Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 24
POSTQVAM Spiritus sanctus posuit uerba reproborum con spirantium contra iustos in generali: Hic ponit uerba Iudaeorum reproborum conspirantium contra CHRISTVM in speciali. Et cir ca hoc duo siunt: primo tractant de CHRISTO decipiendo: secun do de eodem occidendo, ibi: videamus. Circa primum duo siunt: Nam primo conspirant ad circumueniendum: secundo inducunt causam quare hoc est faciendum, ibi: Quoniam inutilis est. Dicunt ergo primo per modum conclusionis: Circumueniamus ergo iustum anatomatice: id est, CHRISTVM Ista conspiratio adimpleta fuit, Ioan. 11. Collegerunt principes & Pharisaei con cilium, & dicebant: Quia hic homo multa signa facit, quid facimus: Si dimit timus eum sic, &c. Consequenter inducunt causam huius circumuentionis fa ciendae & accusant CHRISTVM de multis.
Proponunt enim contra eum duodecim accusationes, uidelicet de fructuo sa occupatione, & de maliciosa perturbatione. De improperiosa intentione, & de iniuriosa diffamatione: de ambitiosa praesumptione, & superstitiosa bla sphematione: de secreti reuelatione, & de discordi conuersatione, de criminali paruipensione, uel irrisione: de parciali diuisione, de praeiudiciali comparatione, & de supernaturali usurpatione. De istis articulis sex ponuntur in textu isto: quorum primum est de infructuosa operatione, quae notatur ubi dicunt: Quo niam inutilis est nobis. Arbor quae inutilis & intructuosa est, meretur excidi, Luc. 3. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur. Eodem modo est de ciuilitate humana, quod nullus ociosus debet admitti in Republica, si cut docent omnes legislatores: nam ratio etiam hoc suadet, quae unicuique rei propriam actionem assignat & tribuit. Ita qui negat proprias actiones, uel o perationes, negat a rebus proprias essentias, sicut docet Auerrois 9. Metaph commento 7. sed ipse CHRISTVS est ociosus in Vita, & nullum fructum Rei publicae affert: Ergo iustum est & licitum per quamcunque uiam eum circum uenire, & destruere. Haec est eorum prima accusatio. Sed isti accusationi di cendum est, quod falsum accipit uel assumit, CHRISTVS enim fuit lux mun di, Iohan. 8. "Ego sum lux mundi". CHRISTVS fuit lignum uitae afferens fru ctus duodecim per singulos menses, Apoc. 22. id est, docens & informans duo decim Apostolos rectam fidem continere: Nihil autem estutilius mundo, quam lux quae totum mundum illuminat & uiuificat. Quod autem inutilis eis fuit, culpa eorum fuit, qui se per odium a CHRISTI lumine diuiserunt, 1. Iohan. 2. Qui odit fratrem suum, in tenebris est, & in tenebris ambulat. Secunda accusatio fuit de maliciosa perturbatione. Et arguunt sic: Bonum totius ciuilitatis humanae est pax: Ergo qui perturbat pacem communitatis, dignus est de illa communitate expelli. Sed iste est perturbator pacis commu nis omnium: Ergo iustum est eum de ciuilitate communi expelli: & haec accu satio notatur cum dicitur: Contrarius est operibus nostris. Et ista accusatio de perturbatione pacis potissime debet monere principem, Regem & Imperato rem, & generaliter quemlibet Reipublicae rectorem: quia finis operationis prin cipis est pax subditorum. Vnde Cassio. Variarum formarum epistola 2. Decet regalis apicis curam generaliter custodire concordiam: quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab hominibus pax ametur. Quid est enim quod principem melius praedicet quam quietus populus, concors senatus, & tota Respublica morum honestate uestita. Haec ille. Sed ad hanc accusationem respondendum est, quod CHRISTVS fuit summus amator pacis, promulgauit nascendo, Luc. 2. In terra pax hominibus bonae uoluntatis. Pacem praedicauit docendo, Luc. 10. In quamcunque domum intraueritis, primum dicite pax huic domui. Pa cem legauit, testamentum condendo dicens: Pacem relinquo uobis, pacen meam do uobis, lohan.14. Sed quia pax uera est concordiam habere cum bonis mo ribus, & litigare cum uitijs, secundum Cassiod, super illud Psalm. Factus est in pace locus eius, & cum ipsi habuerunt mores pessimos, necessarium fuit quod uel eis contrarius fuit, uel conformiter cum eis malus. Pacem enim malam nul lus debet fovere: nam philosophis maxime propositum est pessimis displice re. Boët. 1 de Conso. prosa 3 ergo culpa contrarietatis ex eorum clilpa cau sabatur.
