepercit ex impotentia: Poterat etiam dici, quod DEVS sic pe percit ex nescientia uel ignorantia: Poterat tertio dici, quod DEVS sic peper cit ex timore uel reuerentia alicuius superioris: quasi DEVS non esset iudex supremus. Duae primae interpretationes reprobatae sunt in lectione praeceden ti. Et ideo restat modo reprobare & ostendere, quod DEVS ex mera sua beni gnitate & iusticia, non ex timore alterius sic eis pepercit, & paulatim destruxit.
Et circa hoc duo siunt. Primo praemittitur conclusio: Secundo subiungitur probatio, ibi: quis enim dicet tibi quid, &c. Conclusio est ista quod DEVS de dit ueniam: id est, locum & tempus ueniae si uoluissent, ex sola benignitate sua non ex timore. Et hoc est quod dicit: Nec timens aliquem veniam dabas pecca tis eorum. Cuius probatio patet per exclusionem quatuor, quae solent in iudi cibus quandoque inueniri. Solent enim iudices interdum declinare a rigore iu sticiae, aut propter superiorum iudicum reuocationes, aut propter interpositas appellationes, aut propter futuras uisitationes, aut proptet sequentes persecu tiones. Sed nihil istorum potuit in DEO causare timorem: quia ipse est iudex supremus: unde dicit sic: Quis enim dicit tibi quid fecisti: reuocando uidelices sententiam a te datam, quali dicat nullus: aut quis stabit contra iudicium tuum: interponendo appellationem: Aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquo rum hominum: qui d. Quis praesumet irritare tuum iudicium: ne sortiatur effe ctum per iudiciariam uisitationem, ut uindicet poenam illatam per te iniquis ho minibus, quasi dicat nullus: Aut quis tibi imputabit si perierint nationes quas tu fecistis persecutiones tibi postea uel molestias inferendo, qui d nullus, lob 5. Si subuerterit omnia, & in unum coarctauerit, quis condicit ei: quod aut quaeli bet causa timoris a DEO excludatur patet sic. Nam ipse solus est DEVS iudex supremus, & dispositor omnium rerum, & hoc est, quod subdit: ec enim est alius DEVS quam tu, cui cura est de omnibus. Si arguatur contra hoc: quia 1 Corinth. 9. dicitur, quod non est DEO cura de bobus.
Dicendum quod est cura prouidentiae generalis per conseruationem rerum t in suo esse, & cura prouidentiae specialis per doctrinae informationem. Primac est de omnibus, non secunda: sed tantum de hominibus, vt ostendas quoniam nen iniuste iudicas iudicium. Ista litera debet coniungi ad conclusionem principalem praemissam in principio lectionis sic: Nec timens aliquem, veniam dabas pecca tis, eorum, vt ostendas omnibus sequentibus, & historiam eorum legentibus, quo niam non iniuste iudicium iudicas: id est, non iniuste flagellas & punis malos. Et quia est summus iudex, ideo concludit correlarie, quod neg. rex qui uidelicet iustem regit, neque tyrannus, qui per opptessionem subiectos regit, in conspectu tuo anquirent de his quos perdidisti, qui d, nunquam per inquisitionem poteris conuin ci male puniuisse, quos perdere propter eorum peccata decreuisti, Abacuc 1. Ipse de regibus triumphabit, & tyranni ridiculum eius erunt. luxta illam clausulam: Veniam dabas peccatis eorum. Notandum ueniam pec cati consequimur per poenitentiam, cuius quatuor sunt incitamenta, quatuor impedimenta, & quatuor emolimenta. Vbi notandum de ultimo quaternario quod per poenitentiam CHRISTVM nobis reconciliamus, angelos laetifica mus, animas imo nosmetipsos reformamus, & daemones confutamus.
Primo CHRISTVM reconciliamus, Hiere. 18. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersus illam: agam & ego poenitentiam su per malo, quod cogitaui, ut facerem ei. Ecce mirabilis modus reconciliationis Domini tanti, qui uult quasi ad paria iudicare cum homine seruo suo. Vnde ad modum hominis loquitur de seipso: Si enim homo uellet poenitere, ipse uult poenitere: hoc est, ad modum poenitentis se habere. Sic aut nobiles imperatores pulchrum uindictae genus reputauerunt ignoscere, & noxijs poenitentibus concede re ueniam post reatum: sicut dicit Petrus de uineis in quadam Epistola.
