Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 18
OSTQVAM impii declarauerunt quod totum genus humanum pe rit post mortem, quantum ad corpus, & quantum ad animam, ita quod nihil hominis manebit secundum rem: Hic intendunt probare ui aasi terius, quod totum genus humanum peribit etiam secundum opi nionem. Ita quod omnis homo peribit non solum secundum perso nam, sed e tiam secundum famam. Circa istam quaestionem duo facit: quia primo propo nitur: secundo probatur, ibi: Vmbrae transitus.
Circa primum est sciendum, quod fama hominis dupliciter diuulgatur ad multos. Vno modo per altitudinem magnorum statuum. Alio modo per ma gnitudinem bonorum operum. Propter primum reges & principes & omnes generaliter potentes magis sunt noti quam personae priuatae: propter secundum legimus apud ueteres, quod personae, quae magna & mira fecerunt, uel multum utilia Reipublicae, sucessores eorum non solum memoriae commendauerunt: imo sicut deos colere in aeterna memoria statuerunt. Sicut Dionysius, quia pri mo uitem colere docuit, pater uini appellatus est & apud Graecos deificatus est. Sic Minerua, quia primo docuit usum olei, sicut docet Augustin. 18. de Ciui. DEI, c. 14. Sic lsis & Sarapis apud Aegyptios colebantur: sicut patet c. 6. e. & eiusdem libri. Sic Hercules & Vlysses, Aiax & Hector, & multi corpore strenui nomen & famam per opera bellica perpetuare conati sunt. Sic etiam poëtae me tris & carminibus tam se quam alios in aeterna memoria apud homines com mendare satagerunt: unde Ouidius in fine Metamor. dicit sic: lamque opus exegi quod nec louis ira, nec ignis, Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas. Cum volet illa dies quae nil habet corporis huius lus habet, incerti spacium mihi finiat aui. Parte tamen meliore mei super alta perennis nstra ferar nomenque, erit indelebile nostrum. Quaque patet domitis Romana potentia terris. ore legar populi perque, omnia secula fama Si quid habent veri vatum presagia: viuam. Vult dicere quod tale & tantum opus ego compleui, per quod habeo aeternam memoriam in ore hominum: quia opus istud nec fulmem, nec ignis, nec ferrum in bel lo, nec obliuio temporis poterit abolere, & ideo ueniat mors quando sibi placue rit: quia non curo de ea propter duo. Primo, quia non habet ius nisi in corpus meum. Ego factus sum perennis secundum animam, quae est plus melior mei, ferar super astra in coelum empireum, quo nulla mors potest attingere. Secundo, quia licet mors pos sit delere & destruere corpus meum: nomen tamen meum delere non poterit: quia per to tum mundum ubi uiget humana potentia legar ore populi: & sic licet non corpore uiuam, tamen in nomine & fama. Iste fuit in hoc bonae spei & sanae opinionis pro par te, Sed non sic isti impij, qui sumne desiderauerunt aeternitatem sui nominis, & memo tiam suorum operum: & tame desperantes dixerunt: Et nomen nostrum, non obstante statu & dignitate, quam habuims, obliuionem accipiet per tempus. i. plapsum temporis. Omnia eni tabescunt & corrumpunt in tempore, & obliuio sit, propter tempus: 4. Phic. de tempore.
