Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
HAEC est secunda pars huius Capituli, quod in principio diuisum fuit in quinque, quae pars introducitur sic. Postquam Salomon de clarauit primum, quod ad sapientiam adquirendam requiritur, ui delicet humiliationem, sapientiam praecedentem: Hic consequen ter exequitur enarrando secundum sapientiae adquisitiuum, uide licet deprecationem, sapientiam deposcentem. Et in litera lecta duo facit: quia primo ostendit qualiter pro habenda sapientia deprecabatur: secundo expri mit quantum ipsam desiderando appreciabatur: Secunda pars ibi: Et praeposus illam.
Et incipit ibi tertia pars capituli. Enarrando qualiter pro habenda sapien tia deprecabatur dicit sic: Propter hoc optaui, & datus est mihi sensus, &c. qui d Consideraui carnis corruptibilitatem, mundi curiositatem, superbiae uanitatem, & uidi quod nihil de eis fuit optabile, nihil desiderabile, nihil quietatiuum uo luntatis humanae. Nam caro, circa cuius cultum solicitantur quasi omnes, est misera multipliciter, dum concipitur, dum parturitur, dum hic uiuit, dum resoluitur, sicut fuit superius declaratum. Et ideo sciens animam meam esse immortalem, nec posse per consequens fieri perfecta, propter rei temporalis & caducae adeptio nem: propter hoc optaui, & datus est mihi sensus ad recognoscendum creatotem meum, & ei iuxta leges suas seruiendum: optaui (inquio) & datus est mihi sensus. In quo uerbo iuste redarguit iactantiam superborum, quorum aliqui se dicunt adeptos sapientiam per naturale ingenium: aliqui per industriam & studium, Iste uero humiliter non dicit se adquisiuisse, sed potius recepisse: Datus est mihi, inquit, sensus, 1. Cor. 4. Quid habes quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis. Iac. 1. Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a DEO, qui datomnibus affluenter, & non improperat. Et inuocaui & venit in me Spiritus sapientiae. Inuocaui: id est, intus uocaui, non solum uoce exteriori, sed ex corde: In Psal. Cum inuocarem, exaudiuit me DEVS iusticiae meae. Gloss. Cum intus in mente uocarem: Et venit in me Spiritus sapientiae. Ecce quam fa cilis impetratio gratiae diuinae. Optatur, & datur, inuocatur, & uenit: nec mirum si cito uenit. In Psal. Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum in ueritate. Sic ergo ostendit Salomon qualiter pro sapientia deprecabatur. Secundo osten dit quantum ipsam desiderando appreciabatur, & dicit sic: Et praeposiui illam regnis & sedibus, &c. Et ista pars est tertia pars capituli huius, quae diuiditur in duas partes: quia primo narrat que magis appreciabatur sapientiam, quam temporalia bona exteriora: Secundo quod magis quam corporalia bona interiora. Secunda pars ibi: Super salutem & speciem dilexi eam.
Circa primum in litera lecta praefert Salomon eam sapientiam, quae est uerus DEI cultus per fidem & charitatem, tribus, quae a mundanis maxime appetuntur: uidelicet, potentiae, honoribus, & diui tijs: potentiam uocat regna, honores, sedes: Praeposui illam (inqui regnis & sedibus. Quid autem sit regnum, docet Aristoteles 8. Ethic. c. 10. Distinguit enim ibi tres species politici principatus: uidelicet Regnum, Aristocratiam, & Timocratiam. Regnum enim est Monarchia siue principatus unius, quando uidelicetuna p sona principatur toti multitudini virtuose. Aristocratia est principatus plurium, sed paucorum & uirtuosorum. Timocratia est principatus plurium & multo rum, ubi una magna multitudo gubernat. De istis principatibus sic est secundum Arist. quod optimus principatus est regnum, ubi totum regnum ducitur ad unum, & uirtuosum, & iustum hominem. Et per hoc probat, 12. Meta. in fine, quod unus DEVS regit & gubernat totum mundum, tanquam unum regnum bene ordinatum, & bene conexum: quia dispositio naturaliter entium est talis, qualis est optima: quid ex hoc patet que unumquodque est optimum, quando est in sua naturali disposi tione. Sed modo sic est quod pluralitas principatuum non est bona, sicut non est bonum quod essent multae familiae in una domo inconexae & non comunican tes adinuicem. Relinquitur igitur quod totum uniuersum sit sicut unus principa tus, siue unum regnum, gubernatum ab uno gubernatore, qui est DEVS, primum mouens, & primum intelligibile, & primum bonum. Et ideo concludit Arist. sic. "En tia nolunt male disponi, nec est bona pluralitas principatuum": Vnus ergo prin ceps. Regnum totius uniuersi est regnum DEI, in quo DEVS monarchice princi pat. De qui regno dicit CHRISTVS Ioh. 19. Regnum meum non est hinc, qui d. Licet regnum meum sit inter malos: tamen non est hinc. i. non sumit originem de hoc mundo Et ideo uera litera est. Nunc aut regnum meum non est hinc, & non hic.
