Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 195 (Sap. 17:20-17:21)
ECRARATO superius quod palpabiles tenebrae durantes per triduum, afflixerunt Aegyptios uniuersaliter sine exceptione: hic ostendit quomodo afflixerunt eos singulariter, sine aliorum perturbatione. Et circa hoc tria facit: unum est, quo praeter partes Aegypti totus mundus utebatur, & gaudebat sufficienter illo tempore lu cis beneficio. Aliud est, quod soli Aegyptij puniebantur tunc temporis tenebrarum supplicio. Tertium est que poena illa fuit eis illata iusto DEI iudicio. secunda pars ibi: Solis autem. tertia ibi. Ipsi igitur.
Circa primum dicit sic: omnis enim orbis terrarum, &c. omnis (inquit) orbis terrarum praeter Aegyptum, imo praeter loca in quibus Aegyptij morabantur, limpido illuminabatur lumine intantum, quod homines ubicunque locorum praeterquam in Aegypto uidere potuerunt sufficienter, ad quae cunque opera exequenda. Et hoc est, quod dicit, quod non ab impeditis operibus continebatur. Exo.10. Vbicunque erant filij Israel lux erat. De secundo dicit, quod solis illis superposita erat grauis nox: i. nebulosa & palpabilis tenebrarum obscuritas. Nox, dico existens imago: id est, signum & figura tenebrarum infernalium, quae super uentura illis erat: id est, in inferno futura. De tertio dicit sic: Ipsi ergo erauiores sibi erant tenebris. Et fit hic mentio de triplici genere tenebrarum, videlicet, de te nebris materialibus in praesenti, quae fuerunt in Aegypto in aëre. De tenebris spiritualibus quae sunt peccata, quae fuerunt Aegyptijs in mente: & de tenebris infernalibus, quae sunt aggregatae ex utrisque in inferno. Tenebrae ergo culpae fuerunt causa tenebrae poenae: & quia culpa plus habet de malo, quam poena, dicit: Quod Aegyptij peccatores & tenebrosi intrinsecus per peccatum erant sibiipsis grauiores tenebrae, quam tenebrae materales exteriores. Vel ipsi erant sibi grauiores tenebris, scilicet materialibus: & est idem sensus.
Grauiores autem tenebris erant.] Nota quod peccata in scriptura Sacra per tenebras designantur quadruplici ratione. Sunt enim tenebrae corporales, causa erroris & deceptionis, causa terroris & stupefactionis, causa languoris & desolationis, causa torporis & dormitionis: & consimiliter est de peccatis. Primo ergo tenebrae corporales sunt causa erroris & deceptionis. Vnde qui ambulant de nocte faciliter cadunt, Ioh. 12. Qui ambulat in tenebris, nescit quo uadit. Et generaliter nullus operarius, nullus artifex in tenebris potest ire ad artem suam sine erroris periculo: unde Martialis in epigram. lib. 5. Pictor quidam redargutus a quodam parasito. Quare cum pulcherrimas imagines depingeret, turpissimos tamen generaret filios. Ille respondit trufando, dicens: quo hoc esset ideo: quia generaret in tenebris, & pingeret in luce. Vnde autor dicit sic: Saba bonus pictor homines pinxisse decoros Fertur, & indecoros progenuisse duos. Cui ait parasitus: Miror bone Gaba cur melius pingas, quam facias homines: Non debet mirum respondit Saba videri. Fingo die clara, nocte viros facio.
In tantum autem tenebrae decipiunt homines occasionaliter. Quod omnis qui male agit odit lucem, eo quod in tenebris potest in malefactis se protege re, & alios improuisos circumuenire: imo ipsam uerecundiam, quae est quoddam uirtutis propugnaculum, tenebrae auferunt & expellunt, & ideo generaliter omnia uitia magis exercentur de nocte, & crebrius quam de die. De nocte Loth cum filiabus incestum commisit, Gen.19. De nocte Myrrha patri se supposuit propter incestum, a quo impraegnata, & postea in arborem sui nominis mutata est ut dicit Ouid. 10. Metam. lib. 10. ubi dicitur: Et tenebre minuunt noxque atra pudorem.
De nocte & tempore tenebrarum CHRISTVM coeperunt ludaei, Luc. 22: Haec est hora uestra, & potestas tenebrarum. In tenebris Troia capta fuit pro dentibus VIysse, Antenore, & Aenea, sicut narrat Dares Phrygius de Troiana Historia versus finem. Vnde etiam Iob 24. Perfoderunt in tenebris domos, sicut in die condixerunt sibi. Sicut autem corporaliter tenebrae sunt occasiones erroris & peccati multipliciter: ita consuetudo iacendi in crimine au fert homini lumen bonae discretionis, & inducit eum in omne genus peccati. Vnde de talibus in Psalm. dicitur: Nescierunt neque intellexerunt qui in tenebris ambulant. Et ideo dicit Augustinus de sen. prosperi. capite 30 5 Tenebrae (inquit) metuendae sunt morum, non oculorum: & si oculorum non exteriorum, unde discernitur album & nigrum, sed iustum & iniustum. Et ideo signanter dicitur 1. Thess. 5. Omnes enim uos filij lucis estis, & filij diei, non noctis neque tenebrarum.
