Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 65 (Sap. 5:11)
OSTQVAM comparata est felicitas temporalis naui transfretanti: Hic comparatur quarto aui transuolanti. Sicut enim auis uelociter transuolat & nullum argumentum relinquit itineris, per quod uolat: Ita diuites & potentes uolant in suis honoribus, in dignitatibus ad tempus, & subito subtrahuntur, nec remanet de eis uestigium siue signum.
Sicut autem in uolatu auis tria sunt, sonitus, impetus, & transitus: Ita in uita potentum & nobilium est fonitus pompae & magnificentiae. Impetus praedae & uiolentiae transitus culpae & impoenitentiae. Et ista notantur signanter in le Alone nodierna. Vol dicit: Sed tantum sonitus alarum verberans ventum leuem, & scindens per vim itineris aeërem, comotis alis volauit, &c. Halbent enim isti mali nobiles alas suas: hoc est, consiliarios, senascalos & ballinos suos. Isti sunt alae a dextris & a sinistris, per infamiam & famam, ut rapiant pauperes. Per istas alas uolant ad praedam suam. Non enim possunt ferri ad iniurias nec ad praedationes. quas faciunt circa pauperes, nisi per malos consiliarios, qui sunt damnabiles alae dominorum, Hiere. 2. In alis tuis inuentus est sanguis animarum pauperum, & innocentum. Quis est sonitus istarum alarum: lactantiae communicationes, & pompae & falsae magnificentiae. Vnde nihil ueritatis subest. Sed quia non solum habent sonitum pompae, & magnificentiae, sed etiam impetum praedae & uiolentiae. Ideo subiungit: Et verberans leuem ventum & scindens per vim itineris aërem. Aer siue uentus qui hic accipiuntur pro eodem designant populum mediocrem, dominis magnis subiectum. Sicut enim siue aëre nullus potest uiuere: sed aër est communis respiratio omnium: Ita uita populi mediocris qui terras colunt, artes mechanicas exercent, talis est, quod sine eis nullus do minus talis potest aliqualiter uictitare. Et tamen in tales isti nobiles & potentes exercent uires suas. Verberant, scindunt, spoliant, & excoriant per uim: id est, per uiolentiam, & iniustam potentiam, ubi malos praedones & eis consimiles sine insultu permittunt. Vnde signanter mali recolligentes in iudicio statum suum, dicent: Quod fuit sicut volatus auis verberans lcuem ventum & scindens per vim itineris aërem. Et tertio in uita iniustorum potentum, est transitus culpae & impoenitentiae. Et quantum ad hoc subiungit: Commotis alis transuolauit: Et post haec nullum signum inuenitur itineris illius. Sunt inter aues quaedam quae mare transuolant, sed certis temporibus redeunt. Quaedam transuolant & nunquam redeunt: Sic est inter peccatores. Quidam a DEO uolant per peccatum, sed redeunt & mansuescunt per poenitentiam. Sed frequenter illae nobiles aues sicut falco nes nimis lasciue auolant prospere: quia raro poenitent perfecte. Et post hoc nullum signum inuenitur itineris illius: Non est sic de deuotis diuitibus, qui largas eleemosynas faciunt in perpetuum duraturas. Sicut de illis qui abba cias perpetuas fundauerunt, Ecclesias collegiatas dotauerunt. Pauperes religiosos fundauerunt, ac dotatis Ecclesijs quampluribus largiter instituerunt. Si certe omnes isti transuolauerunt: sed signa itineris remanserunt. Scimus enim quod ipsi rectum iter atque perfectum tenuerunt ad coelum, & multo magis illi qui omnia mundana mundo relinquentes, ad statum suae religionis uolauerunt. Narrat Sextus lulius Stratagematon lib. 1. cap. 2. quod est de consilijs explorandis hostium, quod Aemilius Paulus Consul Romanus apud oppidum quoddam dimissurus erat exercitum in quandam planiciem. Et subito circumspiciens, uidit quarundam auium multitudinem subito excitatam, a quadam sylua consurgere. Et statim concepit quod ibi fuerunt insidiae. Missis ergo exploratoribus didicit ibi decem millia armatorum se abscondisse, ut Romano exercitui obuiarent. Missis ergo per uiam aliam militibus eos circumdedit & confudit. Haec pro tanto dixerim, quod argumentum debemus accipe re DEO placendi, & bene uiuendi a sanctis, qui nos praecesserunt, & a mundo uolauerunt. Ingredientes pro amore CHRISTI sanctam religionem, & si non per habitum exteriorem, tamen per sanctam & deuotam conuersationem: quia habitus non facit monachum, iuxta Proverb. Et si tales consideremus, uide bimus multas sanctas auiculas auolasse a sylua mundi, per quod satis nobis patet, quod in sylua huius mundi insidiae multae latent.
