Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit futuram bonorum retributionem: Hic redit ad declarandum futuram malorum pu nitionem. Et circa hoc tria facit. Nam primo describit CHRISTI iudicis aduenientis inexpugnabilem apparitionem. Secundo creaturae CHRISTO consentientis intolerabilem cooperationem, ibi: expu gnabit cum eo. Tertio sententiae iudicis in dispensabilem executionem, ibi: Con tra illos stabit spiritus virtutis. Circa primum duo facit, primo tangit, quomo do armabitur in generali: Secundo exprimit in speciali, ibi: Induet. Circa pri mum auctor tria facit. Primo quod armabit seipsum: Secundo quod suum exercitum: Tertio ostendit ad quem effectum. Secunda pars ibi: Et armabit. Tertia ibi: Ad vltionem.
Circa primum est advertendum, quod quia homines uolentes se uindicare de inimicis communiter solent armari. Ideo CHRISTVM uenientem ad iu dicium describit hic Spiritus sanctus, tanquam armatum hominem, ut ostendat in eo seueritatem & sufficientem potestatem. Quia sicut armatus potest laedere iner mem, & non laedi: ita CHRISTVS reprobos puniet, nec in aliquo poterit impe diti. Dicit ergo quod accipiet armaturam zelus illius: id est, ipse zelas, & ad modum zelantis & offensi se habens accipiet arma. In primo enim aduentu uenit mitis & inermis Matth. 21. "Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus". Et ideo inermis, quia ui delicet in carne passibili & mortali uenit, ideo potuit uulnerari. Esaiae 53. Vul neratus est propter iniquitates nostras. Sed tunc: id est, in secundo ueniet cum talibus armis: uidelicet cum carne impassibili & immortali, qua omnino uul nerari non poterit Luc. 21. Videbunt filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna, &c. Et tunc non parcet: quia Proverb. 6. Zelus & furor uiri non parcet in die uindictae.
Secundo dicit quod non solum armabit seipsum, sed etiam exercitum suum Vnde subdit, quod armabit creaturam dando uidelicet tam angelis bonis quam hominibus uirtutem, & uoluntatem acceptandi illud iudicium & poenam faciendam in reprobos: Erit enim omnis creatura bona concors in sententia cum CHRISTO iudice, illa die sine misericordia, sine compassione aliqua miseris exhibenda. Et ideo tertio subiugit. Ad quem effectum erit iudex cum exercitu suo in armis, uideli cet ad vltionem inimicorum. Ille enim qui est modo Pater misericordiarum, erit tunc temporis DEVS ultionum. In Psalm. DEVS ultionum Dominus, DEVS ultionum libere egit, & Deutero. 32. Mea est ultio & ego retribuam eis in tem pore. Consequenter describitur ista armatura in speciali. Quantum ad duo. Pri mo quantum ad arma defensiua: Secundo quantum ad arma inuasiua. Arma defensiua specificantur haec tria: uidelicet lorica, galea, & scutum. Quantum ad arma inuasiua, non specificatur hic nisi unum genus armorum, uidelicet lancea. Dicit ergo sic: Induet pro thorace iusticiam. Thorax secundum Papiam est aequiuocum ad partem corporis, quae est pectus & ad munimentum mi litare, quod dicitur lorica. Induet ergo CHRISTVS pro lorica iusticiam. Esa. 59. Indutus est iusticia ut lorica. Scitis enim quod lorica ex circulis fer reis sibiinuicem connexis componitur: ita iusticia ex DEI legibus & praece ptis diuinis sibijnuicem sine contradictione concordantibus constituitur. Se quitur: Et accipiet pro galea iudicium certum. Quia sine quocunque errore iu dicabit. Proverb. 16. Diuinatio in labijs regis, non errabit in iudicio os eius. Sequitur: Sumet scutum inexpugnabile aequitatem. In Psalm. Iudicabit orbem terrarum in iusticia & populos in aequitate. Istud iudicium appetunt sancti. In quorum persona dicit Psalm. Apprehende arma & scutum, & exurge in ad iutorium mihi. Sequitur: Acuet diram iram in lanceam: hoc est, in uindictam pungentem, proferendo sententiam damnationis contra malos, Iob 16. Cir cumdedit me lanceis, conuulnerauit lumbos meos. Et dicetur ira DOMIRI tunc temporis dira ad differentiam irae quam exercet modo. Quae est mitis ira & suauis. In Psalm. Iratus es, & misertus es nobis. Et Abacuc 3. Tunc cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Quia in sententia literae tactum est, quod boni tam angeli quam homines sine compassione ad miseros CHRISTO assistent in iudicio.
