Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSITA comparatione inter idolum & nauigium, prosequitur Spiritus sanctus de commendatione nauis uel arcae diuinitus ordi natae. Et circa hoc duo facit. Nam primo ostendit quod nauis me retur humanam benedictionem: Secundo quod idolum meretur humanam maledictionem: secunda pars ibi: Per manus autem.
Circa primum duo facit: quia primo ponitur ipsius arcae Noë debitae salua tionis officium: Secundo ex hoc infertur, quod ei debetur merito benedictio nis beneficium: secunda pars ibi: Benedictum est lignum. Dicitur igitur: Sed & ab ini tio: id est, parum post mundi exordium: quia in principio secundae aetatis secu si sub Noeë, cum perirent superbi Gigantes, in quo notatur perditionis peccato. rum causa & ratio. Erant enim superbi, terreni, carnales, & luxuriosi. Esa. 26. Terram Gigantum detrahas in ruinam. Spes orbis terrarum: id est, seminarium generis humani, Noe uidelicet, filij eius, uxor eius, & uxores filiorum eius, ad ratem: id est, arcam refugiens, remisit seculo semen natiuitatis: id est, seminarium propagationis, quod mundo fuit fere subtractum, cum non staret nisi in octo per sonis, quae scilicet ratis uel arca manu tua: id est, potentia, gubernata erat. Et ideo merito debet illud lignum ab hominibus benedici. Vnde subdit: Benedictum enim lignum per quod sit iusticia. Benedictum: id est, benedictione dignum, lig num, inquam: id est, arca per quod sit iusticia: id est, salus & conseruatio iusto rum, pereuntibus malis. Vnde dixit Dominus ad Noë, Genes. 7. Te enim uidi iustum coram me in ceneratione hac. Sicut autem illud lignum quod est arca dignum fuit benedictione. Ita lignum quod est idolum, est dignum maledi ctione propter duo. Tum ratione facientis, qui peccauit fabricando: quia DEVS prohibuit fabricari, Deutero. 27. Maledictus homo qui facit sculptile & con flatile: Tum ratione rei factae quae indigne cognominatur DEVS, in praeiudi cium maiestatis aeternae: id est, diuinae. Dicit ergo construendo textum sic: saa lum autem, quod sit per manus, maledictum est, & ipsum scilicet idolum, & qui fe cit illud. Et subdit rationem dicens: quia male quidem operatus est, id quod sicuit. illud autem cum esset fragile. DEVS cognominatus est. Vnde sequitur: Similiter autem odio sunt DEO impius, & impietas eius: id est, idolatra & idolum suum, Vbi notandum, quod idolum accipitur tripliciter in processu isto. Vno modo pro materia figurata, lignea, uel lapidea, uel metallina, & sic uerum est que idolum est. aliquid: secundo modo accipitur pro Diabolo praesidente tali idoio, & sic etiam est aliquid. Tertio modo accipitur idolum quasi pro quodam composito ex de mone & materia figurata, sicut homo componitur ex corpore & anima. Et sic loquitur Apostolus 1 Cor.18. Scimus quod nihil est idolum in mundo: Se cundo modo accipitur idolum communiter in litera, cum subinfertur. Etenim quod factum est: id est, Diabolus, qui dicitur idolum secundo modo, & praesi det illi, quod factum est: id est, materiae figuratae cum illo qui fecit, tormenta pa tietur in inferno.