Secunda aut spe cies politici principatus est Aristocratia, in qua plures uirtuosi, pauci tamen do A minantm: & est minus bonus principatus quam regnum, & tertia est minus bona, que uocat Timocratia. In qua multitudo non optimorum, sed mediocres dominant. Sicut aut tres isti principatus sunt boni: licet non aequaliter: Ita correspondent eis tres corruptiones principandi: quae proprie non sunt principat, politici, sed trans gressiones & corruptiones eorundem: Nam regnum corrumpit in tyrannidem: Aristocra tia in Oligarchiam: Timocratia in Democratiam. Primo ergo corrumpitur regnum in tyrannidem, quando de rege fit tyrannus. Sicut in regno dominatur unus: ita in tyran nide, quia tam regnum quam tyrannides uident Monarchiae. Sed in hoc differentia: quia tyrannus in omnibus intendit utilitatem propriam: rex uero utilitatem subditorum. Et id eo sicut regnum est optimus principatus: ita tyrannidis est pessima & corruptio Monarchiae. Contrarium enim optimo, est pessimum. Regnum aut & tyrannides sunt contraria, sicut rex tyrannus: moraliter: quia malus rex fit tyrannus. Secunda aut species politici principatus quae est Aristocratia, in qua pauci uirtuosi do minantur, corrumpitur in oligarchiam. In qua pauci & uitiosi dominantur, qui om nia bona comunitatis attribuunt sibiipsis, & amicis, & non intendunt bonum to tius comunitatis, sed tantum bonum suum & amicorum suorum. Vnde dignitates & or ficia comunitatis conferunt tantum amicis suis, uel usurpant sibiipsis.
Tertia species politici principatus, quae est Timocratia, in qua multi boni mediocres tamen do minantur, corrumpitur in Democratiam, in qua multi non quidem mediocres, sed po pulares dominantur: & ista corruptio minus habet de malo, sicut principatus sibi contrarius minus habet de bono. Aristocratici namque praetendunt bonum comune, tam diuitum quam pauperum: quia Aristocratia est principatus mul titudinis collectae de utrisque. Sed Democratici intendunt principaliter bonum pauperum, & de damnis diuitum nihil curant: & hoc est minus malum, quam bona com anunitatis abrogare, & usurpare sibi, & amicis: sicut faciunt oligarchici. Et oli garchici sunt minus mali quam tyranni: quia tyrannus tantum habet oculum ad bonum suum proprium, & nihil curat de amicis.
Sic ergo patet quod tres sunt species principatus politici, & tres earum cor ruptiones, & quod optimus principatus est regnum uel monarchia, & eius cor ruptio est pessima, scilicet tyrannides. Dicit ergo Salomon, quod in tantum apprecia batur sapientiam, quae docet recte colere DEVM, quod praeposuit illam potestati cuius cunque principatus: quia cum inter species principatuum regnum sit optimum, praeposuit illam regno imo regnis. Est ergo hoc nomen regnum equiuocum: quia uno modo re gnum uocat ipsa terra, uel regio uni regi subiecta: sicut dicimus regnum Franciae uel etiam Angliae. Et sic accipit Matth. 4: ubi legimus quo Diabolus assumpsit CHRI STVM in montem excelsum & altum, & ostendit ei omnia regna mundi. Alio modo accipit regnum pro potestate principandi solitarie siue monarchice. Et sic exponit Chrys. illud Ioh. 19. Regnum meum non est de hoc mundo. i. potestas uel autoritas qua sum rex non habet originem ex causis humanis, uel per humanam electionem, sed aliunde: quia a DEO. Tertio modo loquendo ipsi homines occupantes terram sub domino alicuius Monarchiae uocat regnum. Et sic accipit regnum Apoc. 5. Feci sti nos DEO nostro regnum & sacerdotes. Siue ergo loquamur de regno quae sunt terrarum regiones, siue pro regnis quae sunt potestates & principatus regnandi, san cti uiri praeponunt bonam uitam regnis. Ad Hebr. 11. Sancti "per fidem uicerunt regna", &c. Praeponenda est ergo uitae sanctitas & morum probitas non solum regnis, sed etiam sedibus. i. honoribus mundanis & transitorijs, Luc. 2. Deposuit poten tes