Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
EC est secunda pars principalis huius Capitis, in qua Salomon prosequitur parabolicam fictionem de nuptijs contrahendis cum sapientia sponsa sua. Postquam ostendit ipsam puellam fore ama bilem & gratiosam: hic ostendit dotem cum ea recipiendam fore ualde desiderabilem & preciosam. Hoc enim est unum quod a uiris xnubentibus praecipue ponderatur. Et circa istud tria facit. Primo enim circa, istas spiritales nuptias enarrat suae intentionis uoluntatem: Secundo suae in tentionis utilitatem: Tertio suae intentionis operositatem. Multi enim habent bonam intentionem, sed non sunt operosi ad producendum eum ad effectum: sed segnes potius & desidiosi. Secunda pars ibi: sciens quoniam mecum comu nicabit: & tertium ibi: hec cogitans apud me
Quantum ad primum concludit ex praecedentibus: ita dicens, quod sapien tia est amabilis & gratiosa propter septem praerogatiuas de ea expositas. pro posuit ergo hanc adducere mihi ad conuiuendum: nec mirum: Nihil est enim tam proprium amicorum, sicut conuenire secundum Arist. 8. Ethicorum: & si in om ni specie amicitiae hoc est uerum, maxime tamen in illa amicitia, quae est uel esse debet inter uirum & uxorem, qui adinuicem ex ipso iure matrimonij cohabi tare tenentur. Alia litera habet ad conuiuandum. Vnde Gloss. istam exponens de sapientia increata, dicit sic: Populus DEI communionem sapientiae: id est, CHRISTI se habere gaudet: & in amplexu eius delectatur, qui ait: Si quis mi hi aperuerit, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ille mecum, Apoc. 3. Est ergo sensus si exponatur de sapientia creata, quae est donum: proposui hanc ad ducere mihi ad conuiuandum: quasi diceret, ut faciam ei conuiuium, ut inuicem epulemur. Solent enim & in nuptijs sponsus & sponsa inuicen epulari, Matth. 22. Ecce prandium meum paraui. Tauri mei & altilia occisa, & omnia parata sunt, uenite ad nuptias: sic ergo patet intentionis suae uoluntas. Secundo sub iungitur eiusdem intentionis utilitas, quae est ualde multiplex. Nam qui potest fibi sapientiam copulare, utilitates siue fructus, & excellentias octo dotis nomi ne, consequetur: uidelicet comunicationem bonorum, alienationem taediorum, in populis uenerationem, in iudicijs discretionem, inter nobiles maiestatem, post hanc uitam immortalitatem, dignitatem regiminis in praesidentia, iocunditatem solaminis in conscientia. Et secundum istas octo excellentias habet litera ista o eto partes: Secunda ibi: & erit allocutis: Tertia ibi: habebo per hanc claritatem: Quarta ibi: Iuuenis & acutus inueniat: Quinta ibi: & in conspectu potentum: Sex ta ibi: praeterea habebo: Septima ibi: disponam populos & nationes: Octaua ibi: In trans in domum meam: dicit sic. Ideo proposui mihi sapientiam copulare, sciens me cum ea preciosa munera recepturum in dotem: Scio enim in primis quoniam mecum communicabit in bonis: hoc etiam iustum est, ut uiro & uxori omnia sint. comunia, cum sint duo in carne una, Genes. 2. Et bene dicit absolute de bonis: non dicit de praedijs, uel redditibus, uel maneriebus, vel thamar, quae omnia transitoria sunt & caduca: Sed de uere bonis, uirtutibus, & gratijs, & praemijs perenniter permansuris, Luc. 11. Si uos cum sitis mali nostis bona data dare filijs uestris: quanto magis Pater uester coelestis dabit spiritum bonum peten tibus se, Exod. 33. Ego ostendam tibi omne bonum, August. 2. lib. de libero arbitrio cap. 31. Virtutes quibus recte uiuitur magis bonae sunt. Species au tem quarumlibet corporum sine quibus recte uiuitur minima bona sunt: po tentiae uero animae sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt: uirtu tibus nemo male utitur. Caeteris autem bonis: id est, medijs & minimis non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Non ita contingit de quibus dam uxoribus ad uiros suos. Sunt enim nonnullae quae dolores & taedia com municant uiris suis: & bona, si quae sint sibi & adulteris suis separant & reser uant. Verba uero amara, & conuitia, & improperia communicant uiris suis. Eccles. 26. In muliere zelotypa, flagellum linguae omnibus communicans, Proverbior. 30. Talis est uia mulieris adulterae, quae comedit, & tergens os suum, dicit non sum operata malum. Vnde malae uxores non comunicant de bonis uiris suis: sed magis subtrahunt & appropriant sibiipsis, in uita pariter & in morte. Vnde narratur de quodam simplici, qui moriturus condidit testa mentum: & inter alia dixit uxori suae, quod uenderet unum bouem, & daret pro anima sua: Mulier uiro mortuo accepit cattam & bouem, & ducit eos ad forum: Cum uenisset quidam uolens emere bouem. Ipsa respondit: Nullus, in quit, bouem emet nisi uelit emere cattam: Alius respondit quod libenter eme ret bouem, sed de catta sua non curaret. llla asseruit sic prius, quod nullo mo do uenderet nisi coniunctim. Cui ille & quomodo, inquit, habebo ambas. Cat tam, inquit, tu emes pro una marcha: quia est mihi preciosa. Sed bouem habe bis pro obolo. Recepta pecunia precium cattae sibi retinuit, & obolum quem pro boue acceperat, dedit pro anima uiri sui. Non sic uxor grata, quae est satis rara, sed de bonis comunicabit uiro tam in uita quam in morte. Ad Hebr. 13: Beneficentiae & communionis nolite obliuisci: talibus enim hostijs promere tur DEVS. Primum ergo emolimentum, quod Salomon de sapientia conse quitur, est, quod habebit communicationem bonorum. Secundum quod ha bebit per eam alleuiationem taediorum. Et quantum ad hoc subiungit: Erit (in quiOallocutio cogitationis meae & tedij mei: allocutio: id est, aleuiatio uel conso latio. Magnum enim solatium est huiusmodi habere cui reuelet occulta taedia cordis sui, & cogitationum suarum. Vnde Senec. in Epistola 2. Omnes curas cum amico & omnes cogitationes tuas misce, fidelem si putaueris, facies. Ista allocutione carebunt mali in iudicio: sicut dictum est, cap. 3. quia non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