Et uidetur quod non. Quia quod uitiosum est in uiatore, non debet poni in comprehensore. Sed hoc est maxime uituperabile in uiatore, quod laetetur & gaudeat de poenis aliorum. Ergo, &c.
Praeterea compassio pro cedit ex charitate: ergo ubi maior charitas, ibi erit perfectior compassio. Sed in bonis est summa charitas, ergo perfectissima compassio: Ergo non gaudebunt de eorum poenis.
Praeterea beati erunt DEO summe conformes: sed DEVS non delectatur de nostris poenis, imo compatitur nobis, & misericors dicitur: Ergo similiter se habebunt sancti ad damnatos.
Praeterea in beatis nullum odium erit: sed ad odium pertinet gaudere de malo alterius: Ergo non gaudebunt de poe nis damnatorum.
Ad oppositum est Psalmid aetabitur iustus cum uiderit uindictam. Ad istam dubitationem respondet Magister sententiarum, cap. 45. lib. 4. allegans Greg. qui in Homelia quadam super Lucam, & est 40. dicit sic. Apud beatorum ani mum non fuscat beatitudinem aspecta poena reproborum: quia ibi compassio miferiae non erit, minuere laeticiam bonorum non ualebit. Et licet iustis sua gau dia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam uidebunt poenas malorum, quas per DEI gratiam euaserunt. Et hoc est, quod dicitur Esaiae ult. Erunt usque ad satietatem uisionis omni carni: id est, electis.
Notant tamen doctores quod aliquid potest esse materia gaudij duplici ter: Vno modo per se: Alio modo per accidens ratione adiuncti. In poenis au tem malorum est duo considerare: uidelicet ipsum nocumentum malis illatum, & ordinem diuinae iusticiae, secundum quem iustum est eos sic puniri. Primo modo non gaudebunt boni de poenis, sed secundo modo tantum. Vnde per se loquendo diuina iusticia, & eorum liberatio seu euasio de poenis, illis erit ma teria gaudij, sed poenae illis per accidens tantum.
Ad primum dicendum quod laudabile est in uiatore quod delectetur in poenis malorum per accidens, in quantum iuste puniuntur: Vitiosum autem est, quod delectetur per se de poe nis loquendo.
Ad secundum dicendum, quod compassio est uolitio, qua quis desiderat malum ab aliquo repelli. Quando autem malus est in tali statu, quod sua poena potest ab eo repelli & remoueri, tunc a charitate procedit compassio: Et ideo quantumcunqe homo sit malus in praesenti: quia tamen est in statu in quo potest corrigi & fieri dignus carentia illius poenae. Ideo iuste potest a cha ritate beatorum procedere compassio ad eum: Sed quia damnati sunt extra sta tum illum, in quo possunt fieri boni: Ideo ex charitate beatorum nulla ad eos. compassio oritur: quia talis compassio esse non posset sine praeiudicio diuinae iusticiae.
Ad tertium dicendum quod DEVS loquendo per se de poenis nostris non delectatur, sed per accidens: Sicut delectatur de operibus nostris iustis: si militer compatitur, & misericors est pro statu isto in quo possunt corrigi: non autem pro statu altero, in quo damnati non poterunt emendari.