Tertia accusatio est de improperiosa contentione, & formatur sic: lmpro perare alicui peccatum suum uitiosum est & pacis perturbatiuum, sed hoc CHRISTVS facit nobis: Ergo debet extirpari. Haec accusatio notatur in his uerbis: Et improperat nobis peccata legis. Occasio huius accusationis potest ha beri: quia CHRISTVS dixit loh. 7. Nonne Moyses dedit uobis legem, & ne mo ex uobis facit legem. Sed ad hoc dicendum est, quod caret scrupulo socie tatis occultae, quae manifesto facinori non desinit obuiare. Manifestum autem fuit facinus eorum, & inde merito debuit eos increpare: sed quia obsequium amicos & ueritas odium parit: ideo factus est accusantibus odiosus.
Quarta accusatio est de iniuriosa diffamatione, & hoc specialiter in doctri na. Et formatur sic: quicunque in docendo seducit uel abducit homines a bonis moribus publice uel occulte, dignus est expelli de communitate & destrui: & quicumque imponit alicui nisi probet, dignus est poena talionis. Sed CHRISTVS publice dixit, quod nos ludaei falsa & friuola docemus, & legem dissoluimus, & hoc non probat: Ergo dignus est a nostra communitate exterminari. Mate ria huius accusationis accipitur de uerba Saluatoris, Matth. 15. Irritum fecistis mandatum DEI propter traditiones uestras. Et notatur accusatio in his uerbis: Et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Sed ad id respondendum est quod falsis informationibus resistendum est, & praecipue a ueris. Sed CHRISTVS fuit magister uerax, sicut ipsi perhibuerunt testimonium, Mat. 22. Magister sci mus, quia uerax es, & uiam DEI in ueritate doces. Sed amico Socrate, & ami ca ueritate, sanctum est praehonorare ueritatem. Ideo cum CHRISTVS esset ipsa ueritas, iustum eos redarguere de falsitate doctrinae: nec fuit diffamatio: quia falsa eorum doctrina fuit notoria. Vnde ipsi se diffamauerunt.
Quinta est accusatio de ambitiosa praesumptione, & accusant eum sic: Quicunque sibi aequalitatem scientiae DEI arrogat, quasi peccatum primi pa rentis replicat: CHRISTVS autem hoc fecit: quia dixit lohan. 7. A meipso non ueni, sed uerax est qui misit me, quem uos nescitis: ego autem scio eum, & qui scit eum perfecte est aequalis ei in scientia. Huic dicendum est, quod non fuit praesumptio, sed humilis notificatio, & per experimenta probatio: secun dum illud Ioh. 16. Nunc scimus, quia scis omnia, & non est tibi opus ut quis te interroget. Haec accusatio notatur cum dicunt: promittit se scientiam DEI ha bere: id est, iactat se scientiam DEI habere.