Circa iuam clausulam, uidelicet, Benedictum lignum per quod sit iusticia.] Notandum est quod in ligno crucis multiplex iusticia facta fuit: Primo quia homo rependit quod abstulerat: Diabolus deuincitur per illud in quo uicerat. Primo ergo homo rependit quod abstulerat. Iustum est enim, quo secundum for mam & quantitatem delicti fiat emendatio, cum restitutione ablati. Homo au tem fructum uetitum acceperat ab arbore, & homo CHRISTVS fructum ui tae restituit arbori. Homo delectatus est in omni suo sensu illicite, & homo CHRISTVS punitus est in omni suo sensu iniuste. Poenam enim habuit quo ad tactum in flagellatione, crucifixione, & coronatione. Quo ad uisum consi derando matrem lachrymantem, & discipulum quem diligebat, & Iudaeos in sultantes. Quo ad auditum. Audiuit enim opprobria & blasphemias. Si Filius DEI es, descende nunc de cruce, & multa alia. Quo ad gustum: Gustauit enin acetum cum felle mixtum. Quo ad olfactum: Odoratus est sputorum foetore Esa. 50. Faciem meam non auerti ab increpantibus, & conspuentibus in me De ista iusticia dicitur Roman. 5. Sicut per unius delictum in omnes homines condemnatio uenit: ita per unius iusticiam in omnes homines iustificatio ui tae. Secundo iustum fuit, ut sicut Diabolus hominem in ligno deceperat, & ui cerat: per lignum falleretur & uinceretur, secundum illud Ouidij: lustus vterque fuit, nec est lex equior vlla quam necis artificem arteperire sua. In Psalm. Iustus Dominus in omnibus uijs suis. Ergo benedictum lignum cru cis per quod sit iusticia.
De hac iusticia loquitur Magister sententiarum lib. 3. dist. 20. reddens ratio nem, quare CHRISTVS uoluit nos sic liberare, non potentia, sed iusticia. Ideo (inquit) potentia uincere noluit: quia Diabolus uitio peruersitatis suae amator est potentiae, & desertor oppugnatorque iusticiae. In quo illi homines eum ma gis imitantur, qui neglecta uel etiam perosa iusticia, potentiae magis student, eiusque adeptione laetantur, uel cupiditate inflammantur. Ideo placuit DEO ut non potentia, sed iusticia uincens, hominem erueret, in quo homo imitari eum disceret. Igitur benedictum lignum per quod fit iusticia. Lignum nanque crucis benedictione dignum est. Ipsum enim est pons, per quem CHRISTVS transiuit, lectus in quo CHRISTVS dormiuit, scala per quam CHRISTVS ascendit, libra in qua redemptio nostra pependit. Primo ergo ipsa crux est pons, per quem CHRISTUS transiuit fluuium mundanae uanitatis, & super quem calcare debemus pedibus affectionis, ut nos supportet a fluctibus inundan tibus peccatorum. Et sicut quilibet contemnens pontem periclitatur, & sub mergitur: ita quilibet qui non supportatur a cruce, nec ei innititur, saluari non potest, 1Corinth.1. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stulticia est, his autem qui salui siunt: id est, nobis uirtus DEI est. Vnde de cruce po test exponi illud Sapien.10. Cum aqua deleret terram, saluauit iterum sapien tia per contemptibile lignum iustum gubernans: Vnde Maximus in sermone de Martyribus: Crux, inquit, non solum intelligatur lignum patibuli, sed piae uitae uirtutisque propositum. Vnde omnis Christiani uita, qui secundum Euan gelium uixerit crux est, atque martyrium. Iste est fons fixus & immobilis, sed est pons qui leuatur, & attrahitur de nocte. Vnde qui voluerit super istum pon tem transire, oportet quo ueniat de die. Dies est uita nostra, mors est nox. Pons crucis poenitentiae eleuatur, & subtrahitur a pedibus nostris in morte. Quare scribitur Eccles. 