Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
DECLARATVM est superius quod tria genera personarum ne cessario comparebunt in iudicio generali. Iudex, iustus & reus, uel testis. Iustus non terrebitur aliqua aduersitate. Reus confitebitur si ne falsitate. Iudex non movebitur a legis aequitate. De istis tribus quantum ad primum declaratum est in praecedenti lectione, ubi ostensum est quomodo iusti se habebunt. Semetipsos fortiter pro iusticia opponendo. Con tinuatur ergo lectio ista sic: Postquam Spiritus sanctus declarauit qualiter iu sti in iudicio testificabuntur ueritatem laudabiliter: Hic ostendit quomodo re probi in iudicio confitebuntur ueritatem confusibiliter. Et circa hoc duo fa cit: Nam primo ponit confessionis causam necessariam. Secundo subdit eiusdem confessionis multiplicem materiam. Secunda pars ibi: Ii sunt quos aliquando,
Circa primum dicit Spiritus sanctus quod illam tardam & inutilem eis sal tem confessionem, quam faciunt reprobi in iudicio tria praecedent. Quia turba buntur, mirabuntur, & tristabuntur. Et ex istis tribus causis coacti ueritatem de seipsis necessario fatebuntur. Quantum ad primum dicit quod videntes turbabun tur timore horribili. Greg. 25. Mora. cap. 2. Oculos quos culpa claudit, poena aperit. Sed certe in praesenti culpa claudit oeulos malorum ne uideant uerita tem. Sed statim in morte poena aperit oculos: Ergo isti homines uidentes se de gloria mundi transferendos statim ad poenam inferni merito debent turbari & terreri. Nec mirum, quia "horrendum est incidere in manus DEI uiuentis", ad Hebr. 10. ergo tantum est quod nullam opportunitatem euadendi uiden tes confitebuntur illud quod postea subiungetur. Secundo mirabuntur sicut inlitera dicitur: &, hoc in subitatione insperate salutis: quando homo uenemen ter sperat unum negocium & prosequens negocium suum deficit, miratur de subita mutatione negocii. Modo sic est quod iniusti nullam spem habent de conualescentia iustorum post quam fuerunt ab eis suppressi: & ideo merito ad mirari dicuntur in subitatione insperatae salutis: quia de iniustis dicitur supra Sap. 2. Nec sperauerunt mercedem iusticiae. Ista autem salus licet fuisset inspe rata a malis, tamen fuit sperata quotidie a bonis, in Psal. In te Domine speraui. non confundar in aeternum: Quia salus iustorum a Domino & protector eo rum in tempore tribulationis. Tertio reprobi ante eorum conscientiae confu sionem inutilem contristabuntur. Et quantum ad hoc dicit: Et prae angustia spi ritus gementes. Et merito, quia hic noluerunt angustiari, sed deliciari. Et impos sibile est sicut dicit sanctus Greg. quod quis a delicijs ad delicias transeat. Ideo ibi cruciabuntur, quia hic delicate & deordinate uixerunt, & dicent infra se poe nitentiam scilicet inutilem agentes, ad Hebr. 12. "Non inuenit poenitentiae lo cum quaquam cum Iachrymis inquisiuisset eam". Et iterum addit: prae angustia spiritus gementes propter duplicem materiam gemitus. Gement enim & pro poe na quam sustinebunt, & pro gloria qua in perpetuum carebunt.
Quia igitur in ista lectione est mentio de poenitentia & attritione, quam mali homines sustinent post mortem. Occasionem huius quaeritur de contritione poe nitentium virtuosa in praesenti.
Videtur quod non: Quia dolor de peccato procedit ex DEI amore: quia omnis dolor fundat in amore. Si enim homo non amaret DEVM, non doleret si eum offenderet. Sed amor DEI non potest esse nimius. Ergo nec dolor de peccato.
Praeterea Anshelmus in quadam oratione: Vtinam sic im pinguentur uiscera animae meae ut medullae corporis mei exiccentur. Ergo ta lis dolor de peccatis qui mortem crucis inducit, est laudabilis: Ergo licet sit tan tus, non tamen est nimius.
Praeterea de pe. dist. 3. cito post principium, cap. Si Apostolus dicitur de poenitente. "Semper doleat, & non sit quod satis doleat".
Praeterea, ad contritionem requiritur dolor maximus. Ergo nullus potest esse nimius. Assumptum patet: quia quantus est amor coniunctionis ad DEVM, tantus debet esse dolor de separatione. Sed amor coiunctionis debet esse ma ximus: quia maior debet esse quam amor coniunctionis anime ad corpus: Er go dolor debet esse maximus: Ergo dolor de peccatis non potest esse nimius.
Ad oppositum ad Rom. 12. "Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem. DEO placentem, rationabile sit obsequium uestrum". Sed dolor contritionis potest esse tantus quod interficeret poenitentem: Ergo foret irrationabilis. Prae terea uirtus moralis consistit in medio & corrumpitur tam per superabundan tiam quam per defectum. Sed contritio est uirtus moralis, cum sit pars iusticiae: Ergo consistit in medio.