Circa istam literam: proposui ergo hanc adducere, mihi ad conuiuendum. Est ad vertendum, quod sunt conuiuia quatuor, ad quorum tria homo curialiter in uitatur, & quartum a DEO spiritualiter ab homine uendicatur. Inuitant enim homines ad conuiuium Diabolus, mundus, & DEVS. Diabolus tria propo nit fercula, perdices iniusticiae, uenationes iracundiae, & pauones superbiae, 2 Reg. 13. Fecit Absolon conuiuium quasi conuiuium regis. Absolon interpre tatur patris mei amaricatio, & figurat Diabolum, qui quantum in eo est, pa trem suum amaricare nititur per peccatum. Iste facit conuiuium quasi conui uium regis propter nobilitatem ferculorum, & societatem inuitatorum, Iob. 41 Ipse est rex super uniuersos filios superbiae. Sed ad istud conuiuium non debet homo accedere: quia non sit causa affectionis, sed causa perditionis. Vnde Ab solon illud grande conuiuium fecit, ut in eo posset occidere Amon fratrem suum: Sic Diabolus ad conuiuium nos inuitat, ut per peccatum intoxicatos occidat, qui fratres sumus quodammodo angelorum. In cuius figura, Iob. 1. filij Iob dum conuiuarentur in domo fratris sui primogeniti, repente uentus uehemens irruit a regione deserti & concussis angulis domus, omnes oppressit: iste dat perdices iniusticiae. Perdix secundum naturales, quando qua propria perdit, furatur aliena oua, ut ouorum suorum numerum restauret: Ita mali domini cum bona sua perdiderunt per inutiles consumptiones, bona pauiperum auferunt per iniustas extorsiones. Et ideo Diabolus in primo suo ferculo perdices apponit fraudulentiae: quia omnes quos pascit docet dolos iniusticiae. Docet etiam ue nationes iracundiae. Vult enim queo frater fratrem suum uenet in mortem, sicut in illo com uiuio patuit, Mich. 7. Vir fratrem suum uenabitur usque ad mortem. Dat etiam Pauo nes superbiae. Sicut enim refert Aug. 21 de Ciu. DEI, ca. 2. Caro pauonis bene cocta, iterum deuenit cruda: sicut ipse est expertus post anni spacium iam transa ctum. Sic moraliter superbia quantumcunque uincatur semper recrudescit & re crescit: quia de bonis operibus nascitur. Vnde Aug. de natura & gratia: Caete ra uitia in malefactis ualent, superbia etiam in rectis factis est cauenda
Secundum conuiuium facit mundus, & apponit tria fercula: delicias, diui tias, & honores. Et istud conuiuium est periculosum: quia deliciae infectae sunt ueneno mortifero: quia uenenum aspidum insanabile admiscetur cum delicijs: quod uenenum moraliter reddit homines obaudientes, & induratos ad uocen incantantis sapienter: id est, praedicantis uerbum DEI. Diuitiae non sunt ani mae sanus cibus. Vnde conuiuium mundi non ualet. Si aliquis sciret conuiuium procuratum, uel promissum de talibus cibarijs, quae comesta homo reijceret sta tim in exitu suo a conuiuio, nullo modo ibi quicquam gustaret. Tale est conui uium mundi, quantum ad secundum ferculum, Iob. 20. Diuitias quas deuorauit euo met, & de uentre illius extrahet illas DEVS. Ferculum uero honoris est inflatiuum quod dirumpit comedentes per superbiam, & uanam gloriam seu inanem, & iactan tiam sermonum. Vnde dicit ille pomposus Heli. Iob. 32. Plenus sum sermonibus, & coarctat me spiritus uteri mei. Venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas nouas dirumpit. Et ideo de isto conuiuio bene dicit Eccl. 7. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuij.
Tertium conuiuium facit CHRISTVS de seipso, in quo sunt tria fercula & delicata, scilicet: Caro mundissima, anima sancta, & deitas infinita, Hester. 1 d Assuerus fecit grande conuiuium cunctis principibus, & pueris suis, &c. Hoc conuiuium uocatur coena magna, Luc. 14. Homo quidam fecit coenam magnam, & uocauit multos.
Sed quartum conuiuium exigit DEVS ab homine. Sicut enim dicit Greg. 31. Mora. DEI refectio est conuersio peccatorum. Tria fercula sunt, contritio, confessio, & satisfactio. Vnde de Matthaeo publicano dicitur, Luc. 5. "Fecit conuiuium magnum Leui in domo sua". Vel tria fercula in conuiuio Christia ni, quibus CHRISTVS pascitur sunt contritio peccatorum. In quo debet esse mortificatio carnis, Tob. 7. praecepit Raguel. arietem occidi, & parari conui uium: Supportatio proximorum, Luc. 14. "Cum facis conuiuium uoca pau peres, debiles, & claudos": Et contemplatio diuinorum cum securitate ea con sequendi, Proverb. 15. Secura mens quasi iuge conuiuium. Istam imaginationem complere non potui praeuentus temporis breuitate: sed est melius alias cogitanda
On this page