Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus tetigit in parte poenam tyrannis in fligendam in perpetuum in inferno, nec illa poena eis infligetur, nisi in iudicio manifesto, quod patere poterit toti mundo. Ideo iam ta cta eorum poena aeternali: hic declarat aliquantulum de processu ob seruando in iudicio generali. Et hoc facit alternando, modo de iniustis, mo do de iustis. Et circa hoc duo facit. Nam primo declarat formam secundum quam apparebunt iniusti. Secundo formam secundum quam comparebunt iusti, cap. 6: Tunc stabunt iusti.
Circa primum tria praedicit Spiritus sanctus in lectione hodierna, iniustis fu tura in iudicio generali: quia ibi praesentabuntur personaliter sine procurato re, consternabuntur integraliter sine consolatore, accusabuntur criminaliter sine defensore: & ista tria ualde sunt grauia quando nec homo potest habere procuratorem, nec consolatorem, nec defensorem. Primo ergo praesentabuntur personaliter sine procuratore: quia sicut dicitur, 2. Cor. 5. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal CHRISTI, ut referat unusquisque prout gessit: Et quantum ad hoc dicit: Venient, inquit, in cogitatione, scilicet timidi, Ioel. 3. Venite omnes gentes de circuitu & congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robu stos tuos: consurgant & ascendant gentes in uallem losaphat: quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu. Venient ergo personaliter sine dila tione, quando uocabuntur & citabuntur peremptorie illa terribili voce, de qua dicit Apost. 1. Thess. 4. Quoniam ipse Dominus in iussu & in uoce archange li & in tuba DEI descendet de coelo, & mortui qui in CHRISTO sunt, resur gent primi in iussu: id est, in imperatoris potestate: Non enim tunc ueniet in hu militate, sicut uenit in carnem in primo aduentu, non equitabit asinam, nec ba iulabit sibi crucem: sicut legitur fecisse loh. 19. Sed tunc uidebunt Filium ho minis uenientem in nubibus coeli cum potestate magna, & maiestate, sicut di citur Luc. 21. Et ideo dicit Apostolus quod ipse Dominus ueniet in iussu & in uoce archangeli: id est, in uoce facta per semetipsum, qui est princeps angelo rum. Est enim Angelus magni consilij, Esa. 9. & Ioh. 5. Mortui audient uocem Fi lij DEI, & qui audierint uiuent: uel in uoce archangeli ad literam: id est, in uo ce facta ministerio alicuius archangeli. Quae uox erit ista: Surgite mortui, ue nite ad iudicium, De hac terribili uoce loquens Hieronym. super Matth. dicit sic: Quotiens diem illum considero, totis uiribus contremisco. Siue enim comedo, siue bibo, siue aliquid aliud facio, semper uidetur mihi tuba ista terri bilis sonare in auribus meis: Surgite mortui, uenite ad iudicium. Veniet ergo Dominus in iussu & in uoce archageli, & in tuba DEI. Eadem uox uocari po test tuba, propter similitudinem ad usum tubae, quae fuit in ueteri testamento. Tuba enim conuocabantur ad concilium, commouebantur ad praelium, & uocabantur ad festum. Et isto modo resurgentes congregabuntur ad concilium iudicij, ad pugnam praelij, quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, & ad festum aeterni conuiui,. De huius tubae uoce Chrysost. super illud Mat. 24. Virtutes coelorum mouebuntur, dicit sic: Vere uox magna vox tubae terribi lis, cui omnia obediunt elementa, quae petras scindit, inferos aperit, portas ae reas frangit, uincula mortuorum dirumpit, & de profundis abyssi animas libe rans corporibus assignat. Haec omnia citius consummat in opere quam sagi: ta transit in aƫre, dicente Apostolo: In monumento, in ictu oculi, 1. Corinth. 15. Erunt ergo isti tyranni & persecutores iniusti terribiliter a mortuis excita ti, euocati & personaliter iudici praesentati. Terribile enim est quando homo subito excitatur a somno per fragorem & strepitum tonitrui. Est autem uerisi mile quod illa vox erit sicut uox tonitrui magni, quo terram tremere & coe lum concuti, & uniuersa de suis locis uidebuntur commoueri. Tunc reges & reginae, praelati & concubinae, milites & clerici, mercatores & monachi, nu di & confusibiles, si mali fuerint, apparebunt. Vnde Hieron. in Epist. ad Helio dorum monachum: Iudicaturo Domino lugubre mundus immugiet, tribus ad tribum pectora ferient, potentissimi quondam magni reges nudo latere palpi tabunt. Ibi adducetur Plato cum suis stultissimis discipulis, tunc Aristot. argu menta non proderunt, quando ueniet ille filius pauperculae questuariae iudica turus fines orbis terrarum. Soph. 1. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies irae, dies illa dies tribulationis & angustiae, dies calamitatis & mise riae, dies tenebrarum & caliginis, dies nebulae & turbinis, dies tubae & clangoris.