Ad quartum patet per dicta: quia gaudere de malo alterius: quia est malum suum: est actus odij. Non autem gaudere de malo alterius: quia iuste est sibi inflictum. No tandum quia sicut CHRISTVS iustus iudex armabitur moraliter, lorica, galea, scuto, & lancea: ita & nos in praesenti. Vnde Apostolus ad Ephes. 6. Induite nos armaturam DEI, ut possitis resistere aduersus insidias Diaboli. Arma autem ista sunt quatuor uirtutes cardinales. 2. ad Corinth.10. Arma enim militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia a DEO ad destructio nem inimicorum. Est enim iusticia quasi lorica: & temperantia quasi galea: scu tum patientia, lancea prudentia. Oportet enim in praesenti operari, & pugna re simul & semel, ut simus aedificatores & pugnatores. Sicut fecerunt lu daei, Neaemiae quarto, de quibus media pars praeparata erat ad bellum, & lanceae, & scuta, & arcus, & loricae, & caetera. Vna manu faciebant opus, & altera manu tenebant gladium. Refert Sextus lulius de re militari libro 2. cap. 8. de quodam consule Romanorum, qui ista cautela contra proprium exer citum usus est. Cum enim quendam exercitum duxisset de quo non multum confidebat, elegit sibi unum alium exercitum fortissimum & fidelissimum, & retinuit secum in castris & tentorijs: primum exercitum iussit praecedere, & fe cit apud eos proclamare, quod uel eligerent pugnare cum hostibus, uel cum ciuibus. Illi ergo considerantes quod necessario oportuit illos inire pugnam, uel contra bonos ciues: uel contra malos hostes: praeelegerunt cum hostibus dimicare, & aggressi hostes uictoria potiti sunt. Moraliter. DEUS habet daemo nes hostes suos, contra quos misitunum magnum exercitum, totum uideli cet genus humanum. Vnde ad Ephes. 6. Non est nobis colluctatio aduersus carnem, & sanguinem supple tantum: Sed aduersus principes & potestates, aduersus mundi rectores, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quia uult quod nos necessitemur ad pugnandum, eligit sibi unum alium exercitum for tem, & fidelem exercitum, uidelicet beatorum angelorum: & hunc exercitum secum retinuit in castris & in exercitu nostro: id est, in Ecclesia militante iussit procla mari qued eligamus unum ex duobus pugnare contra daemones hostes nostros, uel contra angelos ciues nostros. More ergo Romanorum praeeligamus pugnare contra daemones hostes nostros ad Eph. 6. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate, induti lorica iusticiae, & calciati pedes in praeparatione Euamgelij pa cis. Calciare pedes est per exempla sanctorum, qui mortui sunt affectiones no stras minuere. Secundo temperantia est quasi galea. Sicut enim ad literam galea protegit caput in quo sunt omnes sensus: ita temperantia in cibo & potu facit hominem habere bonum caput & sensum uiuacem, Esa. 59. Galea salutis in capite eius. Tertio scutum est patientia siue fortitudo, Threno. 3. Dabis eis scutum cordis laborem tuum: id est, patientiam, quae sustineant corde forti labores pro te. Quarto lancea est prudentia. Homo enim per lanceam uulnerat hostem & procul re pellit a se. Ita homo per prudentiam illa quae sunt procul praeuidet, & occurrit eis: quia rerum exitus prudentia metitur Hierem. 46. State in galeis, polite lan ceas, induite uos loricis, &c
Et uidetur quod non. Quia Ma lach. 3. super illud Purgabit filios Leui dicit glos. Duos ignes legimus futu ros: Vnum quo purgabit electos, & praecedet iudicium: Alterum qui reprobos cru ciabit. Sed hic est ignis inferni qui malos inuoluet. Primus aut est ignis finalis conflagrationis: Ergo ignis finalis conflagrationis non erit ille ignis qui malos in uoluet. Praeterea ignis ille DEO obsequit in purgatione mundi: Ergo debet re munerari alijs elementis remuneratis. Et pcipue cum ignis sit nobilissimum elemen torum, non ergo uidet quoe in infernum debeat deijci ad damnatorum poenam. Praeterea ignis qui malos inuoluet erit ignis inferni: sed ignis ab initio mundi praeparatus est damnatis. Vnde Matth. 