17. Confitere Domino ante mortem. A mortuo quasi nihil perit confessio. Hoc est figuratiue lignum quod Dominus ostendit Moysi Exod. 15. Cum enim populus uenisset in Mara, & inuenissent aquas ita amaras, quod eas nullo modo bibere potuerunt, clamauit Moyses ad Dominum. Qui ostendit ei lignum, quod cum immissum fuisset in aquas, dulcoratae sunt aquae, & fa ctae sunt potabiles. Isto modo moraliter si quecunque poenitentia in hac uita no bis amara uideatur, imitatur lignum crucis: id est, recogitetur quod ibi passus est CHRISTVS, & fiet dulce nobis, quidquid pro eo biberimus. Vnde Isidor. de summo bono sic inquit: Si passio redemptoris ad memoriam reducatur, nihil tam durum quod non aequo animo toleretur. Parua enim toleramus, si recordamur, quid biberit ad patibulum, qui nos inuitat ad coelum. Ille enim opprobria, contu melias, irrisiones, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit. Et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno uerbo deijcimur. Secundo lignum crucis est lectus in quo CHRISTVS dormiuit. Quando enim aliqui domini reclinant se in meridie ad dormiendum, in aesta te, solent fenestrae thalami sui claudi, ut quietius dormiant. Isto modo quando fatigatus CHRISTVS de misera ista uita, dormire uolebat in lecto crucis, fe nestra mundi uidebatur clausa, quando factae sunt tenebrae super uniuersam terram a sexta hora usque horam nonam, ut de eo merito dicatur illud 2. Paral. 24. Occiderunt eum in lectulo suo, & mortuus est. Vbi fuerunt duo in lecto uno: Diuinitas, & humanitas. Vna assumebatur ad poenam, alia relinqueba tur libera: quia pati non potuit. Et bene potest lignum crucis uocari lectulus, & non perfecte lectus. Nam ita strictum fuit & breue quod nec habuit ubi ca put suum reclinaret, nec ubi genua posset reclinare. Vnde de eo potest exponi illud Gen. 50. de Iacob. Finitis mandatis, quibus filios instruebat, collegit pe des suos super lectulum, & obijt. Hoc fuit ferculum quod fecit sibi Salomon de lignis Libani, Can. 3. & dicitur ferculum a fero, fers, non pro ferculo esca rum: sed est genus uehiculi quod uulgo lectica dicitur. Tertio lignum crucis est scala, per quam CHRISTVS ascendit. Ascendit enim, sicut ionathas re ptans manibus & pedibus, Regum 14. Haec est scala, quam Iacob uidit in somnis, cuius cacumen attingebat coelum, angelos quoqe DEI uidit ascenden tes & descendentes, & Dominum innixum scalae, Gen. 28. Super istam scalam oportet ascendere si ad coelum uelimus uenire, nec ad ueram gloriam alia uia patet, & propter quod dicebat Apostolus ad Galat. 6. "Mihi autem absit glo riari, nisi in cruce", &c. Quartum lignum crucis est libra in qua nostra redem ptio pependit. Diuites & nobiles quando pecuniam soluunt in magna quan titate non numerant, sed ponderant siue librant. Pauperes enim semper nume rant. Tamen si utrunque fiat de pecunia, uidelicet quod ponderetur & numere tur, tunc potest omnino constare de quantitate. Nam possibile est quod cer tus numerus denariorum, puta 20. solidi deficiant a libra in pondere. Et iterum possibile est quod aliquando 19. solidi ponderant unam libram, sed deficiant in numero. Et quia apud CHRISTVM facta est copiosa nostra redemptio, uo luit non solum numerari, iuxta illud Psal. Dinumerauerunt omnia ossa mea. imo uoluit ponderari, ut ostenderet nobis illud Ecclesiast. 6. Amico fideli nul la est comparatio. Et non est digna ponderatio auri & argenti contra boni tatem fidei illius. Ponebatur ergo CHRISTVS quasi in uno appendiculo li brae, & homo peccator in alio, & inuentum est quod sicut CHRISTVS suffi cientissime ponderosum realiter descendit ad medium, quod est simplicite deorsum: quando anima coniuncta Deitati descendit ad infernum, qui est cir ca centrum mundi. Et quanto ipse descendit, tanto hominem peccatorem ex altauit: uidelicet usque ad coelum: & sic verificabatur illud Excech. 17. Humilia ui lignum sublime, & exaltaui lignum humile
On this page