Secundo impij in iudicio consternabuntur integraliter sine consolatore. Et quantum ad hoc subdit in litera quod non solum uenient, sed venient in cogita tione peccatorum suorum simidi.
Et notanda est differentia inter bonos & malos: quia boni timent de pecca tis suis & timent DEVM ante iudicium, in Psalm. Confige timore tuo carnes meas: a iudicijs enim tuis timui, Eccl. 5. De propiciatu peccatorum noli esse si ne metu: & ideo timenti DEVM bene erit in extremis, & in die defunctionis suae benedicetur, Eccles. 1. Sed per oppositum reprobi in praesenti non timent peccata sua, nec etiam DEVM: sed in iudicio timebunt, quando timor erit ad poe nam, non ad emendationem. In quorum persona dicit Psal. Timor & tremor uenerunt super me, & contexerunt me tenebre Vnde Greg. 14. Mor. Vitari nanque terror iudicis non nisi ante iudicium potest, modo non cernitur, sed precibus placa tur. Cum uero in illo tremebundo examine sederit, & uidcri potest: quia facta prauorum, quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Vnde necesse est nunc timere iudicem, cum nondum iudicium exercet, cum diu sustinet cum adhuc mala tolerat quae uidet: ne cum manum in retributionem ultionis excusse rit, tanto in iudicio districtius feriat, quanto ante iudicium diutius nunc ex pectat.
Tertio impij in iudicio accusabuntur criminaliter sine defensore. Et quantum ad hoc subditur imlitera: Et traducent illos ex aduerso iniquitates eorum. ] radu cere idem est quod ad confusionem alicuius, id quod fuit occultum propala re. Vnde Matth. 1. Ioseph autem cum esset iustus & nollet eam traducere, &c Vult ergo dicere, quod ipsamet peccata sua propalabunt actores eorum, qua si essent aduocati accusantes, & stantes ex aduerso contra reum, in Psal. Pecca tum meum contra me est semper. Quando aliquis deprehenditur de furto, i psum furtum condemnat eum. Dicitur quod simia fugiens uenatorem, quan do habet foetus, illum filium, quem magis diligit apprehendit in brachia, & su git, & alium dimittit. Ille uero dimissus insilit super matrem, sedens in collo suo, uelit nolit. Venatore fortiter insequente, simia denique fatigatur: fatigata foetum magis dilectum proijcit. Alius uero de quo non curauit, uelit nolit insistit, do nec tam mater quam proles capiatur. Isto modo peccator peccatum & delecta tionem tanquam duos silios habet: delectationem diligit, peccatum non dili git. Mors uenatur: quia quotidie peccatorem insequitur. Peccator ergo sperans, se cum delectatione euadere, illam tanquam charissimum filium inter brachia sua: id est, inter intellectum & affectum portat. Sed imperceptibiliter peccatum a tergo se collocat, & matrem non dimittit, donec mors uel Diabolus utrunque attingat. Nota de nido in aestate abscondito, tempore aestiuali in densitate foliorum.
Dubitatio literalis circa praedicta sit ista. Vtrum vox tubalis praecedens iu dicium erit aliquo modo causa resurrectionis corporum.
Quod non. Dama scenus: Credo resurrectionem futuram diuina uoluntate, uirtute & nutu. Ergo cum ista sufficiant, nullo modo erit uox tubae causa.