Fingunt poëtae, sicut fingit & dicit Claudianus in maiori uolumine, libro quinto: quod omnes pestes infernales quae sunt apud eos uitia & supplicia, natae fuerunt de Nocte & de Acheronte. Est autem Acheron fluuius inferna lis, & sic nominatur, ab a quod est sine, & * cheron saluatio, quasi sine sal uatione. Eodem modo moraliter omnia uitia, omnesque pestes infernales fuerunt de nocte generatae inter Diabolum, & Euam, primam matrem nostram. Quae merito Acheronta uel Acheron dici potest, quasi sine gaudio uel saluatione, quae non saluata, sed maledicta fuit a DEO, Genes. tertio. Multiplicabo aerumnas tuas & conceptus tuos, in dolore paries filios. In cuius signum uocata est EVA, cuius nominis elementa contrario ordine distinguuntur, ad illius salutationis uocabulum, quod est AVE: sub cuius maledictionis dispendio totum mansit genus humanum, donec illa ueniret, quae nomen EVA mutauit in AVE. Et ueteris Testamenti tenebras in Euangelium uertit, & in lucem, quando ortum est in tenebris lumen rectis corde.
Aue, inquit, gratia plena, Lucae 1. Hoc enim salutiferum uerbum, aue, non solum iocunditate bonae significationis repletur: sed etiam mystice diuinae es sentiae unitatem & personarum trinitatem, nec non & nostrae salutis felicitatem designat. Nam illud vocabulum Aue in sua resonatione, utuna dictio pronunciatur, & in sua compositone ex tribus literis integratur: in sua significatione salutem cuiuslibet interpretatur. Propter primum designat essentiae diuinae unitatem: propter secundum personarum trinitatem: propter tertium nostrae felicitatis salutem importat. Primo ergo in isto uocabulo Aue tres uocales existunt, quae sunt a, u, & e, & tres personas designant. Aapud omnes gentes prima litera dicitur, eo quod ipsa nascentibus uocem prior aperiat secundum Papiam. Et ideo per A, antiqua patris autoritas. Per Vunius Verbi ueritas. Per E, aeternae emanationis extremitas figuratur. Et ideo in incarnationis mysterio, ubi fuit in Maria totius Trinitatis operatio, quanuis solius uerbi incarnatio, non debuit fieri annunciatio, nisi ista suauis salutatio Aue, in qua latet summae Trinitatis assimilatio, praecessisset. Et ideo istud est uerbum non tetragrammaton, sed trigrammaton, summae Trinitatis uestigium, & imago: non ineffabile, sed summe effabile, & iugi deuotione a Christianis effandum, iuxta exhortationem Ecclesiae sic dicentis: Verbum bonum, & suaue personemus illud Aue, per quod CHRISTI fit conclaue uirgo mater filia.
Primo ergo per istam literam, quae est A, designatur prima persona secundum ordinem originis, quae est Pater: Vbi notandum quod iste terminus Pater dupliciter accipitur in Scriptura, essentialiter & notionaliter. Essentiali ter accipitur Matthaei sexto: Pater noster qui es in coelis. Quandoque notio naliter, ut Iohannis 10. Ego & Pater unum sumus. Ita hoc elementum quandoque accipitur essentialiter, & pro qualibet persona supponit. Quandoque notionaliter, & soli Patri deseruit. Essentialiter autem & pro qualibet persona uidetur accipi a propheta leremiae 1. A,a, a, Domine DEVS. Per hoc quod triplicat, a, Trinitatem significatpersonarum. Et per hoc quod semel & singulariter subiungit, Domine DEVS, essentiae indicat unitatem. Vnde & DEVS ipse se uocari, a, Iohanni in Apocalyp. reuelauit, replicatione triplici, ita dicens: Ego sum ae & O, principium & finis, dicit Dominus DEVS A pocalyp. 1. Eandem autoritatem & non pluries ponit in eodem libro cap. 1 21. & 22. ad ostendendum, quod hoc uocabulum alpha cuilibet personae est commune. Alpha enim Graece, Latine dicitur A. Sic ergo quandoque essentialiter accipitur, & de qualibet persona praedicatur. Quandoque notiona liter accipitur, & soli personae Patris deseruit, & sic accipitur Iohan.16. Exi ui a Patre, & ueni in mundum, & sic canit Ecclesia: A Patre unigenitus ad nos uenit per uirginem, baptisma cruce consecrans.
