Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSITA erronea opinione, hic exequitur de eius insufficienti probatione. Et est probatio talis. Nulla res quae moriendo pe rit & annihilatur, praemiatur uel punitur post mortem. Sed omnis homo est talis: Ergo, &c. Istius rationis solum ponit minorem, & pr bat eam: uidelicet, quod post haec, scilicet uitam praesentem, erimus tanquam non fuerimus: id est, nec corpus uiuet, nec anima: & ita homo moren do perit totaliter. Circa probationem istius minoris duo facit. Primo pro bat quod homo totaliter peribit secundum rem. Secundo probat quod se cundum nomen, ibi: Et nomen nostrum. Circa primum duo facit: quia primo persuadetur haec opinio naturaliter & philosophice. Secundo exemplariter & rethorice, ibi: Transiet. Circa primum duo facit: Primo probathoc ex hominis productione. Secundo ex hominis resolutione, ibi: Extinctus,
Circa primum duo facit. Primo probat hoc ex parte termini a quo. Secun do ex parte termini ad quem, productionis humanae, ibi: Quoniam fumus, Est ergo prima ratio talis. Productio & corruptio sunt mutationes oppositae, & inter terminos oppositos: sed productio nostra est ex nihilo, sicut a termino a quo & ad esse sicut ad terminum ad quem. Ergo corruptio est ad nihil, si cut terminum ad quem, & ab esse sicut a termino a quo. Dicit ergo: Quia ex nihilo nati sumus. Ideo consequens est & liquet: quia stat ibi consecutiue quasi in nuerent istam consequentiam: Ex nihilo nati sumus: Ergo post haec erimus quasi non fuerimus: sed ista ratio nihil ualet: quia productio animae est ex nihilo: sed pductio corporis ex aliquo est, scilicet ex semine uiri & mulieris. Anima uero corrumpi non potest: sed si corrumperetur, corrumperet in nihil: corpus uero corrumpitur in illa ex quibus generatur uel componitur: & i deo haec est falsa. Pro ductio hominis est ex nihilo: quia corpus a parentibus propagatur & anima a DEO creatur & infunditur. Et ideo in corruptione hominis corpus resoluitur, & anima separata uiuit. Consequenter, ibi: Quoniam fumus. Ponit secun dam rationem ad istam falsam opinionem, & sumitur ista ex parte termini ad quem. In productione hominis terminus ad quem est homo uiuens. In isto au tem termino quatuor sunt in quibus uidetur uita perpendi, uidelicet respiratio & inspiratio, sensus, calor & motus. Vnde anima nihil aliud est nisi aliquod i storum secundum eos: sed quodlibet istorum annihilatur: Ergo & anima. Quan tum ad primum dicit: Quoniam fumus, & flatus est in naribus nostris: id est, in corpore nostro, & ponitur pars pro toto: quia ibi patet sensibiliter egressio spi ritus de corpore. Quantum ad secundum uidelicet quantum ad sensum dicit. Et sermo. Sermo enim non est sine imaginatione, nec imaginatio sine sensibus. Sicut patet 2. de Anima: sed constat quod sensus perit corpore mortuo. Quan tum ad tertium dicit: Scintilla: id est, calor naturalis: quia calor similiter perit. Quantum ad motum dicit, ad commouendum oor nostrum: id est, calorem qui est in corpore nostro ad ministrandum motum in corpore nostro, qui motus deriuatur a corde. Sicut docet Aristot. in de motu cordis: & sic tangit quatu or falsas opiniones de anima, quas reprobat Arist. 1. de Anima. Prima fuit He racliti, qui posuit animam esse uaporem, quem impii uocant fumum, uel flatum. Secunda fuit Diogenis, qui posuit animam esse aërem, quem aërem impiij uo cant sermonem: quia sermo est uox significatiua articulata, & uox est aer per cussus secundum Priscianum. Tertia fuit quorundam antiquorum, quod a nima est ignis, quem impii uocant scintillam. Quarta fuit Melissi Italici, quod anima est quoddam motiuum corporis, & illa tangitur cum dicitur: Ad commo uendum cor nostrum. Consequenter, bi: Quia extinctus cinis, propant quod homo totaliter moritur ex hominis resolutione. Et quia inter positiones quae ponunt animam esse de natura alicuius elementi, illae sunt probabiliores, quae ponunt eam esse de natura ignis uel aëris. De natura enim terrae nullus sim pliciter poit, propter eius grossiciem, nec de natura aquae nisi ualde grossi phi losophi. Sicut dicit Aristoteles primo de Anima: Et ideo tantum duas opinio nes exequitur. Et arguitur primo sic, secundum primam opinionem. Sicut enim quando ignis extinguitur, nihil remanet nisi cinis extinctus: ita quando anima moritur, nihil remanet nisi extinctus cinis. Et sicut cinis totaliter ex tinctus non accenditur iterum: ita nec corpus nostrum iterum accenditur per uiuificationem & resurrectionem secundum