25. "Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est", &c. Similiter Esa. 30. Parata est ab heri Topheth a rege praeparata, &c. Glossa. Ab heri: id est, ab initio Topheth, uallis gehenae: sed ignis ille finalis conflagratio nis non erit ab initio praeparatus, sed ex concursu mundanorum ignium ge nerabitur: Ergo ignis ille est alius ab igne inferni, qui reprobos inuoluet. In contrarium est quod in Psalmo de illo igne dicitur: Quod inflammabit in circuitu inimicos eius. Praeterea Danielis 7. dicitur: Fluuius igneus rapi dusque egrediebatur a facie eius. Glossa. Vt peccatores traheret in gehennam. Loquitur autem autoritas illa de illo igne de quo nunc est mentio, ut pa tet per quandam glossam, quae ibi dicit: Vt bonos purget, & malos pu niat: Ergo ignis finalis conflagrationis in infernum cum reprobis demerge tur. Dicendum quod tota purgatio mundi & innouatio ad purgationem & in nouationem hominis ordinabitur. Et ideo oportet ut mundi purgatio & inno uatio purgationi & innouationi humani generis respondeat. Humani autem generis purgatio quaedam erit quod mali segregabuntur a bonis. Vnde dicitur Luc. 3. Cuius uentilabrum in manu sua, & purgabit aream suam, & congrega bit triticum suum: id est, electos in horreum suum: Paleas autem: id est, repro bos comburet igni inextinguibili. Vnde & ita erit de purgatione mundi, quod quidquid erit turpe & foedum in infernum cum reprobis retrudetur: Quid quid autem erit pulchrum & nobile in superioribus reseruabitur ad gloriam ele ctorum. Et ita etiam erit de illo igne conflagrationis, sicut dicit Basilius super il lud Psal. Vox Domini intercidentis flammam ignis quo ad calidum ustiuum: Et quantum ad illud quod in igne grossum reperietur, descendet ad inferos ad poe nam damnatorum. Quod uero est ibi subtile & lucidum, remanebit superius ad gloriam electorum.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis ille qui purgabit electos ante iudi cium, erit idem cum igne finalis conflagrationis mundi, quamuis quidam con trarium dicant. Conuenit enim: ut cum homo sit pars mundi, quo etiam eodem igne purgetur homo, quo purgetur mundus. Dicuntur autem duo ignes, unus qui purgabit bonos, & alius qui cruciabit malos: & quantum ad officium, & aliquo modo quantum ad substantiam: quia non tota substantia ignis purgantis in in fernum retrudetur ad punitionem damnatorum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ignis ille remunerabitur: quia illud quod est grossum in eo separabitur ab ipso, & retrudetur in infernum.
Ad tertium dicendum, quod sicut gloria electorum post iudicium erit maior quam ante, ita & poena reproborum: Et ideo sicut claritas superiori creaturae addetur ad augmentan dum gloriam electorum: ita etiam quidquid est turpe in creaturis, trudetur in infernum, ad augmentandum miseriam damnatorum. Et ita igni ab initio prae parato in inferno, non est inconueniens, si alter ignis addatur.
Et uidetur quod non: o qia ut dicit Greg. 9. Moral. exponens illud Iob. 10. Sed sempiternus horror in habitat, quamuis illic ignis ad consolationem non luceat, tamen ut magis tor queat ad aliquid lucet: Nam sequaces quas secum traxerunt de mundo, reprobi flamma illustranti uisuri sunt: Ergo non erunt ibi tenebrae corporales. Praeterea damnati uident poenam suam: hoc enim est eis ad augmentum poenae, sed ni hil uidetur nisi in lumine: Ergo uidetur quod non sint omnino in tenebris.
Prae terea damnati habebunt potentiam uisiuam post corporum resumptionem: sed frustra in eis esset uisus, nisi aliquid uiderent. Cum igitur nihil uideatur nisi in lumine, non erunt ibi tenebrae corporales.
Sed contra est quod dicitur Matth. 22. "Ligatis manibus & pedibus proijcite eum in tenebras exteriores". Super quo dicit Greg. Si ille ignis lucen haberet, in tene bras exteriores nequaquam mitti diceret.
