Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 133 (Sap. 10:15-10:16)
POSTQVAM declarati sunt multiplices effectus sapientiae ex speciali gubernatione quarundam spectabilium personarum, quae quadam priuilegiata familiaritate fuerunt DEO charissimae: In hac parte consequenter prosequitur de effectibus mirabilibus sapientiae, quos fecit circa gubernationem unius totius populi, ui delicet populi Israelitici, qui fuit populus DEO peculiariter consecratus, & in cultu DEI per legem datam specialiter informatus.
Fecit autem sapientia tria notabilia beneficia isti populo in genere. Primo enim eos deAegyptiaca seruitute potenter eduxit & liberauit. Secundo per de sertum eos 4o annis eduxit, & pauit. Tertio iustum populum in terram pro missionis induxit, & eam ei appropinauit. In eductione Israel de Aegypto mirabiliter afflixit Aegyptios, & protexit Hebraeos. In educendo eos per desertum affectuose iustos instruxit, & animose destruxit incredulos. In terra Pro missionis mirabiliter exaltauit Hebraeos, & prostrauit Chananaeos: De istis tribus beneficijs populo lsraelitico per Dominum in deserto collatis, agitur hoc loco usque ad finem libri. Vnde in ista parte Salomon DEI beneficia recordatur, & prosequitur, & regratiatur deuote: & intermixtim nunc de beneficio collato contra Aegyptios, nunc debeneficio collato contra Chananaeos: nunc de mirabili ducatu quem fecit DEVS in uia, per columnam nubis & ignis in de serto. Diuidi tamen potest processus usque in finem Capituli in quatuor partes: Nam primo tangit breuiter Israelis ab Aegyptijs liberationem: secundo Israel per Aegyptios ditationem: tertio eorundem per desertum traductionem: & quarto uirorum bonorum gratiarum actionem. Secunda pars ibi: Haec reddidit iustis: Tertia ibi: Et deduxit eos. Quarta pars ibi: Iusti tulerunt. Circa primum duo facit: Nam primo ostendit quis fuit in ista liberatione agens principale Secundo ostendit quis & qualis fuit in eadem agens instrumentale, ibi: Intrauit in animam serui DEI. Quantum ad primum sciendum, quod sicut narratur, Exod. 1. Post mortem loseph filij Israel in Aegypto addicti fuerunt serui tuti, & seruierunt Aegyptijs in luto & latere, & in magna captiuitate: & tamen non obstante durissima seruitute multiplicati sunt nimis, quantoque opprimebantur, tanto magis multiplicabantur, & crescebant. Tandem hoc comperto statuit rex Aegypti quod quidquid nasceretur eis sexus masculini proij ceretur in fluuium, quidquid foeminei seruaretur: ut sic uiri destruerentur, & mulieribus ad libidinem uterentur. Cuius temporis tempestate natus est Moyses, quem DEVS nuncium suum fecit ad Pharaonem, & per quem populum liberauit. Dicit ergo sic: flaec scilicet sapientia populum iustum: id est, filios Israel: qui ideo iusti dicuntur: quia fidem habuerunt de uno & uero DEO colendo Vnde Abacuc 2. Iustus ex fide sua viuit: & semen sine querela: id est, semen patriarcharum qui uixerunt sine querela: Et continue aliqui fuerunt in illo populo boni & iusti, & sine querela conuersantes. Liberauit a nationibus: id est, ab Aegyptijs, qui tales manserunt, quales nati sunt, carentes supernaturali cognitione DEI, qua est per fidem in praesenti. Quae quidem nationes illum populum opprimebant operibus duris luti & lateris, ut supra dictum est, unde Exod. 1. Venite sapienter opprimamus eum. Haec igitur sapientia fuit in ista liberatione agens principale: agens uero instrumentale fuit Moyses, de quo subditur: Intrauit in animam serui DEI: id est, sapientia intrauit in animam Moysi, qui fuit seruus DEI, iuxta illud Exod. 4. Ego ero in ore tuo, & docebo te quid loquaris: Et stetit sapientia, uidelicet uel ipse Moyses contra reges horrendos, Pharaonem & eius principes: In portentis & signis: id est, faciendo portenta & signa mirabilia. Portentum dicitur a portendere quod est praesignare aliquid mirabile nouum. Vnde Isido. 2. Ethy. cap. 3. Portenta dicta perhibent a portando: id est, prae ostendendo ostenta, eo quod ostendere futura aliqua uideantur. Prodigia uero eo quod porro: id est, procul futura praedicant. Monstra uero a monstro sunt dicta, eo quod aliquid signando demonstrant siue quod statim monstrent quid appareat. Quando enim monstra gignuntur, significant comuniter aliquas magnas mutationes futuras in repub. sicut patet antequam Nerxes perdidit Persiam, uulpis ex aqua dicitur procreata fuisse: & antequam Alexander occisus esset, mulier quaedam monstrum quoddam enixa est, quod superiores partes corporis humanas habuit, sed mortuas, inferiores diuersarum bestiarum, sed uiuentes: & significauit repentinam regis interfectionem. Videatur lsi dorus ubi supra: Monstrum etiam fuit ille * Titius, qui iacens nouem iugera occupauit, sicut Homerus testatur: hoc non scriberem nisi in lsidoro inuenissem Est enim iuger quantum aratrum arare potest uno die, & continet in longitudine secundum Papiam ducentos quadraginta pedes, & in latitudine medietatem: quod spacium si multiplicetur per novem, & dicatur quod homo tantum spacium occupauerit iacendo fiat solenne mendacium, sicut credo. Stetit ergo Moyses contra reges horrendos in portentis & signis. Signa dicuntur mira cula iuxta illud Mar. 6. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In no mine meo daemonia eijcient.