Secundo Angelos laetificamus: Iuxta illud Luc. 15. Gaudium erit coram an gelis DEI, super uno peccatore poenitentiam agente. Legimus enim 3. Regum 6. quod Salomon fecit angelos fieri in propitiatorio templi, de quibus quatuor ibi legimus. Fuerunt enim imagines illae de lignis oliuarum: secundo habebant alas expansas: tertio habebant pedes obliquos, & eleuatos, quasi ad ambulan dum paratos: quarto quod uersis uultibus mutuo se respiciebant. Primo fue runt isti noui angeli Salomonis de lignis oliuarum: antiquitus fuerunt ferrei propter incompassionem & duriciam, qua hominibus non compatiebantur: Nunc autem delignis oliuarum: quia misericordes & pij. Prius habebant alas demissas: quia quasi inuite & cum difficultate ueniebant ad homines, sed mo do ad nos cito ueniunt, & ideo alas expansas habent. Olim laudabant DEVM soli, sed modo in laudando hominibus se associant. Olim naturam nostram quasi infirmam despiciebant, modo uidentes ipsam in CHRISTO exaltatam, in stuporem & admirationem conuertuntur. Vnde se mutuo respicere dicun tur, quasi de naturae nostrae innouatione, specialiter admirantes. Et nota quod dixit penitentiam agente. Non dicit poenitentiam cogitante, quae est poeniten tia procrastinantium: Nec dicit poenitentiam docente, & non faciente, quae est poenitentia uerbosorum praedicatorum: Nec dixit poenitentiam ostendente, quae est poenitentia hypocritarum & simulatorum: Sed dixit poenitentiam a gente, quae est poenitentia deuotorum. Gaudent etiam angeli de conuersione eccatoris propter tria. Primo, quia uident suae custodiae tam gloriosum fructum, sicut medicus gaudet, quando uidet suae curae commissum reparatum, & con suetae ualitudini restitutum. Secundo, quia uident ex peccatoribus conuersis suum adimpleri numerum. Tertio, quia uident ad laudandum DEVM tale se habere consortium: Igitur per poenitentiam nostram angelos laetificamus. Ter tio nosmetipsos reformamus per poenitentiam: sicut docet Boëtius 4. de con sola. Homo secundum uaria uitia, quibus indulget, in naturam bestiarum trans formatur, sicut inquietus in lingua comparatur cani, insidiator callidus uulpi accidiosus asino, & sic de alijs. Ratio huius est: quia anima hominis est sicut ce ra mollis. Cera enim calefacta & mollificata recipit effigiem illius rei, cui appli catur. Vnde si applicatur sigillo cui impressa est figura leonis, induet cera leo nis effigiem, si applicetur sigillo, cui insculpta est imago lupi uel uulpis, cera con similem induet imaginem seu formam. Isto modo anima rerum, quibus se per amorem applicat, effigiem induit, & in illas se transformat. Vnde Hugo de ar ra animae. Ea est uis amoris, ut talem me esse te necesse sit, quale est illud, quod a mas, & cui per affectum coniungeris: in cuius similitudinem & figuram dilectionis so cietate transformeris. Figura ad hoc Daniel. 4: quod Nabuchodonosor pro pter culpam suam est ab hominibus eiectus, & foenum ut bos comedit, sed po stea recuperauit poenitens quod amisit.
Sed nota quod poenitentia hominis reformatiua tres debet habere condi tiones: Integritatem, taciturnitatem, & diuturnitatem. Quae quidem conditio nes per tres literas huius dictionis homo notantur. H, enim non est litera, sed aspirationis nota secundum Priscianum. Per primum enim, O, significatur in tegritas poenitentiae. Integrum enim est quod plenum est, & circularis linea per fectissima & plenissima est: & circulus inter figuras superficiales perfectissi ma est. Quia non est possibile, ut aliquid addatur in linea circulari omnino, se cundum Aristot. 2. de coelo & mundo. Poenitentia ergo debet esse perfecta, ut omnis pars puniatur, sicut quaelibet peccauit. Lingua pro uaniloquio oratio nibus, pedes peregrinationibus, uenter ieiunijs. Per secundam literam quae est M,designatur taciturnitas, quae ad poenitentiam requiritur, ne fiat cum pom pa & ostentatione. Et bene M, designat taciturnitatem: quia illa sola inter lite ras proferri potest labijs clausis, & labijs ipsis imprimitur. Tertia litera est O, & significat diuturnitatem, siue finalem perseuerantiam, quae in alphabeto Grae n co uitima est litera. Poenitentia autem si perfecta est, usque ad finem esse debet: & talis hominem reformat de bestiali natura, non tamen sine aspirationis nota: n quia nisi Spiritus sancti gratia per suam benignitatem hominem mollificet, sa no lubrem poenitentiam non attentat, Roman. 2. Ignoras quoniam benignitas DEI ad poenitentiam te adducit.
Quartum emolimentum poenitentiae est quod per eam daemones confuta mus. Vehementer enim confunduntur, quando eorum prodimus consilium, quando eorum euadimus carcerem: & a suis principibus grauius affliguntur, sicut custos carceris pro euasione latronum punitur. Valde ergo agitantur in uidia, quando uident nos prius esse eis similes, deformatos per peccatum: ite rum per sacramentum poenitentiae restitutos, quod nullo modo eis conceditur. Vnde de hominibus singulariter dixit Petrus 2. Pet. 3. Non tardat Dominus promissionem, sed patienter agit propter nos, nolens aliquem perire, sed ad poenitentiam reuerti. Poenitemini ergo & confitemini, ut deleant peccata uestra Act. cap. 3.
On this page