Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 107 (Sap. 8:4-8:4)
VAE praerogatiuae ipsius sapientiae a Salomone in amicam & sponsam, singulariteradoptatae, in praecedenti lectione sunt expositae. Ostensum est enim, quod ipsa habet generositatem propagandi, & celeritatem bonae opinionis. Vnde in parte tertia ostendit eam habuisse curialitatem bonae educationis. Hoc enim estunum de praecipuis in sponsa eligenda, quod sit bene disciplinata, & curialiter educata. Vnde disciplinatae domicillae & dominae specialiter eliguntur, ut filios nobilium educent & informent. Educatio autem uirtuosa in duobus consistit, uidelicet in castigatione passionum, & exercitatione bonorum operum. Vnde Seneca lib. de moribus: Educatio & disciplina mores facit: & illud sapitunusquisque quod didicit. Quod autem ista domina sapientia in istis duobus sit sufficienter educata, affirmatur sic: Doctrix est enim disciplinae DEI quantum ad castigationes passionum, & electrix operum illius, quantum ad exercitationes operum. Si enim sit doctrix disciplinae & electrix operum, docere uero & eligere nemo potest nisi qui nouit & expertus est: planum est quod si est doctrix & electrix in bona educatione, est sufficienter in moribus informata. Dicit ergo: Doctrix enim est disciplinae DEI: id est, ipsa docet nos recipere conuenienter & disciplinam, quae est nobis ualde necessaria: quia superius dictum est cap. 3. Sapientiam & disciplinam qui abijcit, infelix est. Et electrix operum illius: id est, faciens nos eligere operabeneplacita.
Disciplina accipitur tripliciter in Scriptura. Primo generaliter pro informatione siue doctrina, Proverb. 1. Audi fili mi disciplinam patris tui, & ne dimittas legem matris tuae. Alio modo accipitur disciplina pro compositone morum, uerborum, & gestuum: unde ille disciplinatus dicitur, qui se honeste in gestu, uer bis, & ornatu irreprehensibiliter habet. Et sic loquitur Hugo de instructione nouitiorum de disciplina. Disciplina est (inquit) omnium membrorum motus ordinatus, & dispositio decens in omni habitu & actione, laco. 3. Quis sapiens & disciplinatus inter uos: ostendat ex bona conuersatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. Tertio modo accipitur disciplina pro flagellatione, causa castigationis illata. Proverb. 23. Noli subtrahere a puero disciplinam. Si enim percusseris eum uirga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis. Istis tribus modis est sapientia doctrix disciplinae DEI, Disciplina enim DEI a nobis est suscipienda patienter, quantumlibet dura uideatur propter tria: uidelicet propter castigantis dilectione, peccantis correctio nem, tempestatis deiectionem. Primo propter castigantis dilectionem. Ille enim qui disciplinat nos pater, noster est amicus, & redemptor. Ad. Hebr. 12. "Quis est filius quem non corripit pater, quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes: Ergo adulteri, & non filij estis", qui. d. Omnes amici DEI facti sunt participes disciplinae DEI. Sicut in matre uirgine, & in Apostolis suis patet, & generaliter in omnibus, qui filij sui dicuntur. Non esset magnum si homo reciperet unum ictum paruum ab aliquo pro amore amici, qui pro eo fuisset acerrime uerberatus. CHRISTVS pro nobis non solum uerberatus, sed cruci fixus, & occisus fuit, Esa. 53. Ipse aut uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, & liuore eius sanati sumus. Ergo & nos pro amore suo & pro peccatis nostris disciplinari debe mus. Ad Heb. 12. Fili mi noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Dicit Macrob. li. suo de lapidibus ca.19. que si marits ponat magnetem sub capite uxoris dormientis, expiri poterit an sit adultera uel fidelis: quia si est adultera statim cadet de lecto, ac si manu hominis fuisset expulsa. Si uero fide lis sit marito, conuertet se ad maritum dormiendo, & ipsum amplexabitu. Dicit ergo sic: Nam qui scire cupit sua sit adultera coniunx, Suppositum capitidapidem stertentis adaptat. Mox quae casta manet perit amplexare maritum, Non tamen euigilans cadit omnis adultera lecto, Tanquam pulla manu subito fetore coacta. Quem lapis emit tet celati criminis index.