Sed hic potest esse dubium quare modernis temporibus non siunt miracula ita passim, sicut olim in primitiua Ecclesia: tunc enim in litera verificabatur illa autoritas de fidelibus, de quinque illis signis. Ad hoc dicendum quod Ecclesia consideratur secundum triplicem statum: primitiuum, medium, & ultimum. In primitiuo statu fiebant signa frequenter, in statu moderno raro, sed in temporibus Antichristi rarissime. In statu nanque primitiuo fiebant frequenter miracula: quia secundum Chrysost. uera miracula habent admirationem, utilitatem & necessitatem. Tunc igitur oportuit frequenter fieri miracula: quia uera miracula habent admirationem, & homines delectantur in mirabilibus, & homines erant tunc aliquibus delectationibus subleuandi ad fidem. Et iterum propter utilitatem: quia tunc erant multi infideles & erroribus inuoluti. Moderno uero tempore raro siunt: quia nec suadet necessitas, eo que fidelium multitudo est magna: Aliquando tamen siunt, quia hoc suadet utilitas, eo quod aliqui infirmi sunt & indigentes solidari in his quae DEI sunt. Sed quare modo non siunt ita passim, & indifferenter sicut in Ecclesia primitiua triplex est ratio. Primo quia Ecclesia modo est firmata & stabilitata in fide. Et haec est ratio Gregorii, qui ponit exemplum de planta, cui tandiu aquam infundimus donec eam cum terra conualuisse uidemus. Secundo propter uniuersale mundi exemplum & hanc rationem asserit August. 22: de Ciuit. DEI, cap. 8. Quisquis prodigia adhuc inquirit ut credat, magnum est ipsum prodigium, qui etiam mundo credente non credit. Tertio propter fidei maius meritum: quia secundum Gregorium in Home. Fides non habet me ritum, cui humana ratio praebet experimentum. Ex hoc patet quod fides est nobis meritoria magis caeteris paribus, quam fuit patribus in Ecclesia primitiua. In fine autem mundi rarissime fient miracula triplici de causa secundum Isi dor. de summo bono lib. 1. cap. 15. Primo ut persequentium manus audacior efficiatur. Secundo ut sanctorum patientia euidentius comprobetur. Tertio ut eorum qui casuri sunt lenitas ostendatur. Iuxta autem illam particulam: Stetit contra reges horrendos. Notandum quod omnis bonus praelatus talis debet esse ut pro iure Ecclesiae & ueritate sacrae doctrinae audeat stare contra reges & tyrannos, sic Apostoli, sic prophetae, sic martyres, sic confessores, ut possit de eo dici: Stetit contra reges horrendos. In quibus uerbis bonum praelatum quatuor recomendant: duo a parte subiecti, & duo a parte obiecti. A parte quidem subiecti, rectitudo conscientiae, quia stetit: fortitudo resistentiae, quia contra. A parte uero obiecti: altitudo reuerentiae, quia reges: & magnitudo maleuolentiae, quia horrendos. Primo debet in praelato esse rectitudo conscientiae, sicut monet eos Apostolus ad Ephes. 6. State, inquit, succincti lumbos uestros in ueritate, induti lorica iusticiae, & calciati pedes in prae paratione Euamgelij pacis. Proprietas palmae dicitur queo nullo pondere impeditur, quin semper staturae teneat rectitudinem, quantumcunque onus magnum sibi imponatur dum crescit: & ideo quia sic inuenitur inuictae uirtutis, depurabatur in ornamentum uictoris. Moraliter praelatus quantumcunque sibi onus imponatur per persecutionem tyrannicam, & iniustam, semper seruare debet staturae rectitudinem in conscientiam, ut ibi merito dici possit illud Can. 7. Statura tua assimilata est palmae. Dicit em Arist. 1. Ethi. queo uirtuosus debet esse sicut tetragonus sine uituperio. Corpus tetragonum sicut tessara in omni sua parte aequa liter stat: unde ita fortiter stat unus decius super unitatem, sicut super sex puncta: Ita debet uirtuosus & maxime platus facere, Sap. 5. Stabunt iusti in magna constantia: Stans est promptior ad ministrandum, Luc. 10. de Martha quae stetit, & ait: Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare: Fortior ad dimicandum sicut dicitur, 1. Paral. 11. hic stetit in medio agri, & defendit eum: Aptior ad ambulandum, Tobiae 1. Inuenit iuuenem stantem splendidum praecinctum, & quasi paratum ad ambulandum: altior ad contemplandum, Abacuc 2. Et super custodiam meam stabo, & etiam figam gradum super munitionem, & contemplabor ut uideam.