Secundo per hoc elementum, V, quae est secunda uocalis, designatur unius D Verbi ueritas: Vbi breuiter notandum quod istud elementum, u, quandoque est uecalis, quandoque consonans, quandoque nota numeralis, quinque de signans. Vocalis dicitur: quia per se uocem efficit, secundum Priscianum in maiori uolumine. Consonans: quia cum alio sonat. Et certe isto modo Verbum diuinum fuit, quasi uocalis ante incarnationem, consonans in incarnatione, nota numeralis fuit in passione. Dico ergo quod ante incarnationem fuit quasi uocalis: quando uidelicet non habuit, nisi unius naturae diuinae sonum, iuxta illud: In principio erat Verbum, &c. Ioh. 1. Sed certe uerbum incarnatione factum est consonans, quasi cum alio sonans, quando cum natura humana communicauit sonum, & idioma, iuxta illud: Verbum caro factum est, &c. Hoc autem est factum per hoc uerbum, Aue: & ideo Vin hoc uerbo manet consonans, & non uocalis, sed tandem factum est istud, V, id est, uerbum nota numeralis in sua passione. Sed cuius numeri nota, certe quinarij, propter quinque uulnera de quibus uolo quinque uerba loqui, 1Corinth.14. Sic ergo per hanc uocalem designatur unius uerbi ueritas.
Tertio per hoc elementum, E, aeternae emanationis extremitas signatur, uidelicet Spiritus sanctus, qui est ultima persona originaliter emanando sicut in hoc uocabulo, aue, e est ultima in sonando. Et uidetur notandum, quod in hoc uocabulo & mystica dictione, Aue, in qua multa plura sunt sacramenta, quam elementa. Vnum primum elementum stat per se, & alia duo adinuicem syllabicantur, ad exprimendum manifeste modum originis, & emanationis personarum. Nam quia Pater est, a se, & a nullo alio, ideo per se syllabicat: & aliae residuae adinuicem syllabicantur specialiter propter duo, & in hoc conueniunt: quia utrumque est ab alia, quamuis una ab uno, & altera a duobus. Et etiam sola inter uocales proprie formatur in gutture: Nam,a, formatur in pectore: e, in gutture: i, in faucibus: o, in dentibus: u, in labijs. Et quia, e, formatur in gutture, bene illum designat, de quo canit Ecclesia: Tu rite promisso Patris sermone ditans guttura. Per guttur em spiritus uitalis emittit, & sic a Patre per Ecclesiam petitur: Emitte Spiritum tuum, & creabuntur, & renouabis faciem terrae. Sic ergo hoc notabile uerbum, Aue: qa utuna dictio pnunciatur, di uine essentiae notificat unitatem. Et quia ex tribus literis integratur, personarum significat Trinitatem: quia salutem cuilibet interpretatur, pdestinationis denotat pietatem.
Secundo tenebrae corporales sunt causa horroris & stupefactionis, Esa. 21. Tenebrae stupefecerunt me. Et Gen.15. Horror magnus & tenebrosus inuasit Abraham. Eodem modo peccata reddunt hominem timidum & stupidum, dictante conscientia propria se fore puniendum a DEO. Sicut enim in tenebris magis potentes sunt daemones, & audaciores, & latrones, & huiusmodi: ita su per peccatores plus possunt daemones quam super iustos. Vnde Christianitate crescente per orbem, pro maiori parte illusiones daemonum cessauerunt.
Tertio tenebrae corporales sunt causa languoris & desolationis: omnis enim infirmitas plus de nocte quam de die affligit infirmum, & magis patiuntur in tenebris, quam in luce. Vnde Tob. 5. Quale mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, & lumen coeli non uideo. Dixerunt enim quidam antiqui, quod mediante quadam luce coelesti anima intellectiua corpori copulatur, & quo omnis sensus operatur quadam luce mediante. Et Arist. 3. de Anima dicit, quod intellectus agens est habitus uelut lumen. Et Augustinus dicit in diuersis locis: Quod ueritas non uidetur nisi in quadam luce sui generis, quae omnia locis nobili tatemiostendunt: & ideo sicut in luce est uita hominis, salus, & solatium: ita in tenebris est desolatium, & omnis languoris augmentum. Sicut autem gratia lux est: ita absentia gratiae, tenebrae sunt, quae hominem in desperationis labo rem uel languorem inducunt. De quali dicitur Eccles. 5. Cunctis diebus uitae suae comedet in tenebris, & in curis multis, & in aerumna, & in tristitia.
Quarto, tenebrae corporales sunt causa torporis & dormitionis: & eodem modo moraliter absentia gratiae reddit potentias sensitiuas uinctas & ligatas: ita quod nihil boni possit homo ad praemium uitae aeternae meritorie opera ri,1 Regum 2. Impij in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua morabitur uir, hoc est dictum: non sufficiant naturalia hominis ad merendum uitam aeternam, sine lumine gratiae coagente.
On this page