Quanuis istud non sit leuibus & lasciuis indifferenter comunicandum uiris, tamen lite ratis & Ecclesiasticis dici potest. Moraliter anima humana coniunx DEI dicit, per fidem charitate informata, Oseae 2. Sponsabo te mihi in fide. Volens ergo Domi nus expiri an anima Christiana sit uera sponsa uel adultera, supponit magnetem que lapis est ferruginei coloris, & trahit ad se ferrum. i, magnam tribulationem, qua ferrei homines durae ceruicis domant, & trahuntur ad DEVM: & quid euenit: Certe falsae coniuges cadunt de lecto charitatis per impatientiam & murmurationem contra DEVM. Deuotae uero & fideles sponlae CHRISTI conuertunt se ad DEVM, & sunt sub disciplina DEI per humiliationem, orationem, & deuotionem, dicentes illud Rom. 8. "Quis nos separabit a charitate CHRISTI: Tribulatio, an angustia: an psecutio": &c. Et infra: "Certa sum, quo neque mors, neque uita, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate DEI". Vnde Aug. in quadam serm. Nullus seruus CHRISTI sine tribulatione est. Si putas te non habere tribulationes, non cepisti esse Christianus. Supponit aut magnes iste disciplinae DEI sub capite sponsae CHRISTI dormientis, & qescentis: quia qu homo aliquin ad maiorem quietem & traquillio rem conuersationem se disponit, tunc DEVS sibi disciplinam tribulationis, & iniuriae, uel psecutionis imittit, Iob. 33. Quando irruit sapor super homines, & dormiunt in lecto, tunc apit aures uirorum, & erudiens eos instruit disciplina. Greg. 26. Mora. Au rem cordis tribulatio apit, quam saepe prosperitas mundi claudit. Quae quidem disciplina est deuote sustinenda propter castigantis dilectionem.
Secundo est etiam deuote recipienda propter peccantis correctione, Psal. Disciplina tua correxit me in finem, disciplina tua ipsa me docebit. Petrus Rauanens. in quadam Epist. Ideo te forsitan temporaliter punit DEVS, ut aeternae mortis ardores poena redimat temporalis. In aedificatione uero templi oes lapides prius malleis tundebantur ne in eorum positione sonus mallei audiret, nec securis: Nec in horreo Domini ponit granum, do nec flagellis, aut triturantium pedibus sit excussum. Sic & uiui lapides, qui ponendi sunt in illa coelesti Hierusalem, qui aedificatur uarijs infortuitorum concussionibus poliunt antequam in aedificio coelestis habitaculi collocentur. Haec Petrus Raua. Et ideo ad correctionem & comodum nostrum ordinatur, quicquid nobis de ista disciplina pstatur. Ad Heb. 12. Omnis disciplina in praesenti non uidetur esse gaudij, sed moeroris: postea aut fructum pacacissimum exercitatis reddet. Vnde Greg. Id eo Dominus hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum feriat. Ideo aut hic ferit non parcendo, ut in aeternum parcat. Haec Greg. Et sicut pater uerberans filium cum uirga, facit puerum uerberatum cessare a fletu, & ipsam uirgam osculari, cum qua est benem disciplinatus: ita uult DEVS de nobis. Virga quao DEVS electos uerberat est aliquis malus homo, astutus, truculentus, & iniustus, Excech. 7. Floruit uirga, germinauit superbia: iniquitas surrexit in uirga impietatis. Et tamen non uult DEVS que ploremus per nimiam desolationem: imo etiam uult DEVS queo uirgam nostram osculemur & amemus, Matth. 5. "Diligite inimicos uestros: benefacitehis qui oderunt uos. Et orate pro persequentibus, & calumniantibus uos: ut sitis filij Patris uestri, qui in coelis est". Vnde Caesarius: Qui captiuos redimere, pauperes pascere, & uestire non praeualet, contra nullum hominem odium in corde seruet: & inimicis non solum malum pro malo non reddat, sed etiam diligat pro eis orare non desinat, certus de promissione domini sui, ut dicere poterit libera conscientia ante tribunal CHRISTI. Da Domine, quia dedi: dimitte, quia di misi. Haec ille. Aduertentes ergo nos a DEO tanquam pueros insensatos disci plinari, frequenter ad comodum & correctionem nostram omnia cum gratiarum actionibus aequanimiter tollerems. Prover. 