istos. Iuxta secundam opinio nem arguitur sic: Quando uas repletum aëre euacuatur, ab aëre nihil rema net, ibi nisi uas repletum aliquo alio. Sic quando homo moritur, aër a cor pore expellitur, & nulla alia vita manet. Et sunt iste rationes stolidae innitentes totaliter sensui, nec aliquam rem credunt tales esse, nisi quae possit uideri uel tangi. Secunda ratio tangitur cum subditur: Et spiritus: id est, anima, dis fundetur: id est, in nihium, de facile resoluetur, tanquam mollis aër: id est, tenuis uel humidus: quia dicitur in litera quod corpus humanum est cinis extinctus. Et uidentur innuere isti impii quod haec est generalis con ditio humani generis, quod corpus resoluatur in cineres: unde potest esse dubium.
Vtrum omne corpus humanum sit de lege communi in cineres redigendum Et uidetur quod non: quia aliqui homines morientur immediate ante iudicium & ante resurrectionem: sed corpus hominis non incineratur, nisi per magnum tempus post mortem: Ergo saltem corpora talium non incinerabuntur. Et de aliquibus dicitur quod simul rapientur in nubibus obuiam CHRISTO in aëra, 1. ad Thessal. 4. Praeterea, si omnia corpora redigerentur in cineres, tunc non foret maior inclinatio in cineribus Petri ad animam Petri quam Pauli. Consequen tia patet: quia omnes cineres istorum corporum sunt eiusdem rationis: sed com sequens falsum: quia si nulla inclinatio foret in illis cineribus ad animam Petri: nulla differentia foret ex quibus cineribus corpus Petri formaretur. Sed hoc aest falsum: quia sic non foret idem homo, qui prius. propterea: Si sic tunc omnia corpora hominum essent combusta aut comburenda: sed hoc est falsum. Con sequentia patet: quia nihil resoluitur in cineres nisi per combustionem. Praete rea de multis sanctis legitur, quorum corpora non incinerantur, quorum reli quiae habentur. Ad oppositum est quod dicit Haymo, quod omnes natos in o riginali tenet haec sententia: Terra es & in terram ibis. Et Genes. 3. Puluis es & in puluerem reuerteris. Pro isto dubio notanda sunt tria: Primum est quod ad uirtutem uocis loquendo corpora humana non sunt in cineres redigenda. Se cundum est quod ad intentionem sanctorum loquendo: haec est sententia ge neralis, quod corpora de lege communi sunt in pulueres uel cineres redigen da. Tertium est, quare utuntur sancti isto modo loquendi. Primum patet breui ter ex tertio argumento: quia cineres non uocantur nisi combusta per ignem. Secundum patet sic: Sententia lata a DEO pro peccato originali circa poenam corporis tenebit de lege communi usque ad resurrectionem: sed illa sententia non fuit solum de morte, sed etiam de resolutione in elementa, Genes. tertio: Puluis es & in puluerem reuerteris. Ergo illa tenebit sicut illa de morte: Sed sententia mortis transit in omnes in quos transit peccatum originale. Ergo & sententia incinerationis ad Hebr. 9. Statutum est hominibus semel mo ri. Et 1. ad Corinth.15. In Adam omnes moriuntur. De tertio haec est ratio, quare resolutio corporis humani in illa ex quibus componitur, uocatur incineratio apud sanctos. Primo propter antiquam consuetudinem, qua hu mana corpora comburebantur: & maxime nobilium ne in elementa uiliora reuerterentur: & postea cineres conseruabantur in memoriam in urnis: & i deo mos inoleuit, dicere quod illa in quae resoluitur corpus humanum, dicantur cineres. Secundo propter causam resolutionis corporis huma ni, quae est ignis concupiscentiae carnalis, quae uocatur fomes, quae de lege com muni corpus humanum continue accendit. Propter quem fomitem cor pus humanum in elementa resoluitur ad huius infectionis purgationem. Il lud autem quod per accensionem ignis resoluitur, si combustum fuerit, dici tur in cineres resolui. Ad primum dico, quod tales resoluentur per ignem, qui mundum ante iudicium concremabit: & sic resoluentur & cito repara buntur. Ad secundum dico, quod nulla est naturalis inclinatio in cineribus Petri ad animam Petri: sed ordo prouidentiae diuinae hoc faciet, quod illi cine res magis unientur animae Petri quam alteri, ut idem homo resurgat. Ad ter tium dico, quod Scriptura loquitur figuratiue, ut iam dictum est. Ex his pa tet, quod corpus Virginis benedictae resoluendum non fuit: quia in eo fomes extinctus extitit. Similiter est de alijs, si qui alij sunt huiusmodi, quod eis est com cessum ex priuilegio speciali. Idem est de reliquijs dicendum Sanctorum quod de lege communi ante resurrectionem communem incinerabuntur, uel si non hoc eis erit concessum ex priuilegio speciali.