Est etiam in ista lectione notandum, quod circa nominis celebritatem & famam diuersi mode se disponunt homines in praesenti. Quidam enim nomen suum ambitiose magnisi cant ad ostentationem. Quidam nomen suum scandalose uilificant in detestationem. Et quidam nomen suum uirtuose dignificant ad aedificationem. Primi nomen suum, & fa mam excellenter appreciant: Secundi nomen suum negligenter aspernant. Tertij no men suum conuenienter uenerantur. Primi sunt homines uani & mundani, qui nihil aliud in suis operationibus appetunt nec intendunt, nisi que sint magni nominis & famosae opinionis apud homines: & isti scribunt nomina sua in cineribs: hoc est, in uanis memorijs hominum, quae non sunt nisi terra & cinis, Eccles. 7. in fine: O mnis homo terra & cinis. De quibus loquitur beatus Greg. 2. Mora. c. 18. Omnis qui huic seculo cogitatione terrena conformantur per omne quod agunt, huic mun do relinquere sui nominis memoriam conant. Alij bellorum titulis. Alij aedificio sum moenibus altis. Alii disertis doctrinarum secularium libris instanter elaborant, si bique memoriae nomen aedificant. Haec ille. Et queo fatue hoc fiat, ostendit paulo post, subdens: Quantumlibet inde quisque pro facienda gloria sui nominis laborauit, me moriam suam quasi cinerem posuit: quia hanc citius uentus mortalitatis rapit. Et econtra de iustis dicitur. In memoria aeterna erit iustus. Contra tales qui sic ni mis appreciantur tanquam summum negocium famae gloriam & nominis ce lebritatem, arguit Boëtius de Conso. li. 2. prosa. 7. Declarans famae uanitatem per quinque rationes. Primo ex terreni spacij paruitate sic. Tota terra non habet nisi rationem unius puncti respectu coeli, sicut probat Ptolomaeus, in sua Almage sti distinctione, 1. c. 9. Et Alphorabius de differentijs astrorum, differentia 3 Sed de superficie terrae tantum quarta pars est habitabilis, nec tamen illa tota Tum propter partes appropinquas aequinoctiali ex una parte, ubi est nimi us calor: tum propter partes propinquas polo arctico ex parte boreali, ubi est al gor & frigus. Quid ergo magnum est dato etiam qued homo per totum mundum, qui non est nisi pars puncti, possit nomen suum diuulgare: Iob. 20. "Gaudium hi pocritae ad instar puncti". Secundo sic impossibile est quae diuulget nomen suum u bique per mundum, & hoc propter difficultatem itineris & defectum comunicationis & uictus: quia non omnes homines sibiinuicem comunicant. Tertio, quia dato quo possent: non procederet ubique ad gloriam: quia illud quod una gens approbat & comendat, alia deridet & danat. Quarto, quia homines morient, & memoria nominis eorum peribit. Vnde dicit: Quis habet modo memoriam fidelis Fabrieij uel Catonis uel Bruti: Iacent utique nomina eorum in pauculis literis, nec cum legi mus literas, per literas habemus noticiam personarum. Quinto sic: ille qui inten dit uiuere in nomine suo, in memorijs hominum, facit sibi duas mortes: unam cor poris, & aliam postea sui nominis: quia necessario a memorijs hominum cadet. Ad idem adducit duas rationes, li. 3. prosa 8. Primo sic, quod falsa opinione profer tur, non debet esse de iure magni ponderis apud hominem: sed plerique nomen falsum uulgi opinionibus obtulerunt: Ergo. Secundo sic: lllud quod falso iu dicio datur, uel si uero iudicio detur, non diu perseuerat, non debet esse magni ponderis apud animum uirtuosi hominis. Sed fauor popularis nuquam per uenit secundum bonum iudicium. Vel si perueniat secundum bonum iudicium, non diu perseuerat in uno: sed quod isti placet, alteri displicet: Ergo fauor populi non debet hominem multum movere.
Patet ergo uanitas hominum, qui nomen suum ambitiose magnificant ad ostentationem. Et de talibus inuenimus scriptum Genes. 11. de filijs Noë post diluuium, qui dixerunt: Celebremus nomen nostrum antequam diuida mur in uniuersas terras, & ceperunt aedificare turriqu, cuius culmen attingeret ad coelum. Et quid accidit. Certe uolebant sibi facere nomen honoris, & fece runt sibi nomen confusionis. Et idcirco uocatum est nomen eius Babel: id est, confusio. De talibus etiam habemus exemplum 1. Mach. 5. Quod losephus & Azca rias principes Iudaeorum dixerunt: Faciamus & ipsi nobis nomen: & eamus pugna re cotra gentes. Et sequitur: Et cediderunt illa die de populo duo millia virorum.