Est hic notandum quod homo uiator aui uolanti merito comparatur, iuxta illud Iob 5. "Homo ad laborem nascitur, & auis ad uolandum". Possumus autem quatuor genera hominum quatuor generibus auium comparare. Sunt enim milites, mercatores praelati, & praedicatores. Milites siue nobiles assimilantur falconibus. Sunt enim falcones aues generosae: quia uiuunt de praeda. Et ita est communiter de isto genere hominum. Viuunt enim despoliatione Ecclesiae & religiosorum, & pauperum subditorum. Et sicut dicit Ambros. in Hexame ron: Omnes aues praedales praedantur praedam alterius generis, quam de sua specie, excepto solo niso. Nisus enim expers est huius pietatis. Istam formam seruant communiter nobiles, potentes & diuites, qui sunt quasi eiusdem speciei, cum eis non uenantur. Sed tantum illos, qui non possunt resistere. Sicut sunt Canonici seculares, Monachi Benedictini, & Cistercienses, & multi alij religio si, bona sua temporalia extra ciuitates, & loca munita habentes, quae ui & uio lentia ab eis auferuntur & tolluntur: quia non audent nec possunt ea defendere. Istam autem uiolentiam illis, qui sunt de sua specie non inferunt: & hanc pietatem isi pietas debeat dici) erga seinuicem obseruant & custodiunt. Sed ut dicebam huiusmodi preciosae pietatis, solus nisus est expers: id est, non particeps. Nisus est paruissimus falco in specie sua, sed animosus & crudelis pro quantitate corporis sui, & uenatur paruas auiculas, & tamen in necessitate speciei suae non parcit. Sicut tamen maiores falcones faciunt. Isti nisi figurant unum genus militum, qui non propter strenuitatem corporis, non propter ingenuitatem sanguinis, non propter nobilitatem uirtutis applicantur militiae: sed quadam armorum temeraria assumptione, & abusiua exercitatione, sicut sunt modernis temporibus, praedones, & eis consimiles, qui spoliant milites, & ueros armigeros, cum quibus sunt eiusdem speciei: sed propter peritiam iuris. Armati enim sunt legibus & statutis, non lanceis neque scutis. Isti in uenando nulli parcunt in quos possunt. Spoliant milites qui sunt propriae speciei, Clericos, rusti cos, monachos, & canonicos: Quia iusticiae copiam ad quam tenentur non exhibent nisi per munera conducantur. De istis conqueritur Ecclesia in persona pauperis. Thre. 3. Venatione ceperunt me quasi auem inimici mei gratis. Et Micheae 7. Vir fratrem suum uenatur usque ad mortem. Isti ergo mali milites & armigeri rapaces sunt falcones Diaboli. Et isti portantur super pugnum Diaboli. Quia constituuntur in officijs baliuorum iniuste. Vnde locus, sta tus & gradus quem habent, est per manum Diaboli. Caueant sibi tamen, quia in duplici periculo sunt: quia habent oculos coopertos quodam uela mine, ne circa se considerent: & habent pedes illaqueatos quodam liga mine, ne a domino suo auolent, nisi quando placet domino pro solatio & lucro suo: Ita est de istis nobilibus. Sedent super pugnum Diaboli in magna reuerentia & dignitate. Sunt tamen excaecati ad omne illud quod ad ueram perpetuam felicitatem pertinet, quae non habetur in uita ista, 2. Co rinth. 