Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATO sufficienter, quod DEVS est benignus flagellan do, quo ad illos qui se corrigunt: Hic finaliter concludit quod est iustus, rigidus, & seuerus contra illos, qui se propter flagella non conuertunt. Et circa hoc duo facit: Nam primo ostendit quod DEVS contra eos iustum exercet iudicium. Secundo declarat iu dicij sui modum. Secunda pars ibi: In his enim quaepatiebantur.
Quantum ad primum dicit sic: Qui autem ludibrijs & increpationibus non cor recti sunt, dignum DEI iudicium experti sunt. Ludibtium secundum Papiam est. res aliqua, quae digna est haberi ludo uel contemptui: uel magis proprie in Sa cra scriptura dicitur ludibrium poena alicui illata, cum Iudo & derisione. Et quia DEVS Cananaeos sic afflixit, ut Hebraei de eis ludere & ridere potuerunt, quando uiderunt eos per uespas & muscas exterminari. Ideo dicitur DEVS eos ludibrijs puniuisse & increpationibus per uerba, uidelicet seruorum suorum eos monendo: Et quia nec his nec illis correpti sunt: id est, correctionem, propter quam fit correptio, non habuerunt: Ideo dignum DEI iudicium experti sunt. Et per quem modum: subiungit inculcando, tamen idem quod prius dictum est frequenter, qualiter per talia animalia puniebantur, qualia in praeiudicium Deitatis coluerant. In punitione uero duo fiebant. Primo ipsi afflicti murmu rauerunt, & contra DEVM indignabantur. Secundo ex falsis dijs quos in spe cie animalium coluerunt, ad ueri DEI noticiam deducebantur. Nam quando ipsi idolatrae affligebantur, clamauerunt pro liberatione sua, ad deos quos cole bant. Et cum eos impotentes sentirent, reducti sunt ad cognoscendum uerum DEVM, quem olim negabant se nosse: Quia secundum Gregorium, oculos quos culpa claudit, poena aperit: propter quod & finis condemnationis illorum veniet super illos: id est, finalis condemnatio, quae in inferno fine carebit. Nogabant se nosse DEVM.] Circa illam clausulam notandum est, quod tria c genera hominum negant se nosse DEVM: uidelicet auari & pecuniosi, supern bi & praesumptuosi, periuri & maliciosi: Pecuniosi sunt nimis tenaces, praesum ptuosi sunt nimis audaces, maliciosi sunt nimis fallaces. Primi negant DEVM quatenus est charitas, secundi quatenus est bonitas, tertij quatenus est ueritas. Primo ergo se negant DEUM nosse auari & tenaces. CHRISTVS enim eis ap paret in forma pauperis, ostendens indigentiam & petens charitatem: ipsi pau perem contemnunt, nec poterunt se excusare, dicentes: Domine apparuisti no bis in aliena effigie, non potuimus noticiam tui habere. Praemoniti sunt enim quod CHRISTVS in praesenti tali roba uestitur. Isti sunt de quibus dicit CHRI STVS: Non potestis DEO seruire & Mammoni, & nemo potest duobus do minis seruire. Aut enim unum odio habebit, & alterum contemnet, Matth. 6. De ista negatione pulchre se excusauit sanctus lob. 31. Si negaui, quod uole bant, pauperibus, & oculos uiduae expectare feci. Isti negant CHRISTVM modo, & CHRISTVS eos negabit in die iudicij, quando dicet eis illud Matth. 25. Amen amen dico uobis: nescio uos. Et Matth. 10. Qui negauerit me co ram hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo.
Secundo negant se nosse DEVM praesumptuosi & nimis audaces. Tales sunt qui propriae fortitudini uel uiribus innitentes, non recommendant se DEO, nec diuinum implorant auxilium, sicut CHRISTVS eos docuit Matthaei 6. di cens: Et ne nos inducas in tentationem. Tales sunt qui se immergunt uel inge runt periculis tentationum, & malae societati se admiscent, suspecta consortia non refugiunt, & ideo cito cadunt. Horum figuram & signum gessit Petrus, qui propriae infirmitatis ignarus, dixit CHRISTO. Etiam si oportuerit me mo ri tecum, non re negabo, Matth. 26. Ipse tamen eadem nocte se ingerens socie tati curialium, & mulierum, CHRISTVM ter negauit, sicut ibidem describitur. Tales sunt multi se iactantes de castitate & continentia, & alios qui cadunt con temnentes, sed ipsi nec ex modica tentatione uexati facillime caperentur, & fre quenter capiuntur. Et ideo sancti uiri DEO se recommendant continue, scien tes quod diuina bonitas est, & non sua, si contra tentationes resistant. Et ideo signanter dicit lob. Si uidi solem cum fulgeret, & lunam incedentem clare, & laetatum est in abscondito cor meum, & osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, & negatio contra DEVM altissimum, lob. 31. Vbi dicit Gloss. Greg. Osculari manum est bonum uel naturae uel gratiae a DEO concessum meritis humanis tribuere. Vnde qui bona opera faciunt, & illa DEO non attribuunt, sed uirtuti naturali uel prudentiae propriae: hi DEVM, qui est bonitas, a quo omne bonum deriuatur, negant.