Secundo in bono praelato debet esse fortitudo resistentiae contra malos, & ideo dicitur, contra: Non enim licet sibi fugere, fingere, uel fauere: fugere per curae di missionem, fingere per dissimulationem: fauere per adulationem. Sed stare contra ueniendo, contra opponendo, contradicendo: unde de praelatis bonis potest exponi illud Psal. Posuisti nos in contradictionem uicinis nostris.
Tertio ad commendationem boni praelati a parte obiecti notatur altitudo reuerentiae: quia contra reges: sic Helias contra Achab, & omnes prophetae contra reges se obiecerunt, sicut patet Paralip. 1. & 2. & in libris Regum Parthi & Medi & omnes orientales utuntur elephantis in bellis suis. Est enim elephas animal ita forte, quod supra dorsum suum extruitur unum castrum ligneum, in quo possunt 30. uel 40. uel 50. homines dimicare. Alexander autem Magnus pugnaturus contra Porum rege Indiae, duplici contra illos elephantes utebatur cautela. Vna uice ordinauit quod ponerentur statuae aeree plenae prunis calidis, & feruentibus in uia, ubi deberent isti elephantes transire: qui statuas homines aestimantes eas cum promuscidis eleuare & subuertere nitebantur. Sed statim ab aere feruenti in promuscidis combusti: fugam inierunt, & maximam stragem in exercitu Indorum fecerunt. Alia uice coram suo exercitu fecit aminari unum gregem porcorum, in quo iussit unum porcum teneri & affligi. Quo clamante totus grex grunnire coepit tModo elephas naturaliter timet grunnitum suis) Audientes igitur elephantes tantum strepitum porcorum taliter grunnientium, fugam inierunt, & in exercitum proprium grauissimam stragem fecerunt. Hanc cautelam narrat lohannes Beleth. lib. 2. de officio Ecclesiae. Moraliter per istos elephantes, qui sunt animalia maxima, & fortissima, & castissima signantur maiores praelati in Ecclesia: propter magnitudinem dignitatis, & propter similitudinem castitatis: quia elephas est animal castissimum. Horum officium est in exercitu Ecclesiae praecedere & malos hostes mu gitu suae praedicationis terrere. Super istos collocantur turres ligneae: quia eis supponuntur Ecclesiae, & committuntur animarum curae. Talis fuit Petrus: de quo dicit Saluator Matth. 16. Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Diabolus igitur timens istos elephantes duplicem prouidit cautelam. Primo enim ponit contra eos statuas aereas plenas igne. Istae staiuae sunt mali nobiles, proceres & potentes, qui uidentur generosi, sicut fuerunt patres eorum. Sed non sunt nisi statuae & laruati: quia effigiem exteriorem hominis habent, sed non uitam, non prudentiam, non rationem, non mansuetudinem, quam homini indidit natura. Sunt tamen statuae aereae propter strepitum pompae & superbiae secularis, & sunt repleti intrinsecus igne iracundiae. Et tales sunt secta Diaboli. De quo Iob 41. Halitus eius prunas ardere facit. Isti stant hodie contra elephantes: id est, episcopos, & coburunt pmuscidas eorum: ita quod nec corripere, nec corrigere eos audent. Et non solum istos timent episcopi nostri, imo strepitu porcum timent, clamorem unius suis. Porci sunt lubrici moraliter, & sus est meretrix, iuxta illud Proverb. 11. Circulus aureus in naribus suis, mu lier pulchra & fatua. Talis elephas non fuit lohannes Baptista, quando dixit Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui, &c. Matth. 6. Nec tales fuerunt Apostoli, quorum locum modo episcopi tenent, quibus praedixerat Saluator Marc. 13. Tradent uos in concilijs & in sinagogis suis, & flagellabunt uos, & ante reges & praesides stabitis propter me in testimonium illius. Quarto ad commendationem boni praelati subditur a parte subiecti, cui deberet resistere, magnitudo maliuolentiae: quia horrendos. Valde enim terribilis est potestas tyrannica, & tamen CHRISTVS est fortior. Vnde simplicissimi uiri tyrannos deuincunt ipsius uirtute, qui dicit Sapientiae 8. Timebunt me reges horrendi. Ista quae dicta sunt possunt etiam applicari ad beatam Catherinam, quae stetit contra Maxentium tyrannum, & principes suos.
On this page