Sexta accusatio est de superstitiosa blasphematione, & formatur sic: Qui cunque dicit se filium DEI naturalem, & exigit sibi cultum fieri superstitiosum, blasphemat DEVM. Sed de blasphemo scribitur 14. Leui. Quicunque blas phemauerit nomen Domini, morte moriatur: & hoc fecit CHRISTVS loh. 5. Vos dicitis quia blasphemo, quia dixi filius DEI sum. Sed haec accusatio re tellitur: quia non fuit blasphemia, sed uera annunciatio, sicut opera manifesta uerunt & probauerunt, caecos illuminando, mortuos suscitando, lepro sos mundando, & omnes infirmos curando: quod conuenit soli DEO. Vnde Matth. 27. Compunctus centurio dixit ita: Vere filius DEI erat iste. Haec accusatio notatur in litera cum dicitur: filium DEI se nominat. Li cet omnes Christiani filij DEI nominentur, & sunt, 1. lohan. 3. Videte qua lem charitatem dedit nobis Pater, ut filij DEI nominemur, & simus: & lo han. 1. Dedit eis potestatem filios DEI fieri. Vnde uiri Ecclesiastici & anima rum curati dicuntur filij DEI, signanter computati, Sapientiae 6. Computati sunt inter filios DEI, & inter sanctos sors illorum est: quia filij patri assimilan tur. Quia secundum August. filius dicitur: quia fitut ille. DEVS autemI incom mutabilis in potentia: ineffabilis in sapientia: indicibilis in clementia. Debet igitur in eis apparere Patris potentia per carnis mortificationem: Filijssapien tia per sanctam informationem: & Spiritus sancti clementia per iniuriarum re missionem.
De primo dicitur, 1. Machabs 3. Accingimini & estote filij potentes. Ac cingimini per continentiam carnalis uoluptatis. Quae accinctura quatuor zo nas habet iuxta quatuor exempla in Scriptura. Vnam ad pectus, aliam ad uen trem, unam ad renes, & unam ad lumbos. Ad pectus dicitur esse zona aureat ad uentrem zona linea: ad renes zona funea: & ad lumbos zona pellicea. Zo na aurea est mundicia mentalis puritatis, & haec debet poni ad pectus con tra immundas cogitationes. Zona linea est temperantia nimiae superflui tatis, & haec debet poni ad uentrem contra superfluas commessationes: &o na funea est poenitentia rigida & austera, & haec debet poni ad renes con tra libidinis titillationes. Et zona pellicea est reminiscentia nostrae mor talitatis, & haec debet poni ad lumbos contra uoluptatis delectationes. De prima zona dicitur Apocalypsis primo de lohanne, qui uidit personam si milem Filio hominis uestitum podere praecinctum ad mamillas zona au rea. De secunda, lohannis decimotertio: CHRISTVS praecinxit se lin teo, & cepit lauare pedes discipulorum. De tertia Iob. duodecimo, "Balteum regum dissoluit & praecinxit fune renes eorum". De quarta Matthaei tertio: "Iohannes habebat zonam pelliceam circa lumbos suos". Qui autem sic sunt accincti, possunt esse filij DEI potentes per carnis mortificationem.