Tertio negant se DEVM nosse periuri maliciosi, & fallaces: cuiusmodi sunt falsi testes, & falsi aduocati, & falsi iudices, qui scienter ueritatem negant. CHRI STVS enim est ueritas, Ioh. 14. Falsi enim testes a iudicibus inuestigant, quod super materiam, de qua fit inquisitio, ueritatem dicant, fidem praestent: sed ipsi uoluntarie a ueritate recedunt, & tales non solum CHRISTVM negant, imo uendunt. Vnde Gloss. super illud Matth. 26. Exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. Multi enim hodie sunt, qui factum Iudae execrantur, & idem faciunt: Nam cum pro munere falsum testimonium dicunt, DEVM qui ueritas est, uendunt. Horum figuram gesserunt ludaei, quibus Petrus dixit Act. 3. DEVS glorificauit Filium suum IESVM, quem uos quidem tradidistis & negastis an te faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Tales sunt etiam falsi iudices, qui scien ter ueritatem subuertunt: & iudicant pro muneribus illud, quod sciunt esse fal sum, uel pro timore & minis a ueritate recedunt. Sicut fecit Pilatus qui audito isto uerbo a Iudaeis: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris, timuit & a dicta mine propriae conscientiae recessit.
Et tamen est notandum quod non excusantur falsi iudices nisi totis uiribus liberare studeant innocentes. Legimus enim Matth. 26. quod Pilatus multi pliciter egit ad liberationem CHRISTI. Primo comparando latronem iusto dicendo: Quem uultis dimitta uobis, Barrabam an IESVM qui dicitur CHRI STVS, quasi dicat: Necesse habetis unum dimittere, ex quo debetis uel eum di mittere, uel latronem. Secundo cum quaereret a Iudaeis: Quid enim mali fe cit & quid faciam de IESV qui dicitur CHRISTVS: Tertio quando la uit manus suas coram populo, & dixit: Innocens ego sum a sanguine iusti hu ius, uos uideritis. Quarto quando flagellari eum mandauit. Quod ideo secun dum Rabanum fecisse creditur, ut Iudaei poenis & opprobrijs eius satiati, desi sterent ab instantia mortis CHRISTI. Sed his omnibus non obstantibus, non excusatur Pilatus: quia faciebateum innocentem, & quod per inuidiam tradi dissent eum Iudaei. Hoc tamen non obstante illud uerbum conelusit Pilatum: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Vnde audito hoc uerbo adiudicauit fieri petitionem ludaeorum de CHRISTO, Matth. 27. & Io.19. Et sicut falsi iudices cum praetendunt se uelle defendere ueritatem, diligenter inquirunt de ueritate, sed si possint eam faciliter, uidere non prosequuntur: Ita Pilatus dili genter inquisiuit a CHRISTO quid est ueritas, sed noluit CHRISTI respon sum audire: sed post quaestionem exiuit continue ad ludaeos, Ioh. 18. De his omnibus verificatur illud Hierem. 5. Negauerunt Dominum & dixerunt: Non est ipse neque ueniet super nos malum. Falsi enim aduocati dicunt se nosse DEVM uerbis: sed factis eum negant, & non solum negant, imo reprobant ueritatem, & colorant falsitatem. De quibus verificatur illud ad Titum 1. Inquinate sunt uiae eorum, & mens & conscientia. Confitentur autem se nosse DEVM, factis autem negant. De istis loquens Sidonius in quadam epistola, sic eos describit. Hi sunt in conuiuijs scurrae, in exactionibus harpyiae, in collocutionibus bestiae, in quaestionibus statuae: ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad igno scendum ferrei: ad iniurias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum uulpes, ad super biendum tauri, & ad consummandum minotauri. Haec ille. Istis nihil sufficit, nihil placet nisi pecunia: sicut dicit Alanus in lib. suo de conquaestu naturae. Si quis (inquit) armatur pecunia, tanquam loricis argenteis, torrentis impetum fulguris Tulliani, incursus Hectoreae militiae, robur uirtutis Herculeae, versi pellis Vlyssis uilipendit astutia. Et in tantum habendi fames incanduit, ut dia lecticae mutescat subtilitas, Rhetoricae languescat ciuilitas, ubi nummorum per orat pluralitas. Si enim in aure iudicis uel aduocati susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphitryonis, musa Virgilij, uoce pecuniae suffocant. Quid plu ra: Vbi nummus loquitur, Tulliani eloquij lingua mutescit, ubi numus mili tat, Hectoreae militiae fulgura compescuntur, ubi pugnat pecunia, uirtus expu gnatur Herculea: nummus uincit, nummus regnat, nummus imperat uniuer sis. Haec Alanus. Istis aduocatis sicut dicit Ambrosius in quodam ser mone, iuste dicetur: Redde quod accepisti, quae contra uerita tem dixisti: iniquitati affuisti, iudicem fefellisti, iu stam causam oppressisti, de falsi tate uixisti.
On this page