Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM declaratum est, quo Aegyptij persequentes filios Israel, utebantur contra eos uehementi malitia: In ista parte ostenditur con sequenter, quod statim postea submersi fuerunt, ex conuenienti di uina iustitia. Et primo tangitur eorum poena. Secundo ipsius poenae fi nalis causa. ibi: Vt quae deerant. Ex parte poenae dicitur sic: Ducebatenim illos, scili cet Aegyptios & persecutores filiorum Iirael. ad hunc sinem, scilicet ut periclitarentur in mari rubro, digna necessitas: id est, exigentia culpae, quae talem mortem meruit. Nam omnium plagarum praecedentium, quae eis acciderant obliti fuerunt ex eorum pertinaci malitia. Et ideo dicit: Et horum quae acciderant commemorationem amittebant. Causa uero finalis tangitur in genere cum dicitur: Quae deerant tormentis reple ret punitio: id est, id quod deerat plagis, quas euaserant, repleret: id est, perfecte consummaret, punitio usque ad mortem. Sed in specie ipsa causa finalis magis exprimitur, qua scilicet Aegyptij submersi sunt in mari rubro. Cuius submer sionis duplex est ratio. Vna fuit, ut populus DEI transiret magis mirabiliter: Alia, ut Aegyptiyinusitata morte perirent miserabiliter. Praeterea enim magis miramur filios Israel impune transisse, cedente illis mari: quia etiam uidemus Aegyptios submersos fuisse, mari super eos denuo redeunte. & hoc quod di cit: Et populus quidem mirabiliter transiret ipse per siccum in medio matis. Illi autem: id est, Aegyptij novam mortem inuenirent. Haec mors dicitur nova fuisse, non quia multi homines ante submersi non fuissent, sed propter modum sub mergendi. Quia nutu diuino recepit eos omnes, mare stans ab utraqe parte si cut murus: Et cum omnes submersi fuissent, & filij Israel iam littora attigissent, diuisit mare in alueum suum, & omnes Aegyptios conclusit. Moraliter loquen do, sic frequenter accidit, quod illud quod est materia promotionis in princi pio, est causa confusionis in termino: Mundus quandoque cedit homini in prin cipio fauendo sibi, & dando sibi diuitias & honores: donec fuerit perfecte im plicatus curis & solicitudinibus, & superbia seculari: & tunc quando credit se esse in optimo statu, & apice suae dignitatis, commouet perturbationes, & per secutiones deijciendo eum, ut in Psal. dicitur: Deiecisti eos, dum alleuarentur.
Circa iulam clausulam: Ducebat enim illos digna necessitas ad hunc finem.] No tandum est, quod quatuor modis communiter homines male ducuntur. Qui dam enim abducuntur illecebrosa sensualitate, quidam pernitiosa familiarita te, quidam praesumptuosa temeritate, & quidam malitiosa seueritate. Primo ducuntur quidam illecebrosa sensualitate. Hi sunt qui non secundum ratio nem, sed secundum passionem uiuunt: qui non quod honestum, sed quod est delectabile in omnibus quaerunt. Sic ductus est iuuenis ille uecors, quem mu lier irretiuit multis sermonibus, & blanditijs labiorum pertraxit illum: & sta tim illam sequitur quasi bos ductus ad uictimam, Proverb. 7. Narrat Fulgen tius 1. Mytholog. Quod cum Admetus rex Alcestam duxerat in uxorem, con tigit Admetum infirmari, consuluit Apollinem quomodo posset ab infirmitate curari. Responsum est per Apollinem, quod curari non posset nisi aliquis de suis propinquis pro eo moreretur uoluntarie. Quo intellecto Alcesta, mor tem sponte subijt, & ad inferna descendit. Quo cum Hercules uenisset, ut inde Cerberum traheret, Alcestae compatiens, eam ab inferis liberauit. Moraliter: mens humana, & sensualitas adinuicem copulantur sicut sponsus & sponsa, uir & uxor. Vir infirmatur, quando cogitationibus uarijs agitatur, clamat ad DEVM cum Psalmo: Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine. Quia sic orare debemus quando mens infirmatur: id est, tentatur: hoc est, DEVM sapientiae pro consilio requirere. Respondit autem DEVS per Scripturas suas, quod oportet ad hoc, quod spiritus consequatur salutem, unum de propinquis suis uoluntariam mortem subire: id est, carnem nostram uolun tarijs poenitentijs mortificari: quia nisi caro moriatur, spiritus uitam gratiae non habebit. Et hoc est, quod dicitur ad Rom. 8. "Si secundum carnem uixeritis, mo riemini. Si autem facta carnis mortificaueritis, uiuetis". Caro mortificata per poenitentiam rationabilem, tandem descendit ad inferos, quando in terra de qua natus est, finaliter reuertetur. Sed per Herculem uirtuosum, per quem CHRISTVM accipimus, in resurrectione generali resuscitabitur, & uiro suo perpetuo iungetur. Caro igitur in hac uita ductrix nostra esse non debet, ut se cundum sensuales illecebras ducamur, sed magis secundum spiritum duci de beamus. Ad Gal. 5. "Spiritu ambulate, & desideria carnis non perficietis". Et in fra: Si spiritu ducimini, non estis sub lege, uidelicet carnalis concupiscentiae, quae lex carnis dicitur ad Roman. 7. Video aliam legem in membris meis, re pugnantem legi mentis meae.