Secundo sunt aliqui qui scandalose nomen suum uilificant, nomen suum negligenter aspernant: huiusmodi sunt isti notorij peccatores, qui perdita ue recundia ingerunt alijs exemplum male uiuendi, & peccant sine fraeno: & isti proprie loquendo scandalisant Ecclesiam DEI, praebentes infirmis occasionem peccandi, & ruinae peruerso exemplo. Naturale est enim homini cum sit animal politicum conformare senioribus eorum, cum quibus conuersatur & uiuit. Vnde de talibus conqueritur Iacobus in Cano. sua cap. 2. "Nonne ipsi blasphemant no men bonum quod inuocatum est super nos": Bonum enim nomen quod uo catum est super nos, est nomen IESVCHRISTI
Tertio sunt aliqui qui nomen laudabiliter in exteriore homine conuersantur, dan tes alijs sanctum exemplum uiuendi: de quorum quolibet dici potest illud Hest. 9. Fama nominis eius crescebat quotidie.
Nota quod est de fama hominissuum virtuose dignificant ad aedificationem, & sunt tales, qui honeste & laudabiliter in exteriore homine conuersantur, dan tes alijs sanctum exemplum uiuendi: de quorum quolibet dici potest illud Hest. 9. Fama nominis eius crescebat quotidie.
Nota quod est de fama hominis sicut de paritura pyri uel pomi. illa paritura si deleatur a pomo, paucum ualet, & quando tamen est cum pomo, bene conseruat pomum, & quando aufertur, pomum statim corrumpitur. Isto modo est de fama, quan diu homo habet famam integram, cohibetur: & praeseruatur per eam a multis peccatis. Sed reuera perdita fama hominis unum de maximis fraenatis a peccato, est perditum: & ex tunc persona putrescit continue sicut pomum putrescit cortice denudatum, Proverb. 10. Memoria iusti cum laudibus & nomen impiorum pu trescet. Nota quod inter illud quod scribitur in celatura domus, & illud quod scribitur in pauimento, magna differentia est: quia illud quod scribitur in paui mento de terra conculcatur & deletur, de facilisi militer non potest uideri nisi a pau cis, & non ab omnibus, qui sunt in domo. Quod autem in celatura scribitur, ab omnibus simul uideri potest. Moraliter celatura mundi est coelum: & pauimen tum est terra. In hoc pauimento homines mundani, quorum quilibet potest dice re. Adhaesit pauimento anima mea, scribunt nomina sua & perpetuare conantur. luxta illud Psal. Vocauerunt nomina sua in terris suis, & Hierem. 17. Recedentes a te in terra scribentur. Et certe dupliciter fraudantur ab intentione sua. Tum quia pauci legunt famam nominis eorum: quia uicini & contemporanei eorum: tum quia illi qui praecesserunt, & multi qui succedent, nihil scient de eis. Item ex alia parte histriones & diuites & raptores, quibus dederunt bona sua, ut multipli carent nomen eorum morientur, & per consequens nomen eorum delebitur. In Psalm. Nomen eorum delesti in aeternum, & in seculum seculi. Sed uiri sancti scribuntur nomina eorum in celatura mundi: hoc est, in coelo, ubi est liber uitae. Et sicut coelum est incorruptibile: ita nomen indelebile, Apocal. 3. Non delebo nomen eius de libro uitae. Vnde ab omnibus uidebitur in die iudicij: & ideo signanter di citur Lu.10. Gaudete & exultate: quia nomina uestra scripta sunt in coelis. Figura est ad hoc qui CHRISTUS narrans historiam de Laxaro & diuite Lu.16. Nome di uitis noluit memorari, in signum quod fuit deletum, In Psal. Nec memor ero nomine meorum per labia. Nomen autem pauperis signanter expressit, Eccl. 15. Nomine aeter no haereditauit illum
Tertio notandum quod nomen cuiuslibet uirtuosi tria debet habere, uide licet honorem honestatis, tenorem ueritatis, & favorem pietatis. Primo, ut fama nostra sit honesta & munda. Secundo, quod sit uera, ut nomen concordet cum re, iuxta illud Psal. Secundum nomen tuum sit & laus tua. Sed timendum est, quod multi magnum nomen habent, & nihil de re: imo habent nomina per aixique paeciu, sicut bos niger uocatur cygnus: & sicut quidam appellantur pasto res, & sunt lupi: dispensatores appellantur, & sunt raptores: appellantur recto res, & sunt destructores, de quorum quolibet dicitur Apoc. 3. Nomen habes quod uiuis & mortuus es. Hi sunt similes pomis, quae nascuntur iuxta mare mortuum, quo usque ad maturitatem coloris honesti: sed si ea matura incidas, nihil intus inuenies nisi cineres & fauillas: ita quidam nomen habent in sta tu & fama: sed si intrinsecus aperiantur, turpibus & uilibus abominationi bus sunt repleti. Vnde talis caret tenore ueritatis in nomine suo, & verificatur de eo quod scripsit quidam clericus de Abbatia, quae uocatur Vallis DEI. Cum clericus quidam fuisset ibi exiliter hospitatus, summo mane recedens scripsit hos uersus in porta: Vallis dicta DEI domus est mirae speciei. Magnum nomen ei gratia nulla ret.