de sede, & exaltauit humiles. Sedens super equum, qui libenter cespitat, & proster nit aequitatem: exponit se periculo, si non descendat, quantumcunque equus uideat ad tempus portare suauiter. Honor mundi est quasi equus eleuans hominem a terra, & portans suauiter: quia delectabile est hominem honorari per ministeria hominum, adulationes, inclinationes, & genu flexiones, & uocari magister, & domine. Sed caueant honorabiles quicunque: quia iste est equus ualde dolorosus. Nar ratur de quodam histrione, qui habuit quendam paruum equum super quem equitabat, & cum eo frequenter coram hominibus in aula ludebat, & inter a lios ludos quos equum suum docuerat, docuit eum quod quotiens diceret sibi flectamus genua: equus sibi obediret, & genu flecteret. Quando autem dice ret: Leua te, quod surgeret. Contigit ergo quod ministrallus histrio ille accedens ad festum cuiusdam nobilis, & equum suum cum equis aliorum hospitum collo cauit in stabulo.
Cum autem homines comedissent, iste ministrallus morabatur sicut debuit circa ludum suum in aula: interim uadit quidam armiger ad sta bulum, & uidens equum ministralli iocundum & pinguem. Reliquit ibi equum suum macillentem, & ascendit equum ministralli & recessit. Cito post innotuit negocium ministrallo, qui relictis omnibus cucurrit insequens istum armige rum. Armiger uidens quod fere eum attigerat & apprehenderat, tentauit transire quandam aquam, quam nullus pedes potuit transuadere. Videns er go ministrallus quod erat in procinctu perdendi equum suum, prout semper fecerat equo existente in medio fluminis clamauit fortiter ad equum. Flecta mus genua. Statimque equus audita uoce domini sui flexit genua & armige rum proiecit in aquam. Et cum clamasset: Leua te, equus surrexit & redijt ad dominum suum. Ministrallus ille, qui ludit & illudit, atque decepit homines, est mundus. Equus cum quo optime & maxime Iudit est honor temporalis. In Psalm. Fallax equus ad salutem. Armiger enim qui equum furatur, est quili bet ambitiosus ad honores. Caueat ergo talis, quia quantumcunque placet mun do, & quando alius est in maxima securitate, dicit sibi, flectamus genua, & pri uabit eum honore obtento: unde philosophia loquens in persona fortunae ho minibus, qui impatienter sustinent, quando de honoribus & dignitatibus depo nuntur, 2. de conso. prosa 2. dicit sic: Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus, rotam uolubili orbe uersamus. Infima summis, & summa infimis mu tare gaudemus: Ascende, si placet, sed ea lege, ne uti cum Iudicri mei ratio po stulet, descendere iniuriam putas: uersus: Si placet ascende, sed qua tendat rota tende Eccles. 10. Sedes ducum superborum destruxit DEVS, & sedere fecit mites pro eis: Igitur praeponenda est uitae sanctitas: quae uera sapientia nuncupatur non solum regnis: id est, potestatibus, sed etiam sedibus: id est, honoribus. Sed quid de diuitijs sentit Salomon statim subdit: Diuitias nihil esse dixi in compa ratione illius: id est, sapientiae. Et bene dicuntur diuitiae nihil: quia eis homines annihilantur irritando, insidiando, machinando, & bellando. Vnde propter diuitias unusquisque annihilare nititur alium. Secundo, quia in maxima neces sitate non iuuant, in morte, in iudicio, quando homines maxime indigent, tunc Dominum suum derelinquunt. In Psalm. Dormierunt somnum suum, & nihil in uenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis. Et Iob. 27. Diues cum dor mierit nihil secum aufert, aperiet oculos suos, & nihil inueniet. Tertio dicuntur nihil, quia non satiant animum possidentium. Sicut uacuum dicitur nihil, Ec clesiast. 8. Non satiatur oculus uisu, nec auris implebitur auditu. Nec mirum quia omnia terrena sunt uana, Hierem. 4. Aspexi terram, & ecce uacua erat, & nihil. Ergo merito omnibus praedictis est sapientia praeponenda
On this page