Notandum est hic quod contra materiam uanae gloriae de aliquo, cuius delectatio mouet in praesenti, ualde expedit praecogitare, quid de illo delecta bili eueniet in futuro, sicut legimus in diuersis tractatibus. Et imuita beati lo hanis Eleemosinarij habentur. Quod mos erat antiquitus apud Graecos, quod statim imperatore electo & coronato, aedificatores monumentorum, quatuor genera marmorum ei afferentes, sibi dicerent isto modo. De quali marmore iubet imperium tuum sibi fieri monumentum, ne per gloriam imperialis di gnitatis in uanam gloriam efferretur. Similiter dicitur fieri in consecratione papali, stuppa coram oculis eius accenditur & comburitur, & sic sibi dicitur: Sic transit gloria mundi. Similiter legitur in historijs Romanorum, quod trium phanti in curru assidebat quidam ribaldus, qui ei impune conuitiabatur, & interdum colaphiaabat, ne excessus honoris qui illo die sunt collati, eum super homines transmutarent. Summum uero accensiuum uanae gloriae est nobilitas iuuentutis humani corporis, contra quod & ad quod re primendum metrice dicitur: Forma, genus, mores. sapientia, vis & honores. Non retinent hominem quin redit in cinerem.
Vnde satis admiratiue dicitur Eccles. 10. Quid superbis cinis & terra. Et ideo cui unicuique nostrum expedit commemori pluries hoc uerbum. Extin ctus cinis erit corpus nostrum. Potest etiam hoc uerbum dici delicate & sum ptuose nutrientibus corpus suum: nunc calidis speciebus, nunc electissimis carnibus tam domesticis quam ferinis, nunc uestibus mollissimis & suauibus: ac si putarent quod calorem & ignem uitae naturalis perpetuare possent. Sed ualde decipiuntur: quia lob. 34. Omnis caro deficiet, & homo in cinerem com uertetur. Item hoc patet de pigris remissis & ociosis, qui sua corpora tantum appreciantur, quod nulli poenitentiae se uolunt exponere, & tamen post mo dicum nihil aliud erit quam extinctus cinis: & ideo in signum istorum dicitur unicuique nostrum in die cinerum in capite ieiunij a sacerdote. Memento ho mo quod cinis es, & in cinerem reuerteris. Dicamus ergo & mente sentiamus: quia extinctus cinis erit corpus nostrum. Duo sunt in quibus laus corporalis consistit: scilicet pulchritudo & fortitudo. Pulchritudo consistit in quadam pro portionabili claritate bonae complexionis: & ideo uere pulchri desiderant esse, in lumine ut uideantur ab hominibus. Vnde corpus animalium est quasi quae dam lucerna, quae non est pulchra nisi anima lucente & ipsum uiuificante re fulget. Et ideo mali homines quando moriuntur, pulchritudinem totam per dunt, Proverb. 13. Lucerna impiorum extinguetur. Secundo fortitudo con sistit in quadam naturali potestate facilis operationis: haec autem potestas re sultat ex solida & compacta connectione ossium & neruorum. Sed haec forti tudo quantumcunque fuerit ualida finaliter dissoluetur, & erit cinis, Esa. 33. Erunt populi quasi de incendio cinis. Sit ergo recordatio nostra frequens & assidua quod extinctus cinis erit corpus nostrum,
Et est notandum, quod iste cinis intense recogitatus: fugat tentationem, seruat deuotionem, ornat orationem. Primo dico, fugat tentationem. Experi mentum esse dicitur, & imponitur Alberto libro suo de uegetabilibus. Quod si coruus nidificauerit in arbore, & oua posuerit, per talem cautelam potest fa ciliter impediri, ne de ouis ualeat pullos procreare. Accipiatur cinis uitri, & po natur subtiliter inter lignum & cortices arboris portantis nidum, & quamdiu cinis ibi durauit, coruus nunquam pullificabit. Coruus Diabolum signat Tneodolus: Coruum perfidiae damnant animalia quaeq.