4. Deus huius seculi excaecauit mentes infidelium. Quando tamen placet Diabolo quod isti uenentur ista mundana, deponit coopertionem eorum ut uideant praedam suam, & permittit eos quasi liberos ad tempus, & statim reclamat eos: quia sunt ita assuefacti ad manum suam, quod nolunt auolare. Sed quid de eis accidet finaliter: Reuera iuxta antiquum exemplum: Falco & gallina habent fata contraria. Nam falco dum uiuit & potest uolare ponitur supra perticam in aula reuerenter, & habet uestes sub pedibus, ne laedat ungues. Gallina fugatur ab aulas uiuit in curia, scalpit in terra & colligit grana quae potest, sed in morte mutatur haec fortuna: quia falco mortuus eijcitur de aula, & proijcitur ad funarium: Gallina inter scutellas argenteas affertur ad mensam & ponitur ante dominum: Ita erit de diuite praedo ne, & paupere iusto, Lucae 16. Factum est ut moreretur mendicus, & portaretur in sinum Abrahae. Mortuus autem est diues, & sepultus est in infer no. Et hoc est quod de eis prophetat Baruch 3. Vbi sunt principes gentium qui dominantur super bestias, quae sunt super terram: id est, super pauperes, qui non reputantur ab eis nisi bestiae. Qui in auibus coeli ludunt, quae argentum thesauriaeant, & aurum in quo confidunt homines, & non est finis acquisitionis eorum: Et statim respondent uersu 19. Exterminati sunt, & ad inferos descenderunt, & alij in loco eorum furrexerunt.
Secundum genus hominum sunt mercatores: & isti assimilantur perdici, coruo & cygno. Perdix sicut dicit Ambrosius oua alterius perdicis rapit & furatur. Sed pulli procreati statim ad uocem matris relinquunt falsam nutricem, & sequuntur matrem. Sic quicquid est iniuste acquisitum & illicite, est furtiuum. Conuenit ergo quod mercator per uiam ufurae, uel aliam peruentionem iniustam emit terras, redditus, & mammona, quae alij procurauerit. & occupat ad tempus, sed certe post mortem suam omnia ab eo & haeredibus suis recedunt, ut communiter, quia: De male quaesitis vix gaudet tertius hares. De talibus dicitur Hierem. 17. Perdix fouet quae non peperit. Fouet diuitias. & non in iudicio. Secundo comparatur coruo: coruus furatur quicquid potest deportare & abscondit, & credit se illud alias inuenturum. Et ueniunt bestiae & comedunt si est cibus. Sic multi de mercatoribus auarissimi sunt, & pessime uiuunt, & quicquid possunt lucrari abscondunt in arca, donec moriantur, & totum ad manus aliorum. Tertio comparantur crgno qui suauis o sime canit imminente morte, & ideo a canendo cygnus appellatur, secundum Isido. 12. Ethicor. cap. 7. Sic auarus nunquam dulciter canit nisi imminente morte, quando condit testamentum, & incipit dispergere quae prius congregauit. Vnde Seneca: Auarus nihil boni facit, nisi cum moritur.
