Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 204 (Sap. 18:22-18:23)
POSTQVAM tactum est de forma, quam summus pontifex Aaron obseruauit in sedando diuinam offensam contra populum, quantum ad supplicationem: In hac parte prosequitur de eadem forma placandi DEVM quantum ad familiarem allegationem. Allegauit autem Aaron DEO pro populo saluando praescientiam, & antiquam DEI ad populum ludaeorum uehementem affectionem: commemorans ei multa facta, quae fecerat patribus eorum: ut sic memor amicitiae ueteris, nouas offensas remitteret. Duo ergo siunt in litera ista. Primo ostenditur quomodo Aaron adeptus est uictoriam, per diuinae affectionis allegationem. Secundo ponit eiusdem uictoriae explanationem. secunda pars ibi: Cum enim iam.
Circa primum duo facit. Primo excludit illud, quod uidebatur statui pontificali contrarium: Secundo subiungit illud, quod eidem statui noscitur esse necessarium, ibi: Sed verbo. Contrarium enim uidetur statui pontificali, armata potentia seu uirture corporis uim inferre: nisi fortassis uim ui repellendo, quod natura concedit cuilibet. Et ideo dicit de Aaron sic: Vicit autem turbas non vir tute corporis. Turbas: id est, pestes turbantes populum sibi subiectum uirtute corporis, sicut Samson uicit Philistaeos, ludicum capite decimoquinto. Nec armatura potentiae, sed verbo purae orationis, illum, qui se vexabat: id et, angelum punientem populum, subiecit: id est, a plaga incendij cessare fecit. Et nota quod uexationem populi, dicit suam fuisse, more boni praelati, 2. Corinth.11. Quis infirmatur, & ego non infirmor. Sic Moyses per uerbum orationis de uicit Amelechitas, Exod. 17. Subiecit inquam iuramenta patrum: id est, pro missiones patribus factas, & testamentum commemorans: id est, legem eis da tam. Consequenter istius historiae ponit explanationem, dicens: Cum enim iam aceruatim: id est, per aceruos cecidissent super alterutrum: id est, unus su per alium, mortui igne eos occidente, interstitit Aaron inter uiuos & mortuos, opponens se quasi murum pro uiuentibus contra ignem, & amputauit impetum ignis populum incendentis. Haec amputatio facta est gladio uerbi, orationis: quia ut ait Chrysostomus: Nihil est potentius homine pure orante. Et diuisit illam viam ignis quae ducebatad viuos: id est, diuisit Aammam tendentem uersus uiuos. Vnde in Psalm. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Moraliter: sic ignis ille corporaliter incendens populum, omnes nitebatur occidere: ita ignis libidinosae luxuriae, quae in concupiscentia carnis uiret, populum: id est, multitudinem hominum quotidie nititur conflagrare. Boni ergo pastoris prouidentia more ipsius Aaron consideret diligenter, qui sunt illi, qui iam sunt occisi per peccatum, & qui adhuc immunes & innocentes: per malum autem exemplum & corruptionem aliorum ad peccatum tentati: & ponat praelatus se medium inter illos, per uigilantem praesidentiam, di uidens ziam ignis, ne ad uiuos attingat, & ne innocentes a corruptis iam mortuis incendantur. Iuxta illam clausulam: Vicitautem turbas.] Notandum est, quod septem sunt uitia capitalia, quae nos turbant, & quae nos bellando te nemur euincere per septem dona Sancti spiritus: pro quarum septuplici uictoria septiformia nobis in Apocalypsi praemia promittuntur. Designantur o autem haec septem uitia per septem gentes pestiferas, quas ipsi Hebraei expu gnauerunt & uicerunt: quas gentes dimisit Dominus, ut superarent eas fi lij Israel, sicut ludicum 4 continetur: quae fuerunt Gergesaei, Amorrhaei, He uaei, Hethaei, Chananaei, lebusaei, & Pheresaei. Deuteronom. 7. Gergesaeus interpretatur colonum eijciens, & significat superbiam, quae primum angelum de coelo, & Adam colonum paradisi eiecit. Hanc uincere debet quilibet nostrum per donum timoris, & tunc promissionem consequetur quae ponitur Apocalyp. 3. Qui uicerit, faciam iuum columnam in templo DEI mei. De na tura columnae est fortiter supportare quod sibi superponitur, & conditio superbiae est nihil tolerare suppositum: quia nititur esse super alios, non sub alijs: & ideo illum qui uicerit superbiam, faciet DEVS columnam.
Amorrhaeus interpretatur amaricans, uel amara loquens, & significat inuidum, qui totus est fellicus intrinsecus, qui in se semper amarica tus, semper amara effundit. Dicit Aristoteles libro secundo de Animalibus, capite secundo, quod abane est animal magnitudine cerui, quod contra naturam omnium aliorum animalium habet fel in aure, simile felli hominis in co lore: & est animal amarum & uelox nimis. Et significat inuidum qui fel in au re gerit: quia quidquid audit in offensionem amaritudinis conuertit. Oui dius 2. Metamorph. Fectora felle virent, lingua suffusa veneno Risus abest, nisi quem, visi fecere dolores. Iste Amorrhaeus uincendus est, per donum intellectus, quo homo aduertens proximum suae naturae participem, dulcem se praebeat proximo suo, & compassione fauentem: & sic uincendo consequitur promissionem quae Apo cal. 2. ponitur: Vincenti dabo manna absconditum.
