Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 26
POSITIS octo accusationibus, quibus ludaei accusabant CHRI STVM in lectione hodierna supperadduntur quatuor aliae con tra eum: & secundum hoc haec lectio diuiditur in quatuor partes. Nam primo accusatur de criminali derisione. Secundo de partia li diuisione. Tertio de praeiudiciali comparatione. Quarto de su pernaturali usurpatione. Secunda pars ibi: absiinet se. Tertia ibi: & prafert. Quarta ibi: Et gloriatur. Prima ergo accusatio formatur sic: Illc qui secum com uiuentes contemnit, & paruipendit, pacem perturbat: & per consequens de bet a communitate repelli: nisi sit spes de bona correctionc. Sed CHRISTVS nos Iudaeos totaliter paruipendit: Ergo, &c. Haec accusatio ponitur in his uerbis: Tanquam nugaces astimati sumus ab eo. Nugax, nugacis, omnis generis est, & di citur homo mendax, qui totaliter, & superflue dat se trufis & inutilibus. Simi liter hic & haec & hoc nugas, cuius ultima litera est s, & est nomen Hebraeum & idem significat quod nugax: sed est indeclinabile. Et ponitur zophoniae 3 uersu 18. Nugas quia lege recesserant, congregabo, Glos. exponit sic: Nugas, id est, uanos. Dicunt ergo quod fuerunt contemptia CHRISTO & aestimati ab eo tanquam nugaces: id est, homines trufatores uani & inutiles: sed in hac ac cusatione magis accusant seipsos: nam tales fuerunt in rei ueritate: nec ipse qui ueritas fuit, potuit de eis aliter aestimare.
Secunda accusatio & decima in uniuerso est de partiali diuisione. Et forma tur sic: Quicunque diuidit se a uita communi, trahens alios secum ad conuenticulas & partiales confoederationes, est nociuus in Republica: Sed ta lis est CHRISTVS. Abstinet enim se a nobis, trahit ad se discipulos, & confoede ratur contra legem nostram: Ergo ipse est nostrae comunitati nociuus. Et ponitur naec accusatio in bis uerbis: Et abstinet se a vijs nostris tanquam immundicijs. Sed ad istam accusationem dicendum quod CHRISTVS eorum legem per totum seruauit & impleuit, & perfectiorem docuit, quae secundum eorum prophetas post legem eorum successura fuit legi eorum. Vnde ipse legem illam diuulga uit, & bonis & sanctis illam recipientibus se coniunxit, & a malis hominibus DEO inobedientibus se abstraxit siue subtraxit.
Tertia accusatio est de praeiudiciali comparatione, & formatur sic: Compa rationes sunt odiosae, & quando siunt communiter, generant discordiam. Sed CHRISTVS tales comparationes fecit, praefert iustos gentiles non habentes legem nobis ludaeis, qui legem DEI habemus. Ergo in praeiudicium nostrum tales comparationes. Et hoc dicunt in his uerbis: Et praefert nouissima iustorum: id est, praefert uitae nostrae nouissima: id est, finale praemium iustorum genti lium non obstante lege nostra. Et hoc dixit CHRISTVS Matth. 12. ubi dixit quod uiri Niniuitae qui egerunt poenitentiam ad praedicationem lonae. Et re gina Austri quae sola fama audita Salomonis uenit ut informaretur ab eo. Sur gent in iudicio & condemnabunt generationem Iudaeorum, qui contempse runt credere CHRISTO, qui fuit maior Salomone & lona. Ista accusatio refel litur in semetipsos: nam iuste fecit in hoc, quod iustos praetulit ipsis malis.