22. Stultitia enim colligata est in corde pueri, & uirga disciplinae fugabit eam. Tertio disciplina DEI est deuote suspicienda propter tentantis deiectionem. Prosternit nanque caro, mundus, & daemon, dum disciplina DEI fortiter toleratur. Vnde etiam contra tentationem carnis solent sancti sibij psis disciplinas infligere. Grego. 2. Dialog. cap. 2. dicit de sancto Benedicto, quod quando de quadam muliere, quam prius conspexerat, tentaretur, exutus uestime to, nudum in spinarum aculeis, & urticarum incendijs proiecit. Vanitas etiam mundi alias contemnitur, dum sanctus homo persecutionibus agitatur. Sicut enim nutrix uolens filium ablactare, inungit mamillam sinapio, uel aliqua re amara: Ita DEUS huius uitae delicias infinitis amaritudinibus ordinauit esse respersas, ne eas nimis amaremus. Vnde Aug. in confessionibus suis regratiatur DEO, quo re sperserat semper amaritudinibus illicitas delectationes suas. Et Boëtius 2. de com sola. prosa 4 quo multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est, qui si etiam fruenti iocunda esse uideatur: tamen quo minus cum uelit abeat, retineri non possit: & de eodem loquens Aug. de uera innocentia, propositone 226. Dicit sic: in praesenti uita & deliciae temporales dulces sunt, & temporales tribulationes amarae sunt. Si quis non bibat tribulationis poculum, metuat ignem gehennarum. Et si quis non contemnat dulcedinem seculi, inhians bonis aeternis. Sunt ergo diuinae disciplinae quasi quaedam medicinae, pseruatiuae a putrefactione, & tentatione peccati. Dicit enim Arist. 4. Metero. que quinque sunt quae impediunt putrefactionem. Frigus circustans: unde in frigido congelati durant incorrupti per multos annos. Et ideo magis putrescunt res in aestate quam in hyeme: quia calor naturalis per frigus circustans exterius comprimitur, & seruatur in humido. Secunda causa est excellentia caloris naturalis intrinseci. Et ideo illa in quibus abundat calor igneus, ut piper, galanga, & huiusmodi, non cito putrescunt. Tertia causa est coagulatio facta a frigido intrinseco. Quartus modus moderatus. Quinta magnitudo rei: quia unaquaeque res diuisa per partes cito putrescit.
Isto modo moraliter qnque sunt quae putrefactionem peccati impediunt. Quando enim humidum & calidum a re ex trahuntur, res putrescit. Sic quando humor gratiae & calor charitatis per peccatum ab homine extrahuntur, homo putrescit moraliter, Psal. 37. Putruerunt & corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Haec autem putrefactio qnque modis impeditur. Primo modo per frigus circustans. i. per tribulationem & per secutionem exteriorem. Secundo modo per excellentiam caloris naturalis ignis intrinseci. i. per excellentiam charitatis Spiritus sancti, Leui. 6. Ignis in altari meo semper ardebit. Tertio modo per coagulationem factam a frigido intrinseco. i per timorem diuini iudicij, & ultionis futurae intrinsecus recogitati. Quarto modo per modum moderatum. Iuxta illud: Et uitium capiunt ni moveantur aquae. Motus moderatus est uariatio & continuatio sanctarum occupationum, quae excludit ocium, quod maxime inducit putrefactionem libidinis. Iuxta illud Ouidij de remedijs Amoris: Quinto modo impeditur putrefactio peccati per magnitudinem rei: quia res magna magis resistit putrefactioni corrumpenti, quam parua. Isto modo moraliter magna dignitas & gradus siue status personae debet eam praeseruare a comissio ne peccati. Quando homo recogitat quod est praelatus, habet animarum curam, recogitat honorem a subditis, & beneficia quibus omnino indignus est, nisi bene uiuat. Ex ipsa suae dignitatis magnitudine facit sibi stimulum bonae uitae. In ter ista quinque impedimenta putrefactionis, primum est disciplina, qua uita gratiae a putrefactione seruatur. Proverb. 6. Mandatum lucerna est, & lex lux, & uia uitae increpatio disciplinae.
On this page