Tertio debet uirtuosus prouidere, quod nomen suum habeat favorem pietatis: nam si fama hominis conspersa sit crudelitatibus & immisericordia necessario erit odiosus: & per oppositum si fama pietatis de aliquo diuulgetur, fiet diligi bilis uniuersis. Canti. 1. Vnguentum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae: id est, personae proficientes & honestae dilexerunt te nimis
Quod sic uidetur: quia fama hominis est de bonis fortunae: sicut patet per Boët. 2. & 3 de Conso: sed bona fortunalia uidetur esse uirtuosum contemnere. Sic faciunt sancti, qui omnia propter CHRISTVM relinquunt.
Praeterea illud est contemnendum, cuius contemptus ducit ad perfectionem: sed tale est nomen uel fama. Vnde Matth. 5. "Beati eritis cum uos oderint", &c. & eiecerint nomen uestrum tanquam malum, &c. Ergo infamia nominis facit beatum esse.
Praeterea, 2. ad Corint. 6. "In omnibus exhibeamus nos sicut DEI ministros," &c. & infra per infamiam & bonam famam, Glos. Exhibeamus nos DEO ut nec bona aestimatione superbiamus, nec de mala doleamus. Ergo si non debemus dolere de infamia nec debemus curare de fama:
Ad oppositum dicitur Eccl. 41 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni & preciosi. Et Proverb. 22. "Melius est nomen bonum quam di uitiae multae". Responsio quod sicut dicit Aug. de communi uita clericorum. Et allegatur, 11 q. 3. non sunt audiendae. Et 12. q. 1. Nolo. Duae res sunt conscien tia & fama. Conscientia est nobis necessaria propter nos, fama propter proxi mos: & ideo contemnere propriam famam peccatum mortale est: & neglige re est peccatum uel ueniale vel mortale secundum quod negligentia est maior uel minor. Cuius ratio est: quia est directe contra charitatem, cuius est proximum aedificare per bonam aedificationem uel bonam conuersationem. Vnde omnis homo triplex testimonium tenetur habere, uidelicet A superiore, ab interio re, & ab exteriore. A superiore scilicet a DEO, ad Rom. 8. "Ipse aut spiritus testi monium reddit spiritui nostro quo sumus filij DEI". Ab interiore, scilicet conscientia nostra, 2. ad Cor. 1. "Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae". Ab exte riore scilicet proximo, 1. ad Tim. 3. "Oportet autem sanctos testimonium habe re ab his qui foris sunt". Duo prima testimonia necessaria sunt ad salutem. Ter tium est utile: tamen sine hoc est salus.
Ad primum dico quod bona fortunalia non sunt negligenda, nisi pro quanto dant impedimentum uirtuti. Bona autem fama non impedit, fed magis promouet ad uirtutem. Amor tamen siue cupiditas bonae famae potest esse nimia, sicut amor cibi uel potus uel uestis: quamuis utrumque sit necessarium ad uitam.
Ad secundum dicendum, quod benedictio illius beatitudinis refertur ad patientiam infamiae iniustae illatae, non autem ad negligentiam bonae famae, sicut si oculi hominis eruerentur propter CHRISTUM laudabilis esset patientia: & tamen negligentia patiendi uel custodiendi oculum in nullo debet commendari. Imo iste terminus negligentia expresse importat defectum uirtutis. Vnde in nulla materia est negligentia bona.
On this page