Secundo sunt quidam, qui ducuntur pernitiosa familiaritate: Bernitiosa res est nimia familiaritas cum personis uitiosis. Et ratio est: quia sicut dicit Hugo de sancto Victore libro suo de Arrha animae: Ea est uis amoris, ut te talem esse necesse sit, quale sit illud quod amas, & cui per affectum coniungeris, in ipsius si militudinem dilectionis societate confirmaris. Nec mirum, cum secundum Dionys. 4. cap. de Diui. nominibus Amor habet quandam uim excitatiuam, unitatiuam, & transformatiuam, quae non dimittit amatores suiipsius esse, sed amatorum. Et a conditionibus illius quem amat, potest homo uerissime describi, si eius conditiones cognoscat. Vnde signanter scribit Valerius ad Rufinum. Ethi cum est. Videto cui des: quasi diceret, quod homo uideat, cui dat bona sua. Il lud bene est Ethicum: id est, ad uirtutes morales pertinet: sicut quaedam pars eius pertinet ad uirtutem liberalitatis: sed uideat cum homo det seipsum per amorem, & familiaritatem, seu amicabilem communicationem, & hoc non est ethicum, quasi pars Ethicae: sed Ethica: id est, tota uirtus moralis. Istud ergo uer bum est summe iuuenibus imprimendum. Vnde quidam senex filium suum informans, ne familiaritatem cum uitioso contraheret, metrice sibi dixit: Talem quemque fore, qualem sibi nectit amore Sermo veridicus, sic ipse sit alter amicus. Huic dico alludens Aristot. 9. Ethic. cap. 11 dicit: Quod amicus est alter ipse Huius enim mores uenerare, cuius amorem appetis. Vnde quidam metrista: Quisquis amat reprobum, reprobis se facit amicum, Se negat esse probum, se facto clamat iniquum. Item: Qui tangit picem, tingit se turpi colore, Sic tibi lumme vicem, qui flagras turpis amore. Et consequenter explanat senex quem uocat turpem, & dicit sic: Turpem tetra cutis nulum faciet nominari., Sed mens pollutis factis cupiens maculari. Et in fine alloquens filium sic concludit: Ergo caue fili turpatos crimine vili, Ne tu consimili turperis fine senili.
Notandum quod Aristot. 9. Ethic. soluit tres notabiles quaestiones ad propo situm pertinentes. Prima est ista: Ponamus quod aliquis acceptet ad amici tiam uirum bonum, qui postea mutatur, & sit malus. Quaestio est, utrum ami citia ad talem sit dissoluenda. Secunda quaestio est ista: dato quod sic, utrum statim amicitia ad talem sit soluenda, uel debet homo expectare. Tertia quae stio est, utrum ad talem post dissolutionem amicitiae se debeat habere alienus, uel infamiliarius, quasi nunquam fuisset amicus.
Ad primam quaestionem re spondet Aristot. dicens duo. Vnum est, quod impossibile est, quod talis ame tur a uirtuoso, cuius malitia est manifesta uirtuoso: quia solum bonum hone stum amatur a uirtuoso. Secundo dicit, quod uir honestus non debet amare ta lem, sed omnino debet dissoluere amicitiam ad talem: & ratio est: quia non est. possibile, quod diu seruetur amicitia ad talem, nisi causetur aliqua similitudo ma litiae.
