Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 42 (Sap. 3:16-3:17)
Lectio 42
FINIS potentiae generatiuae, secundum Aristot. 2. de Anima, est continuatio speciei inesse: quia enim res sunt naturaliter corrupti biles, nec possunt permanere perpetuo secundum indiuiduum: uoluit benignitas Creatoris rebus ab eo creatis impartiri & communicare: potentiam producendi sibi similia in specie. Vnde commentator. 2. de Anima, commento 35. Solicitudo diuina cum non potuit facere creationem permanere secundum indiuiduum, miserta est eius, dando ei uirtutem qua potest permanere in specie. Et in hoc non est dubium quin melius est in suo esse, ut habeat hanc uirtutem, quam ut non habeat.
Hanc autem potentiam generandi in natura rationali corporea: id est, homine sub duabus legibus honestatis, sine quibus non posset conuenienter propagatio fieri, ad cultum DEI, sicut super 2. cap. dictum fuit. DEVS constrinxit, praescribens homini sexum, & numerum: sexum, ut sit muliet: nu merum, ut una in matrimonio indiuidualiter coniuncta. Est enim matrimonium uiri & mulieris legitima coniunctio indiuiduam uitae consuetudinem retinens 27. quaest. 2. Sequitur. Et quia istas leges transgrediuntur impij, po nentes homines similes bestijs, & finem hominis uoluptatem, fidem coniu gij non seruantes: ideo eos Spiritus sanctus in hac parte specialiter redarguit, quicunque sunt illi, qui castitatem uiolant coniugalem. Et circa hoc duo facit: quia primo ostendit impudicae generationis ignobilitatem. Secundo honestae generationis nobilitatem. Secunda pars, cap. 4. O quam pulchra, &c. Circa primum duo facit: quia primo ostendit quod talis generatio punitur per confusionem temporalem. Secundo quod per condemnationem aeternalem, ibi: Et si celauerint. Circa primum duo facit: quia primo ostendit quod ut com muniter talis generatio non est durabilis. Secundo quod si continget ut duret, non est finaliter honorabilis, ibi: Et siquidem. Dicit ergo primo sic: Filij autem adulterorum: id est, filij geniti in adulterio, siue ex parte uiri, siue ex par te mulieris: in consumatione erunt: id est, in suo fine: hoc est, non diu durabunt: sicut nec illud diu durat, quod est in suo fine. Et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Iniquus thorus est lectus illiciti concubitus: & quia aliquando contingit licet in paucioribus, quod homines sic geniti sint diuturnae uitae. Ideo consequenter ostendit, quod talis generatio non est finaliter honora bilis. Et intelligenda sunt haec omnia de generatione tali, quae est imitatrix scelerum paternorum: sicut taliter generati solent communiter esse uel consueuerunt esse, non tamen est impossibile quod tales qui patiuntur defectum natalium )fiant morigerati, & boni. Augustinus de bono coniugali, cap. 4: & ponitur 35 quaest. 4. Sicut sanctus. Vndecunque nascantur homines si parentum uitia non sectentur & DEVM recte colant, honesti & salui erunt. Semen enim ex qualicunque homine, DEI creatura est, & eo male utenti male erit. Filius enim non portabit iniquitatem patris, Excech. 18. Et ideo sciendum est quod cuiuscunque hominis fuerit homo filius, siue sacerdotis, siue adulteri, siue fornicatoris, siue coniugati, uirtuosus esse potest: si ratione & libero arbitrio uti voluerit uirtuose. Sed quod accidit oppositum frequenter: mala educatio est in causa, & imitatio scelerum paternorum. Est enim homini connaturale illos imitari, a quibus informationem & educationem accipit. De imitatiope ergo scelerum paternorum dicitur: Et siquidem longe vitae erunt, in nihilum computabuntur: id est, dato quod DEVS concesserit eis longam ui tam in praesenti in nihilum: id est, inter peccatores computabuntur: quia peccatum nihil est, & nihil siunt homines cum peccant, secundum Augustinum., Contrarium autem de generatione iustorum infra, capite quinto: Computati sunt inter filios DEI, & inter sanctos sors illorum est. Et non solum haec generationi iniquae prouenient, sed & sine honore erit nouissima senectus eorum: & hoc est rationabile: quia honor est praemium uirtutis, & attribuitur tantum bonis, 4. Ethic. cap. 4. Cum ergo non fuerit uirtuosi in principio aetatis suae, nec in medio, irrationabile foret, quod in senectute honorem consequerentur. Et istud est contra quosdam, qui sibi uendicant honores ex solo lapsu temporis: quia senes sunt, & nihil in iuuentute ualuerunt, nec unquam aliquid magni uirtuose fecerunt: sed propter senectutem uendicant sibi honorem cum dicatur infra, cap. 5. Aetas senectutis uita immaculata. Et ideo iuuenis bene uiuens merito debet habere honorem senectutis: & senex male uiuens, uerecundias sine honore. Et haec est tertia species eorum, quae odit DEVS, senex fatuus & insensatus, Eccles. 25. in principio.
