Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Salomon declarauit quinque praerogatiuas sapien tiae sponsae suae: In hac parte prosequit de sexta. Dictum est enim que ipsa habet nobilitatem propagationis, celebritatem bonae opinio nis, curialitatem educationis, & opulentiam in diuitijs, & experientiam in artificijs: Sexto habet sincerum moderamen in moralibus. Et septimo ue rum examen in scientialibus. Est ergo intentio huius lectionis comendare istam sponsam siue amicam praelectam a bonis moribus. Et circa haec duo facit: quia pri mo comendat eam generaliter & summatim a iusticia legali. Secundo singulari ter & singillatim a qualibet uirtute cardinali. Secunda pars ibi: sobrietatem enim. Circa primum est advertendum, quod sicut dicit Arist. 5. Ethic. ca. 1. Duplex distin guitur iusticia: generalis quae uocat iusticia legalis, & particularis iusticia. Inter quas talis est differentia, quod iusticia legalis non est pars uirtutis, sed est tota uir tus. Et uocatur iusticia legis: quia secundum eam fit homo totius legis obserua tor, secundum singulas operationes uirtutum. Vocatur aut iusticia generalis non quod sit comunis ad omnem uirtutem: sed quia una est uirtus particularis, di rectiua tamen cuiuslibet uirtutis in actum suum, secundum Arist. secundum quod ex pedit ad bonum comunitatis siue bono comuni: Vnde iusticia legalis intendit dirigere omnem uirtutem in actum suum, sicut expedit ad bonum comunita tis. Iusticia uero particularis est illa cui contrariatur auaritia, & est in comuta tionibus & distributionibus, quae siunt ad singulares personas. Et haec est, quae connumeratur inter quatuor uirtutes cardinales: quae sunt prudentia, iusticia, fortitudo, & temperantia. Primo ergo commendat Salomon sponsam suam a iusticia legali. Et secundo a iusticia cardinali, ut dictum est. Quantum ad pri mum dicit sic: Et si iusticiam quis diligit, &c. secundum uarietatem consuetudind & complexionum, sunt in hominibus uariae inclinationes, tam ad uitia, quam ad uir tutes. Vnde quidam homines naturaliter inclinantur ad opera iusticiae, & eorum exercitio delectantur. Et de tali homine loquens dicit: Et si iusticiam quis dili git naturaliter uel ex electione: & hoc loquendo de iusticia generali. Labores hu ius: id est, exercitationes difficiles sapientiae magnas habent virtutes: id est, uires ad adquisitionem, uel labores huius magnas habent virtutes: id est, per exercita tionem sapientiae magnae adquiruntur uirtutes: labores dicit propter difficul tatem, quae est semper annexa operi uirtuoso. Virtus enim consistit circa diffi cile: & sicut dicit quidam: nulla est non ardua virtus.
Secundo commendat ex quatuor uirtutibus cardinalibus singillatim, dicens: sobrietatem & prudentiam: iusticiam & virtutem. Prudentiam & iusticiam speci ficat nominibus suis, sed temperantiam uocat sobrietatem, & fortitudinem uocat uir tutem. Sicut enim dicit Tullius de officijs: Nomen uirtutis antiquitus fuit so lius fortitudinis. Istae aut quatuor uirtutes dicuntur generales, principales, & cardinales. Sicut enim in artibus est subordinationem dare, qua una praecipit, dominatur, & principatur: alia subseruit & exequitur: Ita est in uirtutibus mora libus. Sic ars militaris praecipit equestri, & equestris frenefactiuae. Similiter ars rubernatoria nauis est architectorica: id est, principalis & praeceptiua respe ctu remigatiuae & nauifactiuae, & huiusmodi. Finis enim superioris artis est in tentus ab inferiori: sicut frenefactiua intendit bonitatem ad hoc, quod homo bene equitet, & bene equitare ordinatur ad bonam militiam. Et ideo ars mili taris habet praecipere tam equestri quam frenefactiuae: & multis alijs subser uientibus arti militari. Eodem modo est in uirtutibus moralibus: una praecipit alteri, puta superior inferiori. Verbi gratia: In passionibus concupiscibilibus de lectationes secundum tactum sunt difficiliores ad regendum: & ideo indigemus una uirtute, qua rationabiliter regamur in huiusmodi delectationibus gene raliter, & ista uocatur temperantia. Sub ista sunt aliae uirtutes circa materias spe ciales delectabilium. Est enim delectatio secundum tactum multiplex: alia circa gustum, alia circa uenerea, alia circa ludos. In delectationibus circa gustum in digemus uirtutem quae potest uocari sobrietas. In delectationibus uenereorum indigent coniugati (quibus solis uenereis licet uti)una uirtute, quae uocat com tinentia uel castitas: In delectationibus quae siunt circa ludos indigemus uir tute seruante medium inter superabundantiam & defectum, quae uocatur Eu trapelia: sicut docet Aristot. 4. Ethi.