Quarta accusatio & duodecima in numero est eadem cum sexta in uirtute. Vnde accusant eum de supernaturali usurpatione naturae diuinae. Vnde istae duae causae: Filium DEI se nominat. Et gloriatur patrem se habere DEVM: idem dicunt realiter. Et replicatur bis eadem accusatio: quia est de grauissima mate ria, utpote de blasphemia atque usurpatione honoris diuini: sed ut dictum est cum dextra accusatione ageretur, non nomen usurpauit, sed naturam diuinam se habere per maxima miracula demonstrauit, & ideo merito gloriabatur se DEVM Patrem habere non falsa gloria, sed uera: quia uere sic erat testante uoce Patris, Matth. 3: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihibene complacui, i psum audite. Gloriatur se DEVM patrem habere: Notandum quod est magna gloria ueraciter habere DEVM Patrem, & pos se cum sana conscientia sibi dicere quotidie: Pater noster qui es in coelis, Matt. 6. Gloriantur enim quidam de progenitorum nobilitate, nobilius nihil DEO & esse potest. De quo singulariter dicitur Luc. 19. Homo quidam nobilis abijt in regionem longinquam, accipere regnum & reuerti. Quidam de progenitorum dignitate, DEVS totius uniuersi rex est & imperator, in Psalm. DEVS au tem rex noster ante secula. Quidam de progenitorum diuitijs: & de eo scribit in Psalm. Gloria & diuitiae in domo eius. Quidam de progenitorum militijs atque DEVS ipse est Dominus exercituum, princeps militiae & belli, de quo Iob. 25. "Nunquid est numerus militum eius": Ergo confidenter gloriemur, DEVM nos habere Patrem: quia Eccles. 3. Gloria hominis est honor patris sui, & dedecus filij pater sine honore. Inueniemus autem in isto patre libertatem sufficien tis exhibitionis, si ei seruiamus. Regularitatem conuenientis castigationis ne delinquamus. Hilaritatem allicientis reconciliationis si ad eum re deamus.
De primo facit nobis CHRISTVS dulcissimum argumentum, quo DEVS nullo modo nobis deficiet, si ei seruierimus, Luc. 11. Quis, inquit CHRISTVS, de ho minibus petit a patre suo panem, nunquid lapidem dabit ei: Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi: Aut si petierit ouum, nunquid porriget illi scorpionem: Quasi diceret, non. Et tunc arguit CHRISTVS a multo fortiori. Si ergo uos ho mines cum sitis mali, nostis bona data dare filijs uestris quanto magis Pater uester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se. Et ideo nullus timeat mumn dum contemnere & paupertatem pro CHRISTO subire: quia DEVS omnibus sibi seruientibus sufficienter prouidebit.
Cum magister nostri ordinis, scilicet frater lordanus in quadam abbatia Ci sterciensium, receptus fuisset, conuenerunt circa eum monachi secum amicabi liter conferentes quaesierunt ab eo. Magister quomodo potest ordo uester du rare, cum nihil habeatis unde uiuatis. Licet mundus sit modo deuotus, tamen scriptum est in Euangelio, quod refrigescet charitas multorum, & cum non ha bueritis eleemosynas deficietis. Respondit autem magister mansuete: Si uobis uidetur, uestra ratio probat, quod uos citius deficietis: quoniam ubi uos alle gatis, ut praemittitur, quoniam superabundabit iniquitas, refrigescet charitas. Sed quoniam superabundabit iniquitas, iniqui homines praedones & raptores auferent bona uestra, & cum uos mendicare nesciatis, deficietis, & ipsi nobis de bonis uestris conferent abundanter. Scitis quod pater, qui habet multos fi lios mittendos ad scholas, tres uel quatuor, seniori dat pecuniam pro omnibus: non quoniam plus eum diligat: quia fortassis plus diligit iuniorem: sed quia senior plus est expertus de seculo. lsto modo DEVS dat alicui diuitias huius mundi, non pro seipso tantum, sed pro suis pauperibus, quorum dispensatorem uel senescallum facit talem, & nisi eis erogauerit grauiter, finaliter arguetur. Vn de uos diuites rectores portatis communes pauperum fratrum bursas: sed ca ueat sibi quilibet quod non sit ludas. Iudas enim Ioculos habebat, & ea quae CHRISTVS ordinauit pro pauperibus, asportauit, & in usus proprios conuer tit. Sic modo diuites quidam, qui portant loculos pauperum, sed magis in uolu ptatibus & uanitatibus huius uitae consumunt.