Quod non probatur, Excech. 18. Filius non portabit, &c sed quidquid mali est in coitu illegitimo, est peccatum parentum.
Praeterea DEVS largitur bona naturalia aequaliter illegitimis, sicut legitimis: sicut ui demus quod tales sunt aliquando ita ingeniosi & fortes, & sic de alijs: Ergo ius humanum nihil debet ab eis subtrahere in humanis.
Praeterea ponatur quod duae personae contrahant, quibus simul constat de impedimento, contrahunt tamen in facie Ecclesiae. Quaero an filij sint legitimi an non: si sic. Contra non sunt geniti in matrimonio: Ergo non sunt legitimi. Si non. Contra. Filius legitimus est qui genitus est de matrimonio legitimo, uel de eo quod in facie Ecclesiae legitime reputatur.
Ad oppositum sunt iura canonica & ciuilia: quia in Ecclesia filij illegitimi repelluntur ab ordinibus & beneficijs Ecclesiasticis: & secundum iura re pelluntur ab haereditate consequenda.
Ad quaestionem dicendum quod ali quis dicitur damnum incurrere dupliciter. Primo modo proprie, per hoc quod subtrahitur ei, quod suum est, uel quod ei debitum est. Alio modo improprie per hoc, quod aliquid non est sibi debitum quod aliter in casu poterat fuisse sibi debitum. Primo, filio illegitimo non irrogatur damnum. Sed secundo modo infertur sibi duplex damnum. Vno modo quod non admittitur ad actus legitimos, sicut ad officia & dignitates quae honestatem requirunt in his qui ea exercent. Aliud quod non succedit in paterna haereditate Pertinet tamen ad solicitudinem episcopi compellere parentes ad sustentationem talium: quia de lege naturae tenetur filio in educatione, 8. Ethic. Ad primum dicendum, quod incurrere damnum. Secundo modo hoc non est proprie poena: sicut non dicimus quod sit poena alicui quod non succedat in regno, per hoc quod non est filius regis: & sic non est poena alicui per hoc quod non est legitimus nec debeantur ei ea quae debentur legitimis. Ad secundum neganda est consequentia: cauetur enim in iure humano propter matrimonium melius seruandum. Vnde quia homo naturaliter diligit prolem, per hoc quod lex cauet, ne illegitimi consequantur dignitates uel alia quae debentur legitimis: homo per poenam talem quantum est ex parte legis re trahitur ab adulterio & fornicatione. Ad tertium dicendum, quod tales iudicatur legitimi apud Ecclesiam, donec constet de opposito.