Modo quia omnes istae uirtutes sunt circa materiam magis particularem, quam temperantia: quia temperantia habet fieri circa delectationes secundum tactum generaliter subintelligendo, gustum sub tactu: quia gustus est quidam tactus sicut dicitur 2. de Anima. ideo temperantia uocatur temperantia generalis, & Eutrapelia est species temperantiae. Et simi liter castitas coniugalis, & sobrietas in cibo & potu sunt species temperantiae. Et quia superior uirtus praecipit inferiori, ideo temperantia uocatur principalis respectu eutrapeliae uel sobrietatis. Quia uero sic quasi omnis materia moralis reducitur ad quatuor, uidelicet ad passiones concupiscibiles, ad passiones ira scibiles, ad electionem rationis, & ad operationem circa res uictui necessarias: ideo si in istis quatuor bene regulemur, perfecte erimus uirtuosi. Et ideo secum dum istas quatuor uirtutes, dicuntur quatuor principales siue cardinales. Nam temperantia facit tenere medium secundum rectam rationem circa passiones concupi scibiles: Fortitudo circa passiones irascibiles: Prudentia circa electiones in o perabilibus: Et iusticia circa comunicationem in rebus exterioribus. Dicuntur aut istae uirtutes metaphorice cardinales. Cardo enim secundum Papiam & Hu gonem est pars ostij, quae uertitur in quodam foramine ligneo uel lapideo, per quod ostium uertitur, quando claudit, & aperitur. Et aliquando uocatur cardo ipsum fo ramen. Et dicit arcardian Graece, quod est cor Latine. Quia sicut cor hominis regit corpus in motu: ita lignum illud regit & movet ianuam. Quia ergo operatio nes humanae reguntur determinate ab istis uirtutibus secundum rectam rationem, sicut ianua per suum cardinem: Vnde ab antiquis cardinales eas placuit appellari, uel for te melius dicuntur cardinales: quia cardialos: id est, cardiales acardian Grae ce, quod est cor Latine. Et dicuntur cardiales ad differentiam uirtutum corporalium, sicut sunt robur & agilitas corporis: Istae uere sunt in corde: id est, in anima, & ideo forsitan cardinales uel cardiales primitus dicebantur. Ex his patet quare sunt quatuor uirtutes principales, & quare dicuntur cardinales. Est autem ul terius advertendum quod istae quatuor uirtutes secundum Plotinum & Ma crobium super librum primum de somno Scipionis, quadrupliciter uarian tur. Sunt enim uirtutes exemplares, uirtutes purgati animi, uirtutes purgatoriae. & uirtutes politicae.
Istae uirtutes secundum quod in DEO, quodammo do uocantur exemplares: ut dicatur iusticia DEI, obseruatio legis aeternae in administratione: Fortitudo potentia gubernandi: Temperantia conformitas uoluntatis suae ad rectam rationem: Prudentia sapientia DEI infinita. Sic er go istae uirtutes secundum quod in DEO ponuntur, uocantur exempla res uirtutes: quia diuinae uirtutes exemplares debent esse humanae uirtutis. DEVM enim, sicut summam regulam bonitatis, imitari debemus. Conside rando istas uirtutes prout ab hominibus haberi possunt, sic differunt secundum gra da perfectionis & imperfectionis. Inueniunt in bonis, in melioribus, in optimis In bonis uocantur Politicae: id est, ciuiles: quia secundum eas homo aptus effi citur ad bene uiuendum in comuni ciuilitate: In melioribus & perfectioribus qui transcendunt primos, & tendunt quod Ammon ad diuinam similitudinem, ut imitentur & effigient uirtutes exemplares in DEO: uocantur istae uirtutes purga toriae: quia purgant a uitijs passionum: ita quod istae uirtutes sunt in hominibus, qui ha bent frequentiam passionum, & tamen eis dominant uirtuose: & ideo dicunt in eis purgatoriae. Sed in hominibus perfectissimis, qui totaliter diuinis adhaerent, di cunt istae uirtutes esse uirtutes purgati animi: in quibus prudentia sola diuina in tuetur. Temperantia terrenas cupiditates nescit: Fortitudo passiones ignorat: Iu sticia cum diuina lege ppetuo foedere sociatur: & sic sunt in ualde bonis. i. beatis, uel forte in quibusdam paucis electissimis in hac uita. Et specialiter fuerunt in CHRISTI humanitate & uirgine gloriosa. His uisis patet litera quod sapientia do cet sobrietatem. e. temperantiam, 1. Petri 5. "Sobrij estote & uigilate", &c. Docet e nim prudentiam, Matth. 11. "Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columpae". Docet enim iusticiam & virtutem: id est, foctitudinem quibus vtilius nihil est in vita hominibus. Sed contra hoc uidetur quod uirtutes Theologicae sunt meliores ad promerendum uitam: quia "sine fide impossibile est placere DEO". Ad Hebr. 12. Et "si homo charitatem non habeat nihil est", 1. Corinth. 3. Dicendum est quod sub istis quatuor comprehenduntur uirtutes Theologicae, scilicet fides sub prudentia, spes sub fortitudine, charitas sub iusticia: & sic uerum est quod istis nihil est utilius in uita hominibus.