Tertius est Heuaeus, quae interpretatur lapides colligens, & figurat iracundum & rixosum: hic colligit petras offensionis, & lapides scandali, ut in iurgio iaceat contra proximum. Sic Semei gradiebatur maledicens, & mittens lapi des contra Dauid, 2. Regum 16. Istum uincere debemus per donum consili, sequendo CHRISTI consilia, de patientia & tolerantia iniuriarum, Matthaei capite quinto: Ego autem dico uobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in maxillam unam, praebe ei & alteram. Et talis uictor erit securus de pro missione facta, Apocalyp. cap. 2. Qui uicerit non laedetur a morte secunda: id est, infernali poena.
Quartus est Hethaeus, qui interpretatur stupor uel formido: & significat ac cidiam, quae facit hominem stupidum & formidantem opera uirtuosa. llle uincendus est per donum fortitudinis. De quo Gregorius 6. Moral. Iustorum fortitudo est carnem uincere, proprijs uoluptatibus contraire, delectationem uitae praesentis extinguere, huius mundi aspera pro aeternis praemijs amare. prosperitatis blandimenta contemnere, aduersitatis metum cordis audacia superare. Reproborum fortitudo est, transitoria sine cessatione diligere, contra flagella ipsius conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec aduersitate quiescere, acinanem gloriam etiam cum uitae detrimento peruenire, malitiae argumenta adquirere, bonorum uitam non solum uer bis & moribus, sed etiam gladijs impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem semper, sine ullo poenitentiae desiderio perpetrare. Sed uictori huius Hethaei praemium promittitur, Apocal. 3. Qui uicerit dabo illi sedere me cum in throno.
Quintus est Chananaeus, qui interpretatur possessor, uel negotiator, & significat auarum & cupidum, qui per diuersas negotiationes, possessiones ad quirit & auget. Vnde Augustinus de Domini uerbis sermone 25. Quae est illa auiditas concupiscentiae, cum & ipsa habet beluae modum: Tunc enim rapiunt, quando esuriunt: Parcunt uero praedae, cum senserint saturitatem: & in satiabilis est sola auaritia diuitum: semper rapit, & nunquam satiatur, nec DEVM timet, nec hominem reueretur, nec patri parcit, nec matrem recognoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem praestat, uiduam opprimit, & pupillum inuadit, liberos in seruitium reuocat, testimonium falsum profert, res mortui nequiter occupat. Et quae est, ista insania: Animarum amittere uitam, appetere mortem, adquirere aurum, & perdere coelum: Iste Chananaeus uincendus est per donum pietatis, quae movet ad dandum pauperibus propter DEVM. Narrat lulius Sextus Stratagematon libro primo, capite quarto: Quod cum Aemilius Paulus consul Romanus in Lucanis iuxta littus an gusto itinere exercitum duceret, & Tarentini ei classe insidiantes, agmen eius scorpionibus essent aggressi, captiuis latera euntium praetexuit, quorum re spectu hostes imbuere tela. Sic moraliter, diuites, si tela daemonum uel ultio nes diuinas euadere uelint, ponant iuxta latera sua pauperes eleemosynas largiendorum, & circumdent latera sua pauperibus, propter quos DEVS frequenter parcit ab ulciscendo, & daemones cessant a nocendo, & taliter uincenti dabitur illud in futuro quod promittitur Apocal. 22. Qui uicerit possidebit haec, & ero illi DEVS, & erit ipse mihi filius.
Sextus est Iebusaeus, qui interpretatur praesepe, & significat gulam, quae suadet homini semper stare ad praesepe sicut asinus uel iumentum, & iste uin ci debet per donum scientiae, qua sciamus uiuere temperatem. Iuxta illud Apo stoli ad Philipp. 4. Scio abundare, & penuriam pati: & sic uincenti dabitur quod promittitur Apo. 2. Vincenti dabo edere de ligno vitae. Ad literam. Temperantia etiam praesentem uitam prolongat, Ecclesiast. 37. Qui abstinens est, adijciet uitam: & per oppositum gula in morbum & in mortem inducit, Ec cles. 31. Vigilia, & cholera, & tortura uiro infrunito: Ad literam, excessus gulae causat defectum suauis somni, & choleram, & fumidicam passionem torturam: id est, torsiones uentris. Et haec omnia facit gula viro infrunito. Dicitur autem infrunitus quasi sine frumine: id est, sine sapore. Est enim frumen illa pars gutturis, quae saporem sentit. Gulosus autem morsellos deglutit sine sapore, ad modum lupi deuorando. Vel dicitur infrunitus quasi sine fruno, quod est confectio, qua coria fruniuntur. Vel dicitur a phrenesi, uel a fronte, uel a fraeno. Versus: Frons phrenesis frumen frunia frana dabis.
Septimus est Pheresaeus, qui interpretatur disseminans terram, & significat lubricum & illecebris datum, qui illicite seminat semen suum, & metit momentaneam delectationem, & in fine poenam aeternam ad Galat. 6. "Qui semi nat in carne, de carne & metet corruptionem". Iste uincendus est per sapientiam: id est, per saporem coelestium, quibus gustatis cessat omnis delectatio carnalis: & qui sic uicerit, promissionem consequetur, quae ponitur Apocal capite tertio: Qui uicerit hic uestietur vestimentis albis. Hae sunt turbae septem quas uincere nos oportet. Est enim de CHRISTO sicut de Marco Eurio Camillo. De quo narrat Sextus lulius Stratagem. libro septimo, capi te tertio: Iste iturus ad bellum in exercitu proclamare fecit, se non recepturum quenquam in castra nisi: uictorem, reductisque militibus in aciem uictoria potitus est. Isto modo CHRISTVS nullum recipit in coelum in die iudicij, nisi fuerit prius uictor: & ideo has septem promissiones facit sub sola conditione uictoriae. Propter quod dicitur Esaiae capite nono: Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exultant uictores capta praeda, quando diuidunt spolia.
On this page