Qualiter autem DEVS diuitibus dat diuitias ratione pauperum, docet Au gust. Sermone 24. Diues, inquit, & pauper duo sunt sibiinuicem contraria. Sed iterum duo sibiinuicem sunt necessaria. Nullus indigeret si inuicem se portarent, & nemo laboraret si ambo se iuuarent: diues propter pauperem, & pauper pro pter diuitem factus est. Pauperis est orare, diuitis erogare, DEI pro paruis ma gna repensare: de misericordia eius parua, magna nascitur copia. Foecundus est ager pauperum, cito reddit donantibus fructum. Via coeli est pauper, per quam uenitur ad Patrem. Haec August. Et rationabiliter inhibuit CHRISTVS uolum tarie pauperibus solicitudinem excessiuam circa uictum suum. Ex quo enim prae cipit diuitibus quod sint soliciti circa pauperes sustentandos de suis eleemosy nis: superfluum esset quod pauperes forent etiam soliciti circa idem, & ideo com uenienter dixit discipulis suis Matth. 6. Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt nec congregant in horrea, & Pater uester coelestis pascit illa Et infra: Nolite ergo soliciti esse dicentes: Quid manducemus aut quid bibe mus, aut quo operiemur. Haec enim omnia gentes inquirunt: scit enim Pater uester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primo regnum DEI & iusti ciam eius, & haec omnia adijcientur uobis. Haec est autem spes & regula pauperum firmissima, quod si bene seruierint DEO, haec omnia adijcien tur eis: & si non tantum, quantum deordinate appetunt, tamen quantum indi gentiae est.
Secundo inuenimus in isto Patre qui DEVS est, regularitatem conuenien tis castigationis: inter tria quae pater datfilio secundum philosophum 8. Ethic ponitur disciplina. Dat enim pater filio primo nutrimentum & disciplinam. Et dicitur uulpariter: Melior est puer non natus quam non disciplinatus seu infor matus, ad Heb. 12. Quis est filius quem non corripit pater: Nobilis homo qui habet filios sibi charos, facit eos diligenter castigari, corripi & flagellari pro o mni defectu, ubi grationes & famuli dimittuntur sibiipsis. Ideo dicit Apostol. ad Gal. 4. "Quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt a seruo cum sit do minus omnium: sub tutoribus & actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre". Isto modo DEVS reprobos & finaliter damnandos dimittit suae uolun tati: filios autem suos corripit & castigat nunc per infirmitates, nunc per aduer sitates, nunc per subtractionem bonorum temporalium, nunc per detractionem malorum hominum: quae omnia sunt tolerabiliter sustinenda si cogitemus: quia Pater est qui infert, & quod haereditatem nobis seruat. Et hoc est quod dicitur Sap. 11. hos quidem: id est, filios tanquam pater monens probasti: illos autem reprobos tanquam durus rex interrogans condemnasti. Et ideo Eccles. 3. Iudi cium patris audite filij, & sic facite ut salui sitis.
Tertio inuenimus in isto Patre hilaritatem allicientis consolationis, si ad eum redeamus quotiescunque peccauerimus. Figuram habemus expressam ad hoc Luc. 15. de filio prodigo, qui cum a patre paternam suam portionem petiuis set, & illam in regione longinqua uidendo luxuriose expendisset cum meretri cibus, & tandem compulsus miseria ad patrem redisset: cum adhuc longe esset, occurrit ei pater: Et cum dixisset. Pater peccaui in coelum & coram te, & non sum dignus uocari filius tuus, irruens pater in oscula & amplexus dixit seruis suis: Cito proferte stolam primam, &c. Dicamus & ergo nos isti patri sicut fili us dixit patri suo, secundum Valerium, lib. 5. cap. 3. Quaeso ut meus erga tea mor eo sit melior, quo a pueritia oritur: Ita dixit filius patri quem grauiter or fenderat & reconciliatus est patri suo. Haec ille
On this page