Praeterea frustra sit uox ad illud, quod audire non potest: sed mortui non habent auditum. Ergo frustra e mittetur uox ad eos.
Praeterea si talis uox esset causa resurrectionis, resurrectio foret naturalis. Licet enim vox illa causaretur per uirtutem a DEO datam, sicut dicit gloss. super illud Psal. Et dabit uoci suae uocem uirtutis: tamen habita tali uirtute effectus sequeretur, sicut in caeco illuminato restitutio uisus est facta per miraculum. Sed uisio sequens naturalis est.
Praeterea resurrectio corporum fieri non potest a uirtute finita. Sed uox illa quantumcunque magna, infinitam uirtutem habere non potest: Ergo, &c.
Praeterea glossa ad Rom. 8. dicit quod resurrectio CHRISTI est causa nostrae resurrectionis: Haec est, inquit, causa quate CHRISTVS suscitabit alios: quia suscitatus est. Ad oppositum est Magister Sententiarum 4 distinctione 43 capite 2. ubi dicit, quod "causa resurrectionis mortuorum erit uox tubae, quae in aduentu iudicis audietur ab omnibus, & cuius uirtute excitabuntur mortui, & de mo numentis resurgent". Iterum glossa super illud Psal. Dabit uoci suae uocem uir tutis: id est, efficaciam resuscitandi omnes mortuos.
Ad quaestionem dicendum, quod causa dicitur dupliciter, uidelicet principalis & instrumentalis: Causa principalis resurrectionis erit uirtus diuina, assistens illi voci illo modo quo uirtus diuina assistit uerbis sacramentalibus in Ecclesia militante. Causa instrumentalis erit vox illa. Sicut uerbum prolatum est causa instrumentalis aliquo modo transubstantiationis panis in corpus CHRISTI. Qualis autem erit vox illa diuersimode dicitur: Dicunt quidam quod ipsa euidens prae sentatio Filij DEI in mundo dicitur uox propter illud uerbum Greg. qui di cit: Tubam sonare nihil aliud est, quam mundo iudicem Filium DEI demon strare. Sed uidetur melius dicendum, quod uox tubae erit sonus quidam sen sibilis, & imperium uocale CHRISTI, quo praecipiet mortuis resurgere, iuxta illud Ioh. 5. Mortui audient uocem Filij DEI, & qui audierint, uiuent. Et pa rum post: Omnes qui in monumentis sunt, audient uocem Filij DEI. Et dicit hic unus doctor, quod uidetur sibi, quod illa tria quae enumerat Apostolus 1. Thess. 4. In iussu & in uoce archangeli & tuba DEI distinguuntur per modum istum: Erunt quasi tria praecepta CHRISTI. Primo enim in suo descensu CHRISTVS iubebit pulueres siue partes quascunque corporum mortuorum recolligi, per ministerium angelorum: & hoc notatur cum dicitur quod descendat in iussu. Secundo praecipiet corpora reformari ex illis pulueribus recollectis, & formatis corporibus animas reuiuere. Et ista duo fient per diuinam uirtutem. Et istud praeceptum notatur cum dicitur: In tuba DEI. Tertio archangeli, qui fuerunt custodes prouinciarum in prouincijs, quas custodierunt, clamabunt fortiter & sensibiliter, sicut sono articulato sensibili & mediante aliqua creatu ra sensibili formata, quod omnes coram iudice corporaliter compareant, defini tiuam & irreuocabilem sententiam audituri. Et illa vox notatur cum dicitur: In uoce archangeli. De ista uoce tubali prophetizxc auit Sybilla, sicut recitat Au gust. 18. de Ciui. DEI. cap. 23. "Sed tuba tunc sonitum tristem dimittet ab alto: orbe gemens facinus hominis variosque labores".
Ad primum in oppositum dico, quod fiet uirtute diuina principaliter median te uoce instrumentali, per modum quo dictum est.
Ad secundum dicendum, quod formae uerborum sacramentalium habent suum effectum non ex hoc quod audiuntur, sed ex hoc quod proferuntur: & sic in proposito.
On this page