Ad secundam quaestionem distinguit: quia talis qui factus est malus, uel est omnino insanabilis, scilicet quod non potest reduci ad statum uirtutis, uel non Si non, sic non debet statim dimittere amicum suum, sed auxiliare ad hoc, quod recuperet bonos mores, & multomagis debet amicus eum ad hoc iuuare, quam ad recuperandum diuitias uel pecuniam: quia uirtus est maius bonum quam substantia corporalis. Si uero sit omnino insanabilis, sicut sunt inueterati dierum malorum, statim debet amicitia ad eum dissolui. Nec est inconueniens hoc facere: quia non erat amicus huic, uel tali scilicet uitioso, sed uirtuoso. Et ideo dicit Ari stot. in eodem cap. Quod illi qui simulant se uirtuosos, ut amicitiam contra bant cum uirtuosis, & tamen sunt latenter mali: sunt magis criminandi, quam illi, qui corrumpunt numismata: quia nobilior est uirtus quam pecunia. Vnde qui simulant uirtutes, maligniores sunt, quam qui fingunt falsam monetam.
Ad tertiam quaestionem respondet: Quia aut fit dissolutio amicitiae propter minorem bonitatem in amico, aut propter abundantem malitiam. Si secun do modo nihil debet homo familiariter exhibere tali, magis quam cuicunque extraneo: imo rationabile est, quod minus, pro quanto eum decepit, & uere cundiam fecit. Verecundum enim est uirtuoso amicum fuisse uitioso. Si pri mo modo fiat amicitiae dissolutio: sicut contingit de duobus, quorum unus stat in gradu remisso uirtutis, & alius proficit in gradum intensum: tunc enim non est possibile, quod proficiens seruet amicitiam ad non proficientem secun dum Aristotelem: quia non de eisdem gaudent, & tristantur, quod est proprium amicorum. Tunc in tali casu homo debet se exhibere magis beneuolum, pro pter praeteritam amicitiam, quam si nunquam fuissent amici. Illi uero qui insa nabiles omnino sunt, abijciendi sunt omnino a comunicatione uirtuosorum, quantum possibile est. Nec curandum est, si homo eis displiceat, uel offendat: cum uirtuoso semper debet esse proprium, displicere pessimis. Sicut dicit Boƫ tius 1 de Conso. prosa 3. Hoc est enim secundum, quod est uirtuoso maxime cauendum, & uitandum, tam propter conscientiam, quam propter famam, pernitiosa familiaritatis ad personas corruptas uel infectas, propter quam mul ti innocentes in principio corrupti, & abominabiles facti, sunt in breui ducti, & abducti primo a ueritate conscientiae, & tandem a serenitate famae suae: quo rum cuilibet dici potest illud lerem. 38. Seduxerunt te, & praeualuerunt aduer sum te uiri pacifici tui, dimerserunt in coeno & in lubrico pedes tuos, & reces serunt a te. De hac materia uidelicet de uitanda societate mala, quae ducit ho minem in uitam uitiosam, loquitur Seneca ad Lucillum epist. 18. secundum integros libros: Si uis (inquit) habere peregrinationes tuas iocundas, comitem tum serua. Haerebit tibi auaritia, quamdiu auaro sordidoque coniungeris: haere bit tumor, quamdiu superbo conuersaberis: nunquam saeuitiam in tortoris contubernijs pones, incendent libidines adulterorum sodalitia, si uelis uitijs cedere, longe a uitiorum exemplis secedendum est. Ad meliores transi. Haec Seneca. De tali ergo corruptore & peruerso ductore dicitur Proverb. 16. Vir iniquus lactat amicum suum, & ducit eum per uiam non bonam,
Tertio quidam ducuntur praesumptuosa temeritate, quales sunt plerique in experti adhuc, qui proprio sensui nimis adhaerent: quia ut dicit Vegetius de Re militari lib. 3. Imperita rusticitas plura promittit, & credit se scire, quae ne scit: & ideo propter inexperientiam passio iuuentutis est praesumptio: timidi tas uero passio senectutis: sicut dicit Aristot. 12. Rethor. Et de talibus bene ue rificatur illud Matth. 15. Caeci sunt, & duces caecorum, &c
Quarto quidam ducuntur malitiosa seueritate. Hi sunt potentes & nobi les, qui latera sua stipant malitiosis consiliatoribus: quorum instigationibus ad iniurias uarias agitantur, nunc ad pauperum deceptiones, & depraedatio nes, nunc ad iniustas perquisitiones, nunc ad iniquas seditiones, per quas respublica dissipatur, & pax ciuilis turbatur, & quod peius est, Ecclesia DEI pedibus conculcatur, & verificatur illud Esa. 5.c. Propterea ductus est popu lus meus captiuus: quia non habuit scientiam, & nobiles eius in terierunt fame, & multitudo eius siti exaruit: & est prophetia tam de culpa praeterita, quam de ultione fu tura.
On this page