Sed nunquid licet uiro suam uxorem occidere in adulterio actu deprehensam. Videtur quod sic: quia tale homicidium iura ciuilia non puniunt: sed per mittunt ut dicitur in C. Sed apparet quod non: quia uxoricidium grauius punitur quam matricidium: quia uxoricida prohibetur a matrimonio in ae ternum secundum Cano. Dicendum, quod nullo modo licet uiro uxorem occidere uel interficere, nec in actu nec post actum, nisi forte agendo ciuili ter coram iudice contra eam uel eo modo quo accusator uel iudex dicitur reum occidere, nec Ecclesia approbatillam legem si aliqua talis sit. Lex tamen humana habuit quandam considerationem ad causam & incitamentum maxime, quod uir habet quando deprehendit uxorem actualiter adulterantem. Notandum quod uxoricidium non est grauius quam matricidium: sed grauius punitur secundum leges Ecclesiae ad cohibendum pronitatem hominum, ne uxores occidant, ad quod sunt ualde proni. 33, quaest. 2. Inter haec sanctitas, 2. cap. admonere in glos. Filij autem adulterorum, &c
Circa crimen adulterij est notandum, quod huius uitij periculum & magnitudo patet ex tribus. Ex legis antiquae graui punitione, ex prolis peruersae procreatione, ex data fidei uiolatione. De primo Leuit. 20. Si moechatus fuerit aliquis cum uxore alterius, & adulterium perpetrauerit cum uxore proximi sui, morte moriantur moechus & adultera. Grauis poena est qua utraque persona morte afficitur. Eadem poena punitur hoc peccatum secundum leges mundanas: nec recipitur aliqua redemptio: licet Ecclesia illis legibus non utatur. Item Iohannis 8. Scribae & Pharisaei adduxerunt ad CHRISTVM mulierem in adulterio deprehensam dicentes: Magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio, in Lege mandauit nobis Moyses huiusmodi lapidare. Patet etiam quam grauiter punitur hoc peccatum a Domino, 2. Regum 12. Cum Dauid adulteratus esset cum uxore Vriae: non recedet ait, gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, & tuleris uxorem Vriae Hethaei. In huius peccati grauitatem assignandam prohibitio adulterij in decalogo ponitur immediate post prohibitionem homicidij, & ante prohibitionem furti: unde Clemens Papa, quid in omnibus pecca tis adulterio grauius: Secundum enim in poenis tenet locum & in prohibitione quodammodo homicidio assimulatur adulterium: cum enim uir & mulier sint una caro, qui aufert uxorem alicui: id est, ac si seipsum sibi au ferret, sicut fit in morte. Vnde grauius uidetur quam si hominem mutilaret. Exuperat autem omne furtum: quia quod aufertur cum sit creatura rationalis, melius est quam terrena substantia, Proverb. 6. Non grauis culpa est cum quis furatus fuerit. Furatur enim ut esurientem repleat animam. Qui autem adulteratur propter cordis inopiam, perdet animam suam.
Secundo patet huius criminis periculum ex prolis peruersae procreatione, quae solet esse frequenter mala & inhonesta. Tum propter parentum imitationem: tum propter defectum castigationis: quia tales pueri uel dimittuntur cum matre quae non castigat filium: uel cum extraneis personis, qui de moribus pueri nihil curant. Vnde fiunt insolentes, ingrati, degeneres & uitio si. Et hoc est quod Anglicis comminatur. Bonifacius martyr scribens regi Anglorum. Et ponitur in Cano. d. 56. Si gens. Sicut per istam prouinciam diuulgatum est, & nobis in Francia & in Italia improperatur & ab ipsis paganis in improprium nobis obijcitur spretis legalibus nuptijs, adulterando & Iuxuriando ad modum Sodomiticae gentis foedam uitam duxerit. De tali commixtione meretricum existimandum est esse degeneres populos & furentes libidine, & ignobiles fore procreandos & ad extremum uniuersam plebem ad deteriora & ignobiliora uergentem: & nouissime nec in bello fortem, nec in fide stabilem, nec honorabilem hominibus, nec DEO amabilem esse uenturam sicut alijs gentibus Hispaniae prouinciae & Burgundio num populis contigit. Quae sic a DEO recedentes fornicati sunt. istud uitium detestantur aues quae suos compares non dimittunt.
Tertio patet huius criminis magnitudo ex datae fidei uiolatione. Violatur enim fides data coniugi in sacramento coniugij. Vnde mulier adultera peccat in DEVM uiolando sacramentum, peccat in uirum dupliciter: fidem sibi frangendo, & falsos haeredes substituendo: peccatetiam in prolem quam damnificat reddens eam ignobilem ad Ecclesiasticas dignitates: peccatetiam & in proximum quem admittit. Nam frequenter de adulterio nascitur homicidium, & membrorum mutilatio, & huiusmodi. Vnde Dauid cum in adulterium cecidisset, praecepit occidi fidelissimum militem suum, 2. Reg. 11 cap. Eccl. 23 .Omnis mulier relinquens uirum suum peccabit, & statuens haereditatem ex alieno matrimonio. Primo enim in lege altissimi incredibilis fuit. Secundo uirum suum deresiquit. Tertio in adulterio fornicata est, & ex alio uiro statuit sibi filios.
On this page