Hic potest breuiter dubitari: An uirtutes morales sint conexae sic, quod nul lus possit habere unam nisi omnes habeat.
Et uidetur quod non: quia August. dicit ad Hieron. in quadam Epistola in qua dicitur: Non est diuina sententia qua dicitur, qui habet unam, habet omnes: sed omnis uera sententia est diuina: quia secundum Ambros. omne uerum a quocunque dicatur a Spiritu sancto est: Er go non est uera sententia.
Praeterea uirtutes morales generantur ex exercitio actuum uirtutum: sicut patet 2. Ethic. sed contingit aliquem se exercere in actibus unius uirtutis, & non in actibus alterius. Sicut aliquis potest se dare actibus li beralitatis, licet non det se actibus continentiae sicut patet: Ergo talis acquirit liberalitatem, & tamen non est continens.
Ad oppositum est philosophus, 6. Eth. duob. ultimiu ca. ubi probat que fiullus: potest habere prudentiam, nisi habeat omnes uirtutes morales. Nec potest quis ha bere uirtutes morales, nisi habeat prudentiam.
Ad quaestionem dicendum: quod uirtus. moralis potest accipi dupliciter, perfecta & imperfecta. Virtus moralis impfe cta potest haberi etiamsi alia non habeatur. Perfecta autem non potest. Virtus imperfecta uocatur inclinatio naturalis ad uirtutem: Sicut aliqui naturaliter in clinantur ad castitatem, aliqui ad liberalitatem: Perfecta uero uirtus est habitus inclinans ad opus bonum bene agendum. Huius conexionis ratio apud Aristote lem talis: quod nullus potest esse prudens nisi sit uirtuosus. Virtus enim mora liter facit eligere bene ea, quae sunt ad finem, & bene iudicare de fine. Sic per op positum malicia facit male sentire de fine: unicuique enim bonum apparet illud, ad quod dicitur amicus: & ideo si non habeat rectam aestimationem de fine nunquam bene eligit media, quod est opus prudentiae. Et corruptus habitus per uitiosos actus habet falsam aestimationem de fine, & per consequens erronee eliget. Et ideo prudentia quae est recta electio uel recta ratio agibilium, non est in tali. Quod autem uirtus moralis non possit esse sine prudentia: sic ostenditur: Inclinatio in actum uirtutis est ab habitu uirtutis: modo sicut inclinatio corporis si est nimia & non fit secundum rectam rationem corporis, impingit in aliud & laeditur: ita inelinatio uirtutis si est nimia, non fit secundum rectam rationem. Et ideo ad hoc quod operatio sit uirtuosa, requiritur non solum habitus inclinans, sed pru dentia dirigens & moderans operationem. Et ideo uita moralis non potest esse sine prudentia. Ad primum dicendum quod intentio August. est quod illa sen tentia expresse non docetur in Sacra scriptura. Ad secundum dicendum, quod qui assuefacit se in operibus unius uirtutis, & non omnium: talis non habebit prudentiam, nec adquiret aliquam uirtutem moralem perfectam. Adquirit tamen unum habitum iuxta materiam circa quam se exercet, sed ille habitus non ha bebit rationem uirtutis perfectae, propter defectum prudentiae. Et ideo ad hoc quod aliqua uirtus adquirat, oportet quod homo se habeat circa omnia quae in usu uitae ueniunt: non tamen oportet quod simul exerceat se in actibus om nium uirtutum, sed requiritur quod se habeat uirtuose circa materiam alicuius actus uirtutis. Sunt tamen quaedam uirtutes conuenientes homini secundum statum eminentem, sicut magnanimitas & magnificentia. Et istas uirtutes ad quiret homo, exercendo se in actibus liberalitatis, sic quod liberalitate habeat eas in potentia propinqua. Si enim liberali subseruiat abundantia sumptuum & pecuniarum, exercebit actus magnificentiae de facili, propter usum liberali tatis, in donationibus mediocribus usitatum.
On this page