Referunt fabulae & scribitur in libro epistolarum Ouidij, Epistola pe nultima de Alcimena Hercule nato: luno uxor Iouis uoluit Herculem inter ficere. Et misit ad puerum iacentem in cunis duas angues, ut puerum in terficerent, qui eas manibus constrictas oecidit, & in hoc compertum est, ipsum esse filium Iouis. Hercules est quilibet literatus, qui nascitur spiri tuali generatione generosus, quando cura sibi committitur animarum: sic e nim potest homo nasci cum sit senex, lohan. 3. Nutritur delicate & ponitur in cunis quando uestitur delicijs, diuitijs, decimis & oblationibus Ecclesiasti cis debitis, patrimonio crucifixi. Sed quid euenit, forte dum esset pau per scholaris, uixit satis caste & satis dure. Iam cum est in cunis, uestitur mollibus & epulatur quotidie splendide: statim luno: id est, sensualitas, duas angues mittit, ut sic occidatur filius iste louis, uidelicet per gulam & luxuriam: quia statim ex delicijs & honoribus, carnis tentationes oriuntur. Sed si uelit ostendere, quod sit filius louis, manibus: id est, potenti custodia & resistentia rationis & uoluntatis, angues tentationis occidit, & sic se filium Iouis: id est, CHRISTI, ostendit, ut dicere possit de eo CHRISTVS illud Matth. 3. "Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui". Sed reuera timendum est quod de istis filijs conqueritur CHRISTVS dicens illud Esa. 1. Filios enutriui & exaltaui: ipsi autem spreuerunt me. Qui enim deberent esse filij CHRISTI sunt hostes CHRISTI: & qui deberent esse filij potentes, sunt totaliter im becilles. Viuunt pompis & uanitatibus in delicijs & uoluptatibus, & carni suae succumbunt, nec contra eam: sed contra CHRISTVM pugnant,. De quibus loquitur Bernh. super Cantica, sermon. 33. & ad clerum in Vienensi concilio: Mi nistri, inquit, CHRISTI sunt, & seruiunt Antichristo, honorati incedunt de bo nis Domini, cui honorem non deferunt. Inde est eis, quem quotidie uides, me retricis nitor, histrionicus habitus, regius apparatus, inde aurum in fraenis, in sellis, in calcaribus plus calcaria quam altaria fulgent. Inde mensae splendidae cibis & ciphis: inde commessationes & ebrietates, inde cithara & Iyra, inde re dundantia, torcularia & promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud. Pro hu iusmodi uolunt esse & sunt Ecclesiarum praeposit, decani, archidiaconi & epi scopi. Haec ille. Contra istos malos filios loquitur in eodem, sic dicens: Olim praedictum est, & nunc tempus adimpletionis aduenit. Ecce in pace amaritu do mea amarissima. Amara prius in nece martyrum. Amarior post in confli ctu haereticorum: amarissima nunc in moribus domesticorum. Non fugare: non fugere eos potest: ita inualuerunt & multiplicati sunt supra numerum. In testinalis & insanabilis est plaga Ecclesiae, & ideo in pace eius amaritudo ama rissima. Sed in qua pace: Pax & non est pax: Pax a paganis, Pax ab haereticis, sed non pax. Profecto a filijs uox plangentis Ecclesiae in tempore isto filios enutriui, &c. spreuerunt & maculauerunt. A turpi uita, a turpi quaestu, a turpi commercio, a negocio denique perambulante in tenebris: superestut iam de me dio fiat daemonium meridianum. Haec ille. Isti mali filij non sunt filij DEI, non sunt potentes accincti, sed imbecilles & debiles & filij suae carnis, ad Rom. 9. "Non qui filij carnis, hi filij DEI sunt: sed qui filij promissionis", Cant. 1. Filij ma tris meae pugnauerunt contra me.
Non uos sic charissimi, sed appareat in uobis potentia Patris nostri, ad E phes. 5. Estote imitatores DEI, sicut filij charissimi. Secundo debet istis filijs: id est, personis Ecclesiasticis apparere: Filij sapientia per sanctam informatio nem: eis enim dicitur, 1 ad Thessal. 5. Omnes uos filij lucis estis & filij diei. Ex quo susceperunt docendi officium, illuminare debent luce sapientiae corda sub iectorum. Sed reuera timendum est, quod de filijs istis iam verificatur quod de filijs Heli legitur, 1. Reg. 2. Porro filij Heli filij Belial, nescientes Dominum neque officium sacerdotum ad populum, qui tamen lucis claritate lucere debe rent, ad Ephes. 5. Vt filij lucis ambulate. Tertio debet in eis apparere Spiritus sancti clementia, per iniuriarum remissionem: & hoc est maxime proprium, per quod filij CHRISTI discerni possunt. Nam CHRISTO proprium est misereri, & ideo nobis dicitur, Luc. 6. Eritis filij Altissimi: quia ipse benignus est super ingratos & malos. Estote ergo mi sericordes sicut & Pater uester mi sericors est.
On this page