Homo est moraliter arbor, sicut dicit Saluator Matt. 7. Arbor bona, fructus bonos facit. In ista arbore Diabolus per tentationem nititur nidificare: qua po nere & postea pullos producere. Nidos facit de ramusculis diuersarum cogita tionum, qua ponit de munusculis peruersarum delectationum: sed pullos pro ducit per consensum. Si ergo istum coruum impedire uelimus: etiamsi nidum fecerit per aduenticias cogitationes, etiamsi oua posuerit per surrepticias de lectationes: ne pullos producat per assensiuam electionem, accipiamus cine res uitri. Vitrum quod est fragile, est caro nostra, quae fragitur omni ictu. Cinis huius uitri est memoria status, quem caro nostra habebit post mortem, qui erit ad literam status cineris, lob. 13. Memoria nostra comparabitur cineri. Pona mus ergo istum cinerem sub cortice: id est, sub nostra exteriori conuersatione per priuatas & occultas meditationes mortis & infallibiliter nunquam con sentiemus suggestionibus Diaboli per cogitationes & delectationes conceptas. Et hoc est, quod dicitur Eccles. 7. Memorare novissima tua, & in aeternum non peccabis. Iste est cinis uaccae immolatae: id est, carnis mortificatae, uel in forma mortis recogitatae, quem uir mundus colligere iubetur, & in loco mundissimo ponetur, Nume.19. De quo Apostolus etiam ad Hebr. 9. Cinis uitulae asper sus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
Secundo cinis iste conseruat deuotionem. Ignis enim cineribus coopertus c optime seruatur, maxime iuniperi, di. 2. Isidor. 17. Ethymol c. 7. Quod lunipe rus arbor sic uocatur ideo: quia gignens pyri: id est, ignem: quia conceptum ignem a DEO diu conseruat, quod si prunae ex eius cineribus fuerint cooper tae, usqe ad annum perdurant. luniperus quasi gignens pyr: id est, ignem, debet esse homo moraliter qui ignem feruentis & deuotae deuotionis in altari sui cor dis iugiter conseruare tenetur. Iuxta illud Leuit. 6. Ignis in altari meo semper ar debit. Si ergo istum ignem deuotionis & dilectionis DEI per totum annum uitae nostrae seruare uelimus, inuoluamus eum in cineribus carnis nostrae. In al tissimis montibus inueniuntur cineres inconuulsae per annum: sic in mentibus sanctorum iugis est memoria mortis cum deuotione & poenitentia & reprehen si one suorum uitiorum. Exemplo lob, qui dixit: Meipsum reprehendo, & ago poenitentiam in fauilla & cinere, lob. 42:
Tertio iste cinis ornat orationem. Quanto enim pauper se magis humiliat, & c necessitates suas declarat, tanto facilius impetrat quod implorat. Sic nos quanti do fragilitatem nostram coram DEO fatemur, faciliter expedimus. Exemplum habemus de Abraam, Genes. 18. Qui Domino supplicare proponens praemi sit. Loquar ad Dominum meum cum sim puluis & cinis. Et in huius figuram ludaei DEVM orare uolentes, capita sua cineribus consparserunt. Sicut in mul tis locis Scripturae sacrae dicitur. Vnde si sic fecerimus, dabitur nobis corona pro cinere. Sicut dicitur Esa. 61. unde uersus: Dic homo vas cinerum quid confert slos facierum. Copia quid rerum mors vltima meta dierum. Hos est marcesces candens, in morte nigresces. Audis sor desces formides, nulla pauesces. Hec lege, lecta tene, lachramis laxentur habena. Ne pateant pene tibi ianua, tempore coena. Item: Forma, genus, mores, sapientia, vis & honores. Non retinent hominem, quin redit in cinerem. Item: ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt. Et redit in nihilum quod fuit ante nihil
On this page