Praeterea Basilius dicit super illud Psal. Vox Domini intercidentis flammam ignis, quo uirtute ignis DEI separabitur ignis ab eius uirtute adustiua, ita quod claritas cedet in gaudium sanctorum, & ustiuum ignis in tormentorum damnatorum: Ergo damnati habebunt tenebras corporales. Re. dicendum quod dispositio inferni erit talis, ut maxime miseriae damnato rum competat. Vnde secundum hoc sunt ibi lux & tenebrae prout maxime spe ctant ad miseriam damnatorum. Ipsa autem uisio secundum se delectabilis est. Vt enim dicitur in principio Metaph Sensus uisus est maxime diligibilis, eo quod per ipsum plura cognoscimus. Sed per accidens contingit uisionem esse afflictiuam, in quantum uidemus aliqua nobis nociua, uel nostrae uoluntati repugnantia: Et ideo in inferno hoc modo debet esse locus dispositus ad ui dendum secundum lucem & tenebras, quod nihil ibi perspicue uideatur, sed solummodo sub quadam umbrositate uideantur illa, quae afflictionem inge rere possunt. Vnde simpliciter loquendo locus est tenebrosus, sed tamen ex diuina dispositione est ibi aliquid luminis, quantum sufficit ad uidendum illa quae animam torquere possunt. Et ad hoc sufficit naturalis situs loci: quia in terrae medio ubi infernus ponitur, non potest esse ignis nisi foetulentus, & tur bidus & quasi famosus. Quidam tamen tenebrarum harum causam assignant ex comassatione & compressione corporum damnatorum, quae propter mul titudinem ita replebunt locum inferni, quod nihil ibi de aëre remanebit: & sic non erit ibi aliquid de diaphano, quod posset esse subiectum lucis & tenebra rum, nisi oculi damnatorum qui erant obtenebrati.
Ad primum ergo dicendum, quod utique ignis ad aliquid lucet: quia uide bunt damnati illos praecipue, qui ad malum traxerunt eos. Ista tamen uisio in nullo erit delectabilis, cum uideant illos quos odio habent, ex quo magis tor quentur: cum odium tristicia est, ac de re displicenti semper oriatur.
Ad secundum dicendum quod dupliciter aliquid uidetur. Vno modo per medium dis positum, ac uisui proportionatum, & talia uisio semper delectabilis est: Alio modo aliquid uidetur per medium fumosum & turbidum, & talis uisio ui dentem plus contristat. Videbunt enim damnati suas poenas, ac aliorum quos odiunt per medium tenebrosum: unde patet quod tenebrae corporales non re pugnant tali uisioni. Idem enim corpus potest esse secundum quid illumina tum, & tamen absolute tenebrosum.
Ad tertium dicendum, quod sicut omnia beatis sunt ad gloriam: ita singula sunt damnatis in poenam: Visus ergo dam natorum erit in actu, sed sibi poenali: tum ex uisione, tum quantum ad medium fumosum: tum ex parte rei uisae animum contristantis. Odium quidem rei uisae magnam in ipsis pariet tristiciam.
Ad rationes post oppositum. Ad primum dicendum quod ille ignis non potest denominari a luce. Cum unaquaeque res a suo potiori denominanda est. In igne autem inferni tenebrae magis abundant ipso lumine. Dicuntur igitur damnati mitti in tenebras exteriores. Interiores autem tenebras peccatorum per culpam inciderunt etiam in uia: quae & manent post damnationem, sicut damnationis causa.
Ad secundam quod claritas ignis quae est delectabilis ui sui a tali igne separabitur. Non autem fumosa perspicuitas plus uisum contri stans, quam perspiciens aut delectans. Ista enim omnia dicta sunt de uisu cor porali. Visu autem intellectuali etiam sancti in patria poenas damnatorum ui dent, ac cum magna delectatione. Cuius ratio est, quia a beatis nihil subtrahi debet, quod ad perfectionem beatitudinis eorum pertineat. Et ideo ut beati tudo sanctorum sanctis magis complaceat, ac de ea uberiores gratias agant, datur eis, ut uisione intellectuali etiam perfecte poenam damnatorum intueantur.
On this page