Ad quaestionem dicendum, quod in poenitente est com siderare triplicem dolorem. Vnus est essentialis poenitentiae & est in uolunta te ipsa, uidelicet displicentia de peccato, pro quanto peccatum est offensa DEI Et ista displicentia uoluntatis, est essentialiter contritio. Et quia dolor directe causatur de charitate in DEVM: quae secundum legen datam intendi nimis non potest. Iste dolor non potest esse nimius. Alius est dolor non essentialis poeni tentiae, & est in sensualitate. Et est passio appetitus sensitiui, & iste dolor causat uno modo ex redundantia doloris, uel displicentiae in uoluntate per modum, quo uires inferiores obtemperant in suis actibus, seu uiribus superioribus, se cundum quod dicit Aristot. 3. de Anima, quo appetitus intellectiuus rapit ali quando appetitum sensitiuum sicut sphera sphaeram. Tertio potest accipi dolor in poe nitente pro afflictione corporali. Et istis duobus modis possibile est, quae dolor poenitentis sit nimius secundum doctores multos: quia non licet alicui inferre sibiipsi ex intentione causam mortis. Sed de secundo dolore potest esse dubium, ex quo ille dolor causatur directe & naturaliter ex displicentia uoluntatis. Cum displicentia ipsa non possit esse nimia, non apparebit quomodo aliquis dolor possit esse nimius. Sed de isto tertio dolore qui causatur ex afflictione corpo rali, constat quod possit esse nimius. Ideo uidetur dicendum, quod si poenitens ex uehementissimo amore ad DEUM tantum doleret de peccato suo, quod causaretur dolor in appetitu sensitiuo tantae intensionis, quod corrumperet har moniam corporis necessariam ad uitam, aut si induceret mortem, non esset iste dolor excessiuus in genere mortis, nec superfluus, sed uirtuosus & opus perfe ctae poenitentiae. Hoc tamen supposito quod uoluntas sic poenitentis non fer retur in illam passionem causandam, propter mortem consequendam: sed tan tum propter displicentiam de peccato, inquantum DEVM offendit. Et sic legi mus multos commendatos de perfectione contritionis
Ad primum concedenda est consequentia uel conclusio de dolore, qui est displicentia uoluntatis, uel de dolore ab ea naturaliter, uel causato a dilectione uel electione.
Ad secundum de dicto Anshelmi excessiuus & metaphoricus modus loquendi est, nec appetijt quod humores sui corporis exiccarentur ad literam, sed motiones carnales in eo extinguerentur. Vel concedi potest quod appetijt dolorem secundo modo dictum, quem posui opus perfectae contri tionis.
Ad quartum dicendum, quod dolor primo modo acceptus debet esse maximus in genere: quia quantum aliquod placet, tantum contrarium displicet. DEVS autem summe placet, & ideo debet summe displicere peccatum. Non est tamen necesse quod do lor sensitiuus sit maximus, sed tantum intellectiuus: quia sic debet homini pec catum displicere, quod nihil plus sibi displiceat, & quod pro nulla re uellet pec care. Et hoc est necessarium ad contritionem. Et pro tanto dicitur maximus dolor per comparationem ad alios dolores de rebus creatis causatos. Notabi liter dicit, quod videntes turbabuntur timore. Causa enim quare peruersi modo non turbantur est: quia non uident defectus suos neque pericula suorum defe ctuum. Et una ratio, quare non uident, est negligentia praelatorum & docto rum. Homo enim se non uidet nisi per speculum sibi obiectum. Praelati & do ctores sunt uel debent esse specula laicorum, uiuendo, docendo, & corripien do: & si sic essent, peccatores se uiderent & agerent poenitentiam. Istud autem speculum offensiuum est insipientibus, sed placitum ualde sapientibus, Pro uerbio. 9. Argue sapientem & diliget te. Et reuera opus charitatis maximae, est praemunire hominem de suis defectibus moderate. Nemo enim est quan tumcunque sapiens qui omnes defectus suos uidere possit. Vnde in libro quo dam qui intitulatur de dictis Philolophorum & Sapientum,c. de dictis Alex. narratur sic: Quidam uice dominus diu fuerat in seruitio Alexandri commo ratus, & nunquam increpauerat Alexandrum ad partem. Isto ergo uno die ad se uocato, Alexander dicit ei: Non delector (inquit) in seruitio tuo. Et alius: Quare domine. Et Alexander: Quia homo sum, & homines quin peccent re sistere non possunt. Et tu si in tanto tempore nullum meum perpendisti erro rem, nimis ignarus fuisti. Et si percipiens, occultasti, eras mei fraudator. Et com similis sententia ponitur eodem libro, capitulo de dictis Platonis. Plato dicit sic: Homines (inquit) magis ex inimicis quam ex amicis proficiunt: quia dum inimici errores eis improperant, inde corriguntur. Dum uero amici sui eis non annunciant errores, sed tolerant & occultant, ipsi eorum errores augmentant & continuant. Vnde si peccatores nobis annunciantibus uel peccata sua vel DEVM pro peccatis punientem uiderent, non est dubium quin salubriter tur barentur in Psalmo: Viderunt te aquae DEVS, uiderunt te & timuerunt & tur bati sunt abyssi. Viderunt te aquae glossa: id est, populi & timuerunt de pecca tis & turbatae sunt propter contritionem. Abyssi: id est, profundissimi peccatores.
On this page