Tertium genus sunt praelati Ecclesiae. Et isti comparantur aquilae. Habent enim aquila sicut dicitur in libro de Naturis rerum, dextrum pedem maiorem sinistro, diligentissime nutrit pullos suos, imo corpus suum interponit inter eos, & sagittarium, ad defendendum eos. Capta praeda est ita liberalis, quod auibus assistentibus curialiter impertitur. Sic moraliter praelati licet habeant duos pedes: id est, duas affectiones: unam ad animas eorum curae commis sas: aliam ad decimas quae est quasi pes sinister: tamen zelus animarum, qui est dexter pes, est longe alio pede maior per DEI gratiam. Vnde illa est causa quare clerici placitant in curijs pro Ecclesijs, & pro decimis & oblationibus, sed pro quibus CHRISTI tuendis, quarum zelum maximum habent. Secundo se inter pullos suos: id est, parochianos & sagittarium militem, sci licet tyrannum iniustum interponunt, non sustinent eos iniuste pati pro quanto eorum suppetit facultati. Et tertio praedam suam: id est, bona Ecclesiae curialiter imperciuntur in eleemosynis uicinis indigentibus. Vt CHRISTVS loquens parochianis eorum, dicere possit illud Exod. 19. Vosipsi uidistis, quomodo portauerim uos super alas aquilarum, & assumpserim mihi. Sed timendum est, ne quidam eorum sint strutiones, quidam bubones, & quidam uultures. Strutiones habent pennas sicut falcones, Iob 39. Penna strutionis similis est pennis herodij & accipitris. Herodius est genus falconis. Vnde strutio habet pennas, & non uolat a terra: Ita quidam praelati habent praebendas, & dignitates & scientiam, & tamen semper occupantur in terrenis. Bubones diligunt Ecclesiam propter oleum: unde extinguunt lumen, & consumunt: ita quidam Ecclesiastici lumen scientiae extinguunt, & pinguedinem Ecclesiae comedunt. Vultures pullos suos in summa macie custodiunt: Ita quidam pa rochianos in summa paupertate retinent per placitationes, nunc in curia Ecclesiastica, nunc in curia laicali per iniustas exactiones, & inusitatas extorsio nes, nec in eis augeri permittunt uel pinguedinem gratiae, uel substantiae secula ris. Et tales praelati semitam CHRISTI ignorant omnino, Iob 28. Semitam ignorauit auis, nec intuitus est eam oculus uulturis.
Quartum genus hominum sunt praedicatores, & hi debent esse galli praedi cando, Iob 24. Calandri confessando, & grues praeuolando, Iob 38. Quis po suit in uiseceribus hominis sapientiam: Vel quis dedit gallo, intelligentiam: Gallus annunciat horas noctis, excitat homines a sapore. Sic praedicatores prius debent poenitentiae operibus macerari. Debent secundo esse calandri in confessando. Dicitur in libro de Naturis rerum, quod calandrus est auis alba, quae si infirmum respiciat, infirmitatem aufert. Sic confessores infirmos respicere debent, quod peccata deleant. Et tertio sicut grues praeuolando & ostendendo uiam.
Sed timendum est, quod quidam sunt similes psitaco in adulando, quidam grifalcones indignando, quidam gallinacij educando. Psitacus naturaliter alutat quasi uoce humana. Et ideo significat adulatorem: quod confessoribus loco confessionum maxime est periculosum. Grifalco si primo ictu praedam non capit: indignatur, nec ad reclinatorium redit. Sic quidam confessores de peccatore recidiuante: quia non capiunt eum primo ictu, indignantes despe tant. Quod nullo modo est faciendum. Gallus gallinaceus si sub uentre de plumetur, & urticis uerberetur, fovet pullos more gallinae. In hoc tamen est differentia, quod gallina hoc facit naturaliter propter commodum pullorum: Gallinaceus uero effigiatiue, & propter commodum proprium: quia plus boni a pullis recipit quam pullis impendit. Sic nonnulli praedicatores fouent filios spiritales eis confessos, propter bonum temporale, quod ab eis intendunt recipere non propter zelum animarum. Et sunt matres effectu potius quam as fectu. Sunt enim pauperes deplumati. Et ideo pullis insident, ut non ab ipsis pulli, sed ipsi a pullis potius calefiant, qui pro temporali hypocrisi merebuntur tribulatione perpetua coronari, Esa. 22. Ecce Dominus asportare te faciet, sicut Gallus gallinaceus asportatur, & quasi amictum sic subleuabit te